CIRCULUS LATINUS LUSITANUS

Ante diem quintum Nonas Maias

Anno MMXVII

Iosephus Maria Diurnarius et alii

DE BRIXITU.

Exitus Britanniarum Regni ex Europaea Unione, in acronymo Brixitus (Britanniae + Exitus), finis politicus erat persecutus a quibusdam factionibus politicis, civilibus gregibus atque hominibus Britanniarum Regni ab anno MXCLXXIII. Exire ex Europaea Unione civiatibus membris ius est scriptum in articulo L Tractatus Unionis Europaeae.

Iam anno MXCLXXV primum referendum de manendo in Communitate Oeconomica Europaea habitum est, in quo continuitas vicit. Sed anno MMXVI die XXIII mensis Iunii alterum referendum factum est. In hoc tempore quinquagesima secunda centesima pars (52%) exitum ex Unione Europaea elegit. Tantum quadragesima octava centesima pars (48%) maluit in Europa manere.

Primus Minister ipse, David Cameron, qui Britanniarum Regnum in Europa manere volebat, dixit exitum ex Unione Europaea esse sine reversione iter. Post referendum se abdicavit et Theresa May Primus Minister creata est.

Sed referendum per se non valebat. Antea Parlamentum Britannicum quaedam iura abolere debebat. Parlamenti acerrima saevissimaque pugna de Brixitu fuit (parlamentaria Ioanna (Jo) Cox, quae nexui cum Unione Europaea favebat, a quodam separationis fautore die 17 mensis Iunii est interfecta). Tandem die XXIX mensis Martii anni MMXVII epistulam obsignatam a Primo Ministro Theresa May ad exitum Europaeum incipiendum Bruxellas admisit. Praeses Britannicus in Consilio Communium (House of Commons) contionem habuit: "Britanniam fortiorem instruemus! Momentum hoc historicum, quo non retrorsus reverti licet. Britannia Europaeam Unionem linquit: nostras leges praescribemus. Confidere Britanniae exoptavi." Sed Minister May confirmavit: "Iura operariorum Unionis Europaeae tutabimur. Hoc nobis summum." Postea Praeses Britannicus concessit: "Officium arduum esse scimus. Sed futurum mirum nuntiamus."

Eventus consequentiaeque Brixitus multi esse possunt: casus oeconomiae, xenofobiae auctus (contra musulmanos, inmigrantes polonicos, etiam hispanicos). Primis mensibus investigatio Gubernationis Britannici facinora per odium post referendum XL per centum auxisse affirmavit. Quoque necessitas difficultatum penitorum solvendorum tempus ad politicam externam agendam sustulit: De bello Syrico, de migrationibus in Europam, et cetera.

Brixitus studentibus Europaeis, qui nunc in Britannia studia exercent, non nocet. Nam praefectus  Universitatis Scientiaeque publice dixit: "Quamvis referendum nobis apposurum quaestionem summam de Europaeis studentibus in nostra terra sciebamus, nos in procinctu respondemus. Enim studentes nobis maximum subsidium sunt et nostra natione eos expellere nolumus: sane terminent cursum studiorum in Britannia." Magistratus Britannique magni momenti esse fluxum pecuniarium a Europaeis studentibus et 42% inquisitorum in Britannia ex Europa advenire conscii sunt.

Brixitus difficilis est et erit. Ministra primaria Germanica Angela Merkel "Lineamentum ferreum" cum Britannica Theresa May servare vult. "Tertii ordinis Res publica in mercatu Britannia erit." addidit. Temperatior Primus Minister Italicus Paulus Gentiloni: "Negotiatio difficilis. Sed controversias componemus".

Nuper Theresa May comitia convocavit, quod opus est politicis Britannis qui Brixitum agunt fortiores esse ad parlamentum ducendum.

Quam ob causam Britannia Communitatem Europaeam relinquat nobis quaerendum est.

Semper ex superficie, si consideramus puncta communia cum nationibus Europaeis, pauca sunt cum Britannia, videlicet quod pertinet ad dispositionem iuridicam. Si Francogallia et aliae nationes Latina ex origine plerumque venientes Romano iure (quod Napoleo includit in mores traditionales Francogallicas) utuntur, Britannia contra se refert ad systema iuridicum proprium, dictum Lex Communis.

Ceterum Britannia minime habet in animo mutare structuram iuridicam suam pro Europae beneficio, cui rei addendum est nullam rationem eam ducere ad id faciendum, cum nationes ut America et Australia hoc systema optimum putent.

Quamquam Britannia praeterito recenti in contextu Europaeo includi adsensa sit, numquam a pecuniae suae usu se abstinuit. Ex eo fit, ut usus pecuniarius universalis, qui periculum sit pro gerenda oeconomia singulae cuiusque nationis, non considerandus sit ratio vera separationem Britannicam determinans.

Britanni re vera numquam Europae participes et membra se senserunt. Hoc dictum eis est: “si omnes veniunt ad nos, cur nobis necesse est ad eos ire?”.

Si nunc transimus ad ima, ut rationes non superficiales comprehendamus, dicendum nobis est Britanniam, antequam sit natio, insulam esse maribus cinctam et defensam. Historia rerum gestarum Britannorum Britanniam semper fuisse propriam singularemque demonstrat. Ne Romani quidem eam capere omnino potuerunt. Numquam mores romanae in Britannia manuerunt. Semper in Europa, sed sine Europa.

Natio Europaea somnus fuit qui per auras evolavit. Multos annos politici nostri veram civitatem Europaeam creare cum unione oeconomica, politica militarique non potuerunt atque nunc sero est. Fortasse Brixitus, qui omnes affecit, fortasse finis unionis europaeae sit.