Frank Zappa: dicta

Franciscus Zappa (MCMXL-MCMXCIII) multis notus est musicus popularis, quamquam nominatur etiam inter compositores 'classicos' hodiernos. Internete facile multa de suis operibus, quae in plus quam LX discis continentur, reperietis. Agnoscenti "Hot Rats" (Mures ardentes), "Zoot Allures" (Lenonis illecebrae) vel "Joe's Garage" (Iosephi officina vehicularis) exempla commendanda credo.

Sed, suis verbis, "Simile est de musica scribere aut de architectura saltare". Possumus tamen de dictis suis loqui, quia ultra musicam clarus cogitator fuit. Sicut alii multi prudentes omnium aetatum, vitia simulationesque societatis acerbe denuntiavit, saepe se deffensurus a conservativa et religiosissima factionis eius gentis.

I. Contra Platonem (in carmine):

Notitia non est cognitio

cognitio non est eruditio

eruditio non est veritas

veritas non est pulchritudo

pulchritudo non est amor

amor non est musica

musica optimum est

II. Contra impositionem singularis cogitationis:

Amplitudo una omnibus non expedit

III. De pharmaca ad otium utendum:

Pharmaca non mala sunt. Pharmacum chemicum compositum est. Difficultas accidit cum pharmacis utentes credunt id licentia conferre ad stulte agendum

IV. De religione Christiana:

Essentia Christianismi nobis patefacitur in Edenis paradisi historia.

Fructus vetatus in cognitione arboris erat. Subtextus est: "omnia quae doletis accedunt quia quae aguntur discere vuluistis. In Edenis paradiso essetis si putridam buccam clauseritis atque quaestiones non proposueritis"

V. Aliud de religione:

Quo mihi pertinet, bene est si quisquam religionem habet. Succurro ius vestrum religionis fruendae. Sed gratus tamen essem si magis veneraremini iura eorum qui participari nolunt vestri dogmatis, stuporis vel eschatologiae.

VI. De inferno:

Infernum non est. Modo Gallia est

        (meminisse licet ut praeiudicatis Americanis Galli impudicissimi sint)

VII. Religiones comparatae:

Ecce Kamasutra. Quot Kamasutrae gratia mortui sunt, contra Bibliae gratia? Quis vincit?

VIII. Zen:

Verum Zen dictum: nihil quod volo est

IX. Admonitio parentibus:

Optima admonitio cuicumque puerum felicem, mentis validum educare vult: illum aut illam ab ecclesia ut potius avertite

X. Cum accusabatur ut eius carmines vitia crearent audientibus:

De filo dentale carmen composui, cuiusquam tamen dentes mundiores facti sunt?

In fine, notissimum dictum F. Zappa:

Stultitia quandam venustatem habet, ignorantia nullam.

Manuel Sanz Ledesma – MMXVI ante die XX Kalendas Maias


Locus I, anglice:

Information is not knowledge

knowledge is not wisdom

wisdom is not truth

truth is not beauty

beauty is not love

love is not music

music is the best.

(Packard goose, Joe's Garage)