Text extracted by BackToLuther from original 1879 publication. Some proofing has been done to eliminate errors in the Latin and German, but any mistakes still present, especially with Greek and Hebrew characters, should be checked with original book found at Google Books (open link in new tab or window), or from book purchased from Emmanuel Press. Last correction update: November 21, 2014.
————————————————————————————————
JOH. GUILIELMI BAIERI
COMPENDIUM
THEOLOGIAE POSITIVAE,
ADJECTIS NOTIS AMPLIORIBUS,
QUIBUS
DOCTRINA ORTHODOXA AD ΠΑΙΔΕΙΑΝ ACADEMICAM EXPLICATUR
ATQUE EX SCRIPTURA S. EIQUE INNIXIS RATIONIBUS THEO-
LOGICIS CONFIRMATUR,
DENUO EDENDUM CURAVIT
Carol. Ferd. Guil. Walther,
SS. THEOLOGIAE DOCTOR ET PROFESSOR.
EDITIO AUCTIOR ET EMENDATIOR.
VOL. I.
PROLEGOMENA.
IN URBE SANCTI LUDOVICI
EX OFFICINA SYNODI MISSOURIENSIS LUTHERANAE,
(Luth. Concordia - Verlag.)
MDCCCLXXIX.
M. JOH. CASP. ZEUMERI
VITA JOH. GUILIELMI BAIERI.
Magnus hic theologus quamvis benignae fortunae radios per totam vitam senserit, adversae tamen nebulae nubesque nonnunquam fuerunt ortae. Statim enim illa circa vitae, in quam Noribergae d. 11. Novembr. A. C. 1647. ingressus est, primordium vim suam b. Baiero objicere videbatur, dum parens ipsius, Dn. Johannes Guilielmus Baierus, vir integerrimus, civis ac mercator dictae urbis, ante filioli natalem vitae pausam fecerat, moestaque mater Susanna Schroeck, matrona pia et honesta, .tum mariti obitu, tum aliis casibus adversis, terroribus ac aerumnis concussa foetum adeo imbecillem ediderat, ut de vitae conservatione dubitaverit quilibet. Sed Deus et matrem et infantem benigne conservavit, ut hic seq. 12. Nov. per baptismum Salvatori suo consecratus sit. Quo facto pia mater omnem adhibuit operam, ut filius probe educaretur et Deo aliquando in ecclesia inserviret. Quem in finem prae corporalibus spiritualia dona exoptans illi ut a teneris statim unguiculis pietatis capita inculcarentur studuit. Ut etiam ad bonarum artium notitiam perveniret, eadem theologum illum magnum, Joh. Mich. Dilherrum, nec non clarissimum Martinum Beerium, utrumque jam beatum, consuluit et consulentibus obtemperavit. Illorum enim suasu b. noster Baierus fidelis alicujus praeceptoris informatione domi est fruitus, deinde in scholam ad Sp. S. missus M. Joh. Jac. Widero, tunc tertiae classis praeceptori, postea vero rectori, ad disciplinam traditus in tirociniis Latinae et Graecae literaturae, nec non in poesi ita est eruditus, ut ad altiores quoque classes brevi tempore accesserit. A. C. 1659. gymnasium ibidem frequentare coepit, praeceptoribus usus conrectore Georgio Wiedemanno ac anno seq. rectore M. Johanne Heldio, a quibus ea institutus est industria, ut in Graecis, Ebraicis, logicis, rhetoricis, poesi, ethicis, ·geographicis, doctrina
M. JOH. CASP. ZEUMERI
IV
sphaerica et theologia sufficientia posuerit fundamenta. A. 1662. et seq. publice audivit in Ebraicis, ethicis, politicis laudatum Düherrum; in logicis, metaphysicis et physicis theologum et philosophum clarissimum, Danielem Wuelffer; in historia universali et pontificum Mart. Beerium; in oratoria celeberrimum philologum, Christoph. Arnold, ac denique in studio disputatorio aliisque clarissimum D. Joh. Georgium Fuchs, postea Aegidiani auditorii rectorem. A. C. 1664., aetatis vero 17. Altdorf um concessit, ubi in numerum studiosorum receptus frequentavit lectiones magnifici Joh. Pauli Felwingeri, 1.1. academiae sceptra tenentis; excellent. Ja. Conrad Duerrii, theologiam et moralia, Profi P. Abdiae Treu, mathesin, Georg. Matthiae Koenigii, historica et Graeca, Christoph. Molitoris, Ebraica, Chaldaica, Syriaca et Arabica proponentium. Praeterea in philosophicis et rabbinicis ingentem adhibuit operam, praecipue a. 1667, 16. Jan. Socratem tanquam ideam philosophi et politici in oratione aliqua pubi, proposuit, quam laudatus Duerrius, eo tempore decanus, publica luce dignam judicavit. Seq. 11. Maji dissertationem de pugna rationis et affectuum solenni eruditorum examini exhibuit, ac denique, eruditione ipsius probe explorata, summos in philosophia honores est consecutus. Ne autem a scopo aberraret, mature etiam de studio theologico fuit solicitus. Auscultavit igitur saepe dictum Duerrium institutiones catecheticas Dieterici et loca Scripturae s. classica etc. explicantem; Dn. Johannem Weinmannum in 1. Ep. ad Corinth. commentantem et Dn. Lucam Fridericum Beinhardum suam synopsin theologiae proponentem. A. 1669. mens. August. Jenam se contulit et a rectore academiae magnif. Sebastiano Niemanno, SS. Theol. Doct. et Prof. nec non Superint. gener., in studiosorum numerum est receptus. Quo facto summe reverendi D. Musaei, Theol. Prof. primarii, praecipue informationem amavit pariter ac desideravit variisque collegiis disputatoriis contra Reformatos, Socinianos etc., item lectorio de controversiis nostratium domesticis interfuit. In homileticis secutus est b. Georgii Goerii, Prof. Mor. ac denique Superintendentis gener, et Past. primar., ductum. Quamvis autem philosophica minime neglexerit, sed ita excoluerit, ut alios erudiverit et publice disputando praesidis vice bis sit functus, maximam tamen operam theologiae ita dedit, ut non solum praeter laudatos theologos Musaeum et Niemannum etiam summe reverendum D. Bechmannum, Theol. Prof. celeberrimum, audiverit, sed et privatim suas meditationes ad res divinas direxerit. Id quod inter alia patet ex disputatione illa egregia de Auctoritate Concilii Nicaeni primi et oecumenid contra Danid. Zwicke- rum Socinianum et Christ. Sandium Arianum etc., sub praesidio D. Nie
V
VITA JOH. GUIL. BAIERI.
manni a. 1671. ante et post meridiem ventilata. A. C. 1673. jussu serenissimi principis Saxo-Gothani, qui professoris munus illi clementissime promiserat, summos in theologia honores a summe reverenda facultate theolog. decenter petiit, cui desiderio ut satisfieret, candidatum huncce (d.,25. Jul. receptum) d. 26. ad examen praeliminare, quod tentamen vocant, illa admisit, quod secuta sunt specimina publica, nempe 27. ejusd. mensis lectio cursoria, Dom. XI. post Trinit. concio δοκιμαστική, d. 29. Jul. disputat, inauguralis, d. 30. examen rigorosum ac tandem praemium, titulus nempe licentiaturae in solenni consessu proclamatus. Cum circa anni jam dicti exitum D. Niemannus Slesvicum Holsatiae vocaretur, beato nostro Baiero non solum professio theologica ordinaria, sed etiam historia ecclesiastica cum salario clementissime tradebatur. In hoc suo officio igitur confirmatus, d. 2. Jun. a. 1674. lectiones publicas auspicatus est. Quemadmodum autem (ex quo continuatio laborum indefessa apparet) aulas non visitavit, nisi ad serenissimos principes clementissime accersitus, ita illorum mandato obtemperavit et aliquoties comparuit, inprimis cum a. 1682. cum Episcopo Tinensi, legato pontif:, de negotio unionis inter Protestantes et Romano-Catholicos sermonem conferret. Etiam sereniss. abbatissa Quedlinburgensis consiliis b. nostri Baieri saepe est usa ejusque expeditiones semper clementissime approbavit. Ex his quilibet colligere potest, quam fidelis et Deo et principibus fuerit. Accedit, quod saepe decani et tribus vicibus rectoris munere ea dexteritate et prudentia functus sit, ut de ipso longe lateque percrebuerit fama. Quare cum Halae Saxonum academia nova plantaretur et a. 1694. inauguraretur, b. noster a serenissimo fundatore professor theologiae primarius primusque rector clementissime vocabatur, quam vocationem etiam, serenissimis academiae Jenensis nutritoribus consentientibus, secutus, per omne officii novi tempus fidelem ac prudentem sese praebuit usque ad annum seq. 1695., quo a sereniss. principe ac domino, Dn. Guilielmo Ernesto, duce Saxoniae, J., C. et M. etc., Vinariam revocabatur, ubi consiliarius ecclesiasticus, condonator aulicus supremus, superintendens generalis, nec non ad D. Petri et Pauli pastor primarius constituebatur; 16. Jul. igitui· ad Vinarienses se recepit, d. 21. ejusd., IX. nim. post Trin., ordinatus et praesentatus est, sed propter adversam valetudinem concionem praeparatoriam seu prooemialem, ut sic nominem, XIII. post Trin. demum habuit. Matrimonium ejus quod attinet, consentientibus utriusque parentibus d. 31. Aug. 1674. nuptias Jenae celebravit cum virgine lectissima Anna Catharina, summe reverendi D. Musaei, saepe ,laudati, filia secunda, ex qua sex filios suscepit, quorum tres in prima aetate denati totidem
M. JOH. CASP. ZEUMERI
VI
que np. M. Johannes Wilhelmus, inclytae facultatis philosoph. Jeneneis h. t. adjunctus, genuinus b. parentis aemulus, Johann. Jacobus, medicinae Doct. et Praet., jam Noribergae degens, et Joh. David, phil. Mag. et theol. cultor, adhuc in vivis sunt. Quemadmodum autem verum christianum eum fuisse constat, ita et crucianum verum esse oportuit. Deus enim crucem ex adversariorum telis corporisque gravitatibus compositam ipsi imposuit, nam non solum a nativitate statim imbecilli fuit corpore, ut ex supra dictis patet, sed morbi quoque vehementiores eum saepe macerarunt, quod praecipue fiebat a. 1691. d. 24. Octobr., quo morti erat proximus. Sic etiam cum academiae Fridericianae valediceret, a. np. 1695., ex colica et calculo acerbos percepit dolores, cumque Vinariam vix salutasset, doloribus arthriticis vagis scorbuticis vehementer affligebatur. Et quamvis recreari inceperit, ita ut muneri suo ad breve tempus praeesse potuerit, inconstans tamen fuit valetudo, siquidem 11. Octobr. febre eatarrhali laborare coepit, cui licet excellentissimi pariter ac experientissimi medici optima opponerent medicamina, nullam tamen illorum vim propter metamorphosin febris catarrhalis in malignam continuam sensit, quare corpore et sanguine Salvatoris sui, tanquam optimo viatico, fruitus, d. 19. mensis et anni dicti, hora septima vespertina placide obdormivit.
Tractatus et dissertationes, quas typis exscribi curavit, sunt
sequentes:
TRACTATUS IN QUARTO:
Gründliche Erweisung und Vertheidigung der reinen Lehre von der Nothwendigkeit des gläubigen Erkänntnüsses Christi, wie auch von der Nothwendigkeit und Krafft des äusserlichen Wortes Gottes und Sacraments der H. Tauffe, wider die heutigen Irr-Geister oder so genannten Quäcker; samt einer in der Stadt-Kirchen zu Jena am ändern Christ-Eeyertage ge- haltenen Predigt etc. 1681.
Collatio Doctrinae Pontificiorum et Protestantium a. 1686.
Collatio Doctrinae Quake rorum et Protestantium, una cum Harmonia errorum Quakerorum et Heterodoxorum aliorum. 1694.
IN OCTAVO:
Compendium Theologiae Homileticae. 1677.
Compendium Theologiae Positivae, edit. a. 1686. 1691 et 1694.
Gründliche Erweisung, dass Lutherus, und die es mit Ihm gehalten, weder an der Trennung der Kirchen, noch der ihnen beygemessenen Ketzereyen schuldig seyn etc. Hall. 1691.
Compendium Theologiae Moralis. Jen. 1698.
Compendium Theologiae Exegeticäe. Jen. 1698.
VII
VITA JOH. GUIL. BAIERI.
DISSERTATIONES:
De pugna Affectuum et Rationis. Altdorff. 1667.
De Scientia et Ignorantia Peccantium. Jen. 1670.
De Mixtura Virtutum et Vitiorum. 1672.
b. Theologicae:
Synopseos et Examinis Theologiae Enthusiastarum recentiorum seu Quakerorum Dissertationes V.:
Oecas dispp. theolog. in acad. Jenensi habitarum recusa a. 1695. continet dispp. seqq.:
5. De agone mortis. 1683.
Reliquae dissertationes juxta seriem annorum sunt seqq.:
Examen Dialogi Erbermanniani inter Lutherum et Arium. Pro Licentia. 1673. Praes. D. Sebast. Niemanrio.
Examen Dialogi Erbermanniani inter D. Joh. Musaeum et Philosophum Sinensem. 1674.
De Universalitate Gratiae Divinae ad 1 Tim. 2, 4. 1675.
De falso jactata dignitate et potestate Romanorum Pontificum tempore Justiniani Imp. contra Arn. Corn. a Belderen. 1675.
Synopsis Theologiae Nat. collatae cum Revelata. 1676. (Inaug. M. Henrici a Lithe, Past. Eccl. Onoldo-Brandenb. et Cons. Consist.)
De Principio Theologiae. 1678.
Discussio Argumentorum Nicol. Stenonis, pro deserenda Religione Lutherano- Evangelica et amplectenda Pontificia. 1678.
De Purgatorio Pontificiorum, utrum ex s. Augustino probari possit? contra Anonymum (Nie. Stenonem). 1678.
De Quaestione, Utrum Pontificii, an Nostrates in Religionis negotio, coiiscientiae suae rectius consulant? contra Anonymum (eundem). 1680.
Prodromus Vindiciarum, pro legitima vocatione Ministrorum Ecclesiae nostrae contra Pontif. 1681. (Inaug. M. Velthemii.)
De Superstitione seu Vana Observantia. 1682.
M. JOH. CASP. ZEUMERI
VIII
De Peccati Origin. Existentia et Essentia. 1683.
Summa Concionum Christi Matth, 4, 17. et. Marc. 1, 15. 1683. (Inaug. Joh.
Mart. Coleri.)
De Peste diurna et nocturna ad Psalm. 91, 5. 6. 1683.
De Usu causae Merentis in Controversiis Theol. 1684.
Scrutinium Scrutatoris, contra Anonym. Pontif. 1686.
De falso jactata perpetua luce et visibilitate Ecclesiae, contra Anonym. Pontii. 1685.
De Propagatione fidei per vim armorum, a praxi Ecclesiae aliena. 1686.
De Statu pie defunctorum pacifico ex Esa. 26, 20. 1686.
De Termino Vitae. 1686.
De Connexione Fidei et Operum. 1686.
De Propag. Fidei per Revelationes fictas, a praxi Ecclesiae aliena. 1686.
De Ministris Ecclesiarum Aug. Conf. rite vocatis et ordinatis contra Pontif. 1686. (Inaug. M. David Rupert. Erythropel. Rev. et Seren. Episc. Osnabr. a Sacris Aulicis.)
Περί λατρείας λογικής, ad Rom. 12, 1. 1687.
De Jure et Privilegio Primogeniturae ex Gen. 49, 3. et Deut. 21, 17. 1687.
De Visitatione Gratiae Divinae äd Luc. 19, 44. 1687.
De Affectantibus Parochiam ex 1 Tim. 3, 1.
,Jesus Christus solus atque unicus Sacerdos et sacrificium expiatorium Mundi. 1688.
De Provida Dei cura circa peccata hominum. 1688.
De Flagellationibus Pontificiis. 1688.
De Statu Exinanitionis Christi θεαν&ρώττον. 1688.
De Peccantibus ad mortem, an pro iis orandum sit? ad 1 Joh. 5, 16. 1688. De Differentia Dispensationis et Tolerantiae in Causis Ecclesiasticis, praeser- tim Matrimonialibus. 1688.
De Methodo veram Ecclesiam Lumine Rationis inveniendi, contra Script. ExCalvinistam Pontiflc. 1688.
De Raptu Christi in coelum ante susceptum munus Propheticum, contra Socinianos. 1688.
De Sacerdotio Christianorum Regio ex 1 Petr. 2, 9. 1689.
De Resistentia Hominum malitiosa in opere conversionis. 1689.
De Christo praedicante in Inferno, ex 1 Petr. 3, 18. 19. 20. 1689.
De Adoratione Christi secundum Humanam Naturam e Philip. 2» 9. 1690.
De cognitione DEI et Christi, ex Joh. 17, 3. 1690.
De Praeda Robusto erepta, ad Esa. 49, 24. 25. 1690.
De Religione Magna Romanensium. 1691.
De Omnipraesentia Christi secundum Carnem. 1691.
De Regno Christianorum Spirituali ex Apoc. 1, 6. 1691.
De Vaticiniis per ignorantiam et Prophetiis fortuitis. 1691,
De Lege Evangelica. 1692.
־Κριστολογία Johannitica e Joh. 1. 1692. (Inaug. M. Christoph. Staender.)
De Scrutinio Fidei et Christi in nobis, ad 2 Cor. 13, 5. 1692.
De Nazarenis Christo, Christianis et Haereticis, ad Act. 24, 5. 1692.
De Dilectione DEI in nos effusa, ad Rom. 5, 5. 1692.
De ‘Ψενόυπάΰεσι Judaeorum, ex Joh. 7, 27. 1692.
De Aqua lustrali Pontificiorum (vom Weih-Wasser). 1692.
De Ambitione Haeresium Causa. 1692.
De Confirmatione cum Mundo fugienda, ad Rom. 12, 2. 1693.
De Assumtione Seminis Abrahae, ad Ebr. 2, 16. 1693.
De Justificationis et Renovationis Nexu et Discrimine, ad 1 Joh. 1, 7. 1694. De Christianorum Migratione in Oppidum Pellam imminente Hierosolymorum excidio. 1694.
De Habitu Mortis et Resurrectionis Christi ad justificationem nostram, ad Rom. 4, 25. 1694.
IX
VITA JOH. GrUIL. BAIERI.
In academia Halensi prodierunt hae VI.
De ,Αδυναμία implendi legem. 1694. (Inaug. M. Wolffg. Melch. Stisser, Elect.
Brandenb. Inspectore et Past. Ad. D. Ülric. Hai. etc.)
De Efficacia Ministerii Eccles. per malos administrati, ad Art. VIII. Aug.
Conf. 1694. (Inaug. M. Joh. Mich. Langii, Past. Vohenstrus.)
De Controversiis inter Chauvinum et Urignyum de Religione Naturali agitatis. 1694. (Inaug. M. Joh. Mich. Franc. Buddei, Pr. P.)
Minister Evangelicus rite.vocatus. 1694.
De Monarchianis Antitrinitariis Antiquis et Recentioribus, ad Art, I. A. C. 1695.
De Transitu ab uno extremo ad alterum in rebus Theol. Theses 12. 1695.
Aliorum scripta, sub praesidio Baieriano publice ventilata, sunt:
B. Martini Chemnitii Judicium de Controversiis, quae superiori tempore circa quosdam A. C. Articulos agitatae sunt, denuo editum et Dispp. XII. pertractatum. 1676.
B. Joh. Ernesti Gerhardi Sylloge Decadum Theologicarum, denuo prelo ac Disquisitioni publicae subjecta a M. Joh. Ernesto I. E. E. I. N. Gerhardo. 1691.
SERENISSIMO PRINCIPI ac DOMINO,
DOMINO
FRIDERICO,
DUCI SAXONIAE, JULIACI, CLIVIAE AC MONTIUM, LANDGRAVIO THURINGIAE, MARCHIONI MISNIAE, PRINCIPI COMITI HENNEBERGIAE, COMITI MARCAE ET RAVENS BURGI, DYNASTAE RAVENSTEINII ET TONNAE
PRINCIPI ac DOMINO
MEO OLEMENTISSIMO VITAM ET FELICITATEM!
SERENISSIME DUX,
DOMINE CLEMENTISSIME.
Permitte servo tuo, qui in umbra academica vitam degit, ut te principem, augusto imperio praeditum, ad literarias operas spectandas invitare queat. Neque enim, dum in excelso aetatem agis, musarum officinas fastidire soles. Neque animam tuam sublimem ita occupare possunt regiminis secularis negotia, ut non ea quoque, quae ad scholas, praesertim τής $εοσεβείας, pertinent, in par- tem curarum veniant, quando tuis auspiciis non minus, quam caeterorum SERENISSIMORUM NUTRICIO- RUM, academia haec florem suum ac felicitatem se debere, quotidie’profitetur. Redeunt per te in lucem et novo velut spiritu animantur veterum ac praestantis simorum ecclesiae doctorum vasta volumina, quae tuae quoque pietatis ac μεγαλοπρεπείας monumenta futura sunt, aere perenniora, et nec innumerabili annorum serie diruenda. Ego vero, qui nec laudem ingenii, neque amplitudinem eruditionis ac meritorum, nec molem scriptorum illorum assequi possum, praesentem tamen libellum TUAE SERENITATI, DOMINE, offero, non quo me
XII
DEDICATIO.
reri me quicquam posse confidam, sed quo TIBI me totum debere tester. Neque, credo, vitio vertes, si, quid consilii ad hunc ausum in animo meo fuerit meque permoverit, apertius exponam.
Quatuor ac decem abierunt anni, ex quo parenti TUO, Ernesto Pio, gloriosissimae et in omnem aetatem perennaturae memoriae principi, dissertationem historico- theologicam, vindicandae innocentiae atque auctoritati Concilii Nicaeni primi et oecumenici, a criminationibus Danielis Zwickeri Monarchiani et Christophori Sandii Ariani conscriptam, atque in lyceo hoc Jenensi disquisitioni publicae expositam, humillime obtuli; gratiam autem ac benignitatem laudatissimi principis, ex voto quidem, verum ultra spem atque dignitatem meam, plane insignem ac singularem obtinui, ita ut non solum tenue istud pignus devotissimae mentis meae clementissime acceptum esse, sed mearum quoque fortunarum incrementa mihi promitti, mox inteiligerem, Ac factum est, ut primum quidem de professione theologiae extraordinaria mihi demandanda agitarentur, et cum SERENISSIMIS hujus academiae NUTRITORIBUS caeteris communicarentur consilia, postea vero, interveniente professoris ordinarii, nunc μακαρίτου, D. Sebastiani Niemanni, ex hac academia ad supremum munus ecclesiasticum in ducatu Slesvico-Holsatico obeundum, discessu, ex consensu libero atque auctoritate communi omnium SERENISSIMORUM NUTRICIORUM, functio ab illo relicta mihi committeretur, quam, divina gratia vires animi corpotisque imbecilles roborante ac per varia rerum discrimina, velut porrecta manu, me ductitante, nunc per annos prope duodecim sustineo ac, licet non sine infirmitatis meae conscientia, fretus tamen divino auxilio atque eorum, quos Dei vicem in terris gerentes veneror, tutela et favore, opus vocationis, licet non ex asse, tamen fideliter animoque ob gravitatem muneris ac sensum pericu- lorum quotidie solicito, prompto tamen simul ac lubenti, facio.
Ab eo autem tempore, quo provinciam hanc suscepi, mox equidem a seniore tum temporis collegii theologici, meoque socero, Johanne Musaeo, τώ νυν εν αγίοις, nego-
DEDICATIO.
XIII
tium mihi datum est conficiendi compendium quoddam theologiae positivae, quod abs TUO, SERENISSIME PRINCEPS, PARENTE, tunc superstite, jam beatissimo, pridem jussus esset, ut vel ipse illud conficeret, vel alii, juxta formam docendi a se frequentatam, elaborandum committeret. Ac me quidem, fateor, absterruit aliquandiu ab hoc opere, praesertim luci publicae exponendo, .non solum laboris ipsius ratio, qui, quamvis tirocinia theologiae continere videatur, revera tamen eo spectat, ut, quod alias philosophus dixit, ‘principium sit dimidium totius, verum etiam, quod, ad saeculi nostri mores atque aliena exempla attendens, intelligerem, vix aliquid ita solidum ac limatum edi posse, quod non in aliorum censuras incurrat ac in materiam augendarum litium convertatur. Ne tamen deessem muneri meo et accedenti commilitonum nostrorum desiderio, coepi in lectionibus publicis proponere compendium theologiae positivae, paucis quaternionibus comprehensum. Nunc tandem, post annos quasi decem, cum interea multis vicibus ad illius filum ducendi mihi essent sacri studii cultores, precibus illorum locum dedi, qui partim sterilem describendi laborem declinare volentes, partim errores calamoruin, quos jam alii, qui descripserant, admisisse videbantur, multiplicari magis, quam agnosci semper, judicantes, monuerunt, ut, quod semel usui academicae juventutis destinatum esset, mittendo in compendium labori, typis committeretur. Itaque secundis curis et cum uberiore explicatione eorum, quae antea thesibus ac notis paucis et brevibus continebantur, in lucem edere decrevi.
Sed cum simul intelligerem, b. Musaei nostri in hoc studio labores adeo non cum corpore defuncti ex oculis hominum aut mentibus excessisse, ut non potius multi, ad hanc academiam concedentes, patronorum suorum consiliis aut hortatibus nixi, postularent, ad scripta viri, quae exstent, sese mox deduci ej usque doctrina plenius imbui, non abs re fore existimavi, si in hoc theologiae positivae compendio quasi summam quandam eorum exhiberem, quae laudatus doctor in scriptis variis sparsim, pro diversitate argumentorum, quae tractabat, tradide
XIV
DEDICATIO.
rat, ita ut hac ratione praepararentur animi juvenum ad accuratiorem tractationem theologiae positivae, ipsi studio polemico, quoad varias cum variis sectis controversias, Deo juvante, non parum servituram. Quanquam nec negare possum, semper mihi displicuisse morem illorum, qui alienam operam in suae laudis materiam convertere malunt, quam, quid aliis et quibus debeant, sincere profiteri. Ego vero pietatis lege me devin,ctum ac persuasum fateor, ut insignibus b. Musaei non de me tantum, verum de ecclesia nostra ac re literaria meritis publicum quoddam gratitudinis signum‘statuerem, praesertim cum scriptis illius άνεχ&ότοις, ex voto multorum ac celebrium virorum in lucem dandis, impedimenta quaedam hactenus obstiterint, praesens autem opella nostra evulgandis, quae adhuc latent, b. Musaei scriptis praemissa, non tam animum, quam facultatem reddendae άντιτίελαργήσεως mihi defuisse testari queat.
Caeterum addidi quoque in notis compendii hujus nomina et loca, nec raro verba ipsa theologorum nostratium variorum atque ορθοδοξίας laude florentium; unde consensus eorum cum nostris et his, quae b. Musaeus jam ante docuerat, cognoscatur. Quanquam enim contentus- esse poteram, s. Scripturae dictis et ei superstructis rationibus theologicis sententias ipsas firmasse, modos autem loquendi, seu scholae academicae terminos, materiae substratae, quam vocant, congruos et ab heterodoxo sensu aut collusione cum adversariis alienos, ostendisse: quia tamen et concordia doctorum unius ecclesiae, etiam quoad ea, quae non ingrediuntur fundamentum fidei% sed ad quaestiones annatas, quas appellant, vel ad usum terminorum ac phrasium pertinent, jucunda est cognitu atque aliquando utilis, et praeterea novitatis ac singularitatis affectatae non solum culpa, sed et suspitione carere cupiunt boni, ideo non defugi operam illam, qua aliorum doctorum cum hac docendi forma δμοδοξίa monstraretur.
Accipe igitur, DOMINE CLEMENTISSIME, SERENITATI TUAE dicatum humillime libellum, qui cum auspiciis beatissimi atque immortalis memoriae PARENTIS TUI eique consecratus prodire jampridem debuisset, nunc sero ad TE, EILIUM tanti principis, et
DEDICATIO.
XV
successorem dignissimum, tendit. Et quemadmodum non minore gratia, quam is, me indignum dignatus es hucusque et fovisti et recreasti: ita porro tutela TUA ac munificentia frui permitte. Deus, cui anima TUA et res omnes curae sunt, quemque pro salute TUA devotissimi pectoris precibus invocare non desino, vitam ac vires semper vegetas, regimen felicissimum, domum florentissimam, et quicquid principis Deo dilectissimi vota optare possunt, ex divitiis inexhaustae bonitatis suae largiatur!
Scrib. in academia ducali Saxo-Jenensi, die XIII. Martii, a. Chr. MDCLXXXVI.
SERENITATI TUAE
ad preces et obsequia humillima deditissimus servus
JOH. GUILIELMUS BAIERUS.
LECTORI BENEVOLO
gratiam, misericordiam et pacem a Deo Patre et domino nostro Jesu Christo precatur
JOH. GUILIELMUS BAIERUS, D.
Quod anno superiore LXXXVL primum in lucem emisi compendium theologiae positivae, inde anno XCI. secundis curis auctius edidi, jam tertia vice sisto, non solum a mendis typographicis solicitius purgatum, verum etiam indice rerum verborumque locupletatum. In quo quidem posteriore negotio operam mihi vicariam, sed merito laudandam praestitit vir perquam reverendus et clarissimus Dn. Henricus Christophorus Ludwig, ecclesiae christianae Rudolphopolitanae in illustri illa comitum Schwarzburgicorum sede diaconus bene merentissimus, amicus noster multis nominibus colendus, qui, cum olim ad primam editionem inter commilitones alios me excitasset ipsoque compendio hactenus familiariter usus esset, tanto promtior etiam fuit, uti prae aliis aptior, ad parandum indicem accuratum, quem et sine fastidio confecit et usibus aliorum offert. Superavit autem profecto spes nostras divina bonitas, quae libello huic, nec amplo, neque ad fastum aut delicias aut detrimentum aliorum composito, sed ad sinceritatem doctrinae fidei academieaeque paediae cultum servandum tuendumque destinato, fautores bene multos largita est, quos egomet mecum habitans, et partim ignarus artium, quibus emendicari suffragia aliorum atque applausus solent, partim religioso timore ab illis alienatus, vel quaerere vel obtinere non potuissem. Factum tamen est, ut non solum repetitis vicibus cum studiosa juventute academica, privatorum collegiorum sociis, tractandum esset, sed etiam disputationibus publicis triginta subjiciendum hoc compendium.
Cui quidem posteriori instituto occasionem dederat nobilissimus et doctissimus Dn. Justus Christophorus Boehmerus, Hannoveranus, s. theologiae tunc apud nos cultor, praestantissimis accensendus, cujus ad praeclara quaevis non minus feliciter enitens, quam naturae beneficio aptum atque a doctrina instructum ingenium his etiam exercitiis perfici voluit; quemadmodum programma nostrum, hic subjectum, quo tunc ad disputationes audiendas juventutem academicam invitabamus, etiamnunc testatur.
PRAEFATIO.' XVII
Quamvis enim, exeunte anno illo, divina manus me in morbum vehementem conjecerit, ac non solum opera illa disputatoria inhibita tantisper, sed et spes vitae nostrae longioris in mea pariter atque amicorum mentibus collapsa fuerit: placuit tamen Deo, έχ τηλιχουτου θανάτου ίρβΰσατο -ημάς, uti ad alia muneris negotia me reducere, sic efficere simul, ut et illud curriculum emetiri possem, in quo etiam ac tam frequente cum selectis ex doctiore juventute antagonistis sexaginta certamine ad finem usque adeo probatum se dedit Boehmerus, ut vivida vis mentis ejus atque in expendendis solvendisque dubiis objectis promtitudo ac dexteritas cum eleganti modestia sociata, non innotesceret solum confluentibus magno numero studiosis, sed et animos ad egregia conamina, velut signo elato, accenderet.
Distractis autem compendii exemplaribus utriusque editionis, cum tertia paranda esset, non tam novis accessionibus extendendam hanc putavi, quam secundae conformem reddendam. Equidem et causam dederat nonnemo vindicandi assertiones duas, quas cum b. Musaeo communes habemus, ipse autem nuper admodum utroque nomine b. doctori dicam scripsit; alteram scilicet de regeneratione infantum a christianis parentibus genitorum, sed ante baptismum morte decedentium, alteram de efficacia Scripturae, tanquam Dei organo aut instrumento, a Deo ad producendos supernaturales effectus divina virtute elevato. Quoad priorem perhibet, Musaeum putare, quod pia tantum sit illa opinio, qua statuitur, Deum in infantibus parentum fidelium, decedentibus ante baptismum, regenerationem ac fidem extraordinarie operari, quodque ea ex Scriptura et verbo Dei probari non possit. Ad posteriorem refert, quod hac phrasi, scilicet Scripturam sacram elevari Dei concursu supematurali ad assensum sui per se immediate causandum, usus fuerit Musaeus, quodque naturam et propriam vim verbi praedicati non sufficientem esse ad conversionem hominis producendam, docuerit, utpote quoniam sit instrumentum cooperativum sive etiam causa instrumentalis, cujus vis seu δόναμις nativa et propria, qua in effectum influere possit, sit ignobilior, quam ad effectum producendum requiritur, nisi accederet Spiritus Sancti operatio. Ita duplici nomine b. Musaeum έτεροδυξίας postulat. Quo minus autem in his censuris examinandis novam operam ponendam esse putaverim, ratio est, quod, utrique jam in nostro compendio primae et secundae editionis factum esse satis, deprehendo. Nain de infantibus parentum fidelium, absque baptismo decedentium, part. III. cap. de baptismo, quod in prima editione nonum est, altera decimum, § 8. not. b. ostendi, b. Musaeum non negare, quod regeneratio horum infantum per gratiam extraordinariam ex Scriptura probari possit (neque enim dicere, esse de ea spem non dubium, nisi spei fundamentum in revelatione divina
XVIII
PRAEFATIO.
Scripturis comprehensa agnosceret); sed loqui eum de certo modo agendi et regenerandi eos per gratiam extraordinariam; de quo modo nihil determinatum inveniat in Scripturis. Atque haec cum ex nostris illis, tum ipsius b. Musaei discursibus satis clara erant, prout et alias nihil frequentius est in theologia, quam ut τό 8τι credendum esse dicatur, licet τό πώς, aut quomodo quid fiat, tanquam non revelatum, non aeque credatur. Ne dicam, quod censor ipse eodem loco, quo Musaeum impugnat, scribit: Qua via et qumwdo Deus ex infantibus aliquid faciat, nobis ita est obscurum, ut non nisi pauca de ipsorum regeneratione et ea fere non intellecta loquamur. Ad posteriorem accusationem quod attinet, patebit ex conspectu compendii nostri, cap. II. proleg. § 39. nota m., non tam b. Musaeo, quam antecessoribus ejus, viris orthodoxis ac de ecclesia Christi optime meritis, D. J. Majori, D. J. Gerhardo et D. J. Himmelio, quorum in consiliis Dedekennianis signata vestigia is secutus est, imo ipsi Aug. Confessioni et Formulae Concordiae, denique D. S. Glassio, G. Cundisio, Chr. Chemnitio, J. E. Gerhardo, C. Schluesselburgio, Th. Thummio, et theologis Lubecensibus, Hamb. et Duneb. dicam scribi, quando ab omnibus illis discrimen Dei et verbi ejus aut Scripturae s., tanquam causae principalis et Instrumentalis, et quod virtus illa infinita Deo quidem sit essentialis, verbo autem, quod non est ipse Deus, sed λόγος προφορικός, non aeque essentialis et propria sit aut esse possit, solicite inculcatur. Licet enim ex adverso dicatur, non tam instrumentum esse (verbum Dei) quam medium, si velimus άχρι- βολογεΐν; attamen nec theologos memoratos neglectae άχριβολογίας accusandi causam vidit b. Musaeus, neque nos videmus; praesertim quod illi in certamine cum Enthusiastis terminum organi aut instrumenti gravibus ex causis retinendum esse, monuerunt, uti nos indicavimus. De elevatione Scripturae videri possunt, quae p. 138.*) (prius p. 143.) habentur, ubi et sensum phraseos genuinum, et consensum b. Gerhardi et b. Chr. Chemnitii exposuimus. Speramus etiam, censorem illum, his observatis, quae fortassis hactenus non vidit, benignius de b. doctore nostro judicaturum. Tu vero, lector benevole, his, quae bono animo scripta exhibemus, ita utere, ut infirmitates humanas ab homine alienas non esse, quae vero recte dicta sunt, in Dei gloriam converti debere memineris; cujus gratiae te una mecum pie commendo.
Scr. d. XXIX. Decembr. anno Chr. MDCXCIII.
*) scl. editionis tertiae.
JOH. GUILIELMI BAIERI
De
ΣϓZHTHΣEI Concilii Hierosolymitani
Actor. 15, v. 2. et 7.
PROGRAMMA INVITATORIUM AD DISPUTATIONES PUBLICAS THEOLOGICAS.
Quo major est dignitas primi illius concilii, quod apostolorum aetate in illa matre ecclesiarum, Hierosolymis, celebratum fuit, hoc magis operae pretium est, considerare συζ-ήτησιν istam, quae partim occasionem dedit habendo concilio, partim in eo jam inchoato locum habuisse legitur. Scilicet jam pridem Antiochiae, Lucas memorat, ortam fuisse στάσιν xa\. συζήτησιν οΰχ όλίγψ, seditionem (uti vulgo vertitur) et disquisitionem non parvam, cap. 15. Act. v. 2., et porro, congregatis apostolis ac presbyteris, ut dispicerent de negotio sibi objecto, mentionem facit πολλής συζητήσεως γενομένης, v. 7. Quamvis enim priore loco vulgatus interpres solam στάσιν, non item συζψησιν legerit, factam seditionem non minimam, dicens, veterum tamen codicum Graecorum atque interpretum orientalium consensus voces ambas conjungit, et ex pontificiis quoque Erasmus ac Bartholomaeus Petri posteriorem vocem necessario hic legendam judicarunt. Est autem συζήτησις vulgato quidem, v. 7., conquisitio, velut ad literam vocum simplicium. Erasmus, Arias Montanus, Bern, Schmidius, aliique disceptationem aut disquisitionem magis Latine et ex usu reddiderunt. Recte etiam Martinus in lexico: συζ-ητεΐν, ait, cum in gentilibus scriptoribus tum in novo testamento de disputationibus, collationibus, aliquando altercationibus usurpatur. Id autem Latinis non est conquirere. Sed ut citati versus utriusque ex cap. 15. Actor, rationem distinctam habeamus, primum quidem videndum est, quo sensu dicatur στάσις xa\ συζήτησις γενομίνη τω Παύλω xai τω Βαρνάβα. Στάσιν seditionem vulgo reddunt auctores et cum Suidä pro bello intestino habent. Atqui fatendum est, Paulum ac Barnabam seditiosos aut contentiosos neutiquam fuisse, servos potius Domini, non pugnaces, sed placidos erga omnes, tolerantes malos, cum lenitate erudientes eos, qui contrario animo sunt affecti: quales Paulus ipse esse alios jubet 2 Tim. 2, 24. 25. Itaque factum est, ut in interpretatione versus 2. Actor, 15, auctor glossae interlinearis scriberet, factam esse seditionem
XX
PROGRAMMA INVITATORIUM
a Judaeis contra Paulum et contra Barnabam. Erasmus etiam propterea συζητήσεως vocem a vulgato omissam voci στάσεως jungendam putat, quia alioqui non quadret, quod sequitur, cum Paulo et Barnaba. Sed quia in textu dicitur, factam esse azaatv et συζήτησιν illam τω Παύλω κάϊ τω Βαρνάβα πρύς αυτους, adversus illos videlicet, de quibus v. 1. dicebatur, quod venerint a Judaea, non autem, quod facta sit αύτοίς (Judaeis, sive a Judaeis) πρύς τον ΙΙαΖλον xa\ τύν Βαρνάβαν, propterea jam olim alii cum glossa ordinaria reddiderunt, factam fuisse illam a Paulo et Barnaba, contra illos, qui haec dicebant (nimirum: nisi circumcidamini ritu Mosis, non potestis servari v. 1.). Et Caspar Sanctius in h. L pag. 287. scribit: Paulo et Barnabae (nomina intelligit) in dativo sunt, et vim, habent agentis personae, quae apud Latinos saepius in passiva voce in ablativo ponuntur. Quare sensus est, Paulum et Barnabam contentionem suscepisse contra eos, qui circumcisionem necessariam putabant. Ne autem hac ratione maneat aut crescat difficultas de culpa seditionis aut tumultus in Paulum et Barnabam conjicienda, ideo monet Sanctius, seditionem hic nil significare ah odio profectum, sed tantum studium atque conatum veritatis defendendae contra impugnatorum contentionem et vim. Et Barth. Petrus Lintrensis ad h. 1.: Hoc vocabulum (στάσις, quod vulgatus vertit seditio) fere in malum sumitur apud Latinos, et tamen non potest hic in malam partem accipi; quare non secundum usum, sed secundum vim originationis suae intelligendum erit, ut sit secessio, separatio, dissensio. Eodem tendit Beza, qui vocem στάσεως interpretatus est repugnantiam, quasi scriptum esset άνύιστάσεως; seditionis nomen autem nullo modo convenire huic loco, judicat. Sed et Cornelius a Lapide, Ludovicus de Dieu, aliique non seditionem, sed secessionem, dissensionem, litem aut controversiam denotari existimant. B. Lutherus noster, retenta significatione vulgari seditionis indeterminate, ratione personarum, mentionem fieri arbitratur ac tantum συζήτησιν tri Imi Paulo et Barnabae. Sic enim transtulit: Da sich nun ein Aufruhr erhub, und Paulus und Barnabas nicht einen geringen Zank mit ihnen hatten etc. Olossatores autem Vinarienses declaraturi, quod ad sensum spectet, in textu non expressum, seditionem illam ortam esse dicunt inter conversos ex Judaeis et ex gentilibus, quorum illi noluerint hos pro genuinis agnoscere christianis. Similiter in paraphrasi sua Lucas Osiander. Sed et Hugo Grotius in annotat.: Hi dativi (personarum, τω Παύλω, xa) τω Βαρνάβα) ad συζή- τησιν pertinent, non ad στάσιν. Et addit: Paulo et Barnabae imposita necessitas cum illis hominibus disputandi. Nec sane alienum est ab usu loquendi, ut duo conjungantur nomina rerum cum uno verbo aut participio, nec tamen illorum utrumque aeque spectet personam aut personas, quae sequuntur; eaque ratione h. l. dici potest, factam esse
AD DISPUTATIONES THEOLOGICAS.
XXI
στάσιν, seditionem, excitantibus Judaeis, more suo contentiosis; factam autem esse συζήτησiv, disceptationem non parvam inter Paulum et Barnabam ab una et illospseudodoctores ex conversis Judaeis ab altera parte: cum tumultuantibus his et jugum legis vel invito populo imposituris non possent Paulus et Barnabas non contradicere, aut sinceritatem doctrinae una cum libertate christiana non vindicare. Sic ergo disceptatio tribuitur Paulo et Barnabae, non seditio culpabilis. Et quod Lutherus in versione dixerat, litem aut rixam non parvam, nicht einen geringen Zank, fuisse his cum adversariis, id ipsum etiam glossatores non male sic exposuerunt, eine heftige Disputation und öffentliches Gespräch; ac ad v. 7. et ad verba, da man sich nun lange mit einander gezankt, addunt: durch Rede und Widerrede sich unter einander von diesem Handel besprochen hatte. Jam enim ipsius συζητήσεως ab his viris sanctis habitae formam propius contemplaturi, facile observamus, id actum fuisse, ut primum quaestio controversa perspicue proponeretur ; hinc argumenta ab utraque parte occurrentia conferrentur atque expenderentur. Sane confusum genus colloquii, si maxime antagonistis seductoribus placuisse dicas, ab hominibus Dei alienum fuisse, fatendum est. Nec proinde clamoribus certatum, aut dictis male cohaerentibus rem actam putabimus. Ipsum potius vocabulum συζητειν idem esse ac coUatis argumentis et sententiis per mutuas interrogationes et responsiones disputando aliquid disquirere, etiam b. M. Chemnitius observavit ad Marci 1, 27. Harm. ev. c. XXXVII. p. m. 504. Ac respondent loca plura Marci 8, 11. cap. 9, 10. 14. 16. cap. 12, 28. Lucae 22, 28. cap. 24,15. Actor. 6, 9. cap. 9, 29. Nec nisi per accidens fit, ut in altercationem σηζήτησις degeneret. Ita vero et quae v. 2. et quae v. 7. fuerit disceptatio ab orthodoxorum parte, jam clarum est. Nec male Arias Montanus ad v. 7., magnam illam conquisitionem, quam vulgatus appellaverat, expositurus, disceptatio, ait, argumentatioque (fuit) ex variis divinae Scripturae locis et ex rationibus et consequentiis deductis a consideratione gentium et Judaeorum utriusque populi collatione. Et laudatus saepe Bartholomaeus Petri p. 396. docet, Judaizantes tunc strenue certasse pro sua sententia; Paulum et fiarnabam cum aliis sapientibus contrarium affirmasse et rationes Judaizantium dissolvisse. Quibus observatis, in pudorem dari potuissent magistri artis novae inter pontificios, praesertim fratres Walenburgii, qui in method. august. pag. 168. scripserunt: Probationes et consequentiae non sunt sufficiens fundamentum fidei, si in se ipsis considerentur, seposita auctoritate supernaturali Christi et apostolorum, quasi scilicet consequentias semper ita in terminis a Christo, aut apostolis, qui suam auctoritatem in formandis illis praetendant, factas esse oporteat. Sane h, l. Paulus, licet apostolus, in illa συζητήσει suam auctoritatem
XXII
PROGRAMMA INVITATORIUM
non allegavit. Petrus autem et Jacobus, cum calculum praeberent Paulo et Barnabae, non tamen suam simpliciter auctoritatem urgere deprehenduntur; quin potius veritate Scripturae vet. testam., quäe in confesso erat, supposita, probationibus inde petitis et firma consequentiae lege agnoscendis insistendum atque acquiescendum esse monent. De controversia ipsa, quae non tantum ceremonialis legis aut circumcisionis observantiam praecise attinebat, verum legis moralis pariter ac ceremonialis habitudinem ad justificationem, ideoque observationis atque impletionis necessitatem atque usum, jam non licet agere prolixius. Disputationis solum theologicae exemplum notamus, quod, a sanctissimis viris praestitum, nos moneat, non esse, cur putemus, sufficere in ecclesia, si docendo, hortando, monendo homines ad pietatis exercitia ducere aut movere nitamur, negligamus autem, quae ad vindicandam doctrinam coelestem confutandosque errores pertinent. Aliter profecto apostolis visum esse oportuit, qui exortis erroribus non arbitrati sunt, silendo, cedendo, blandiendo, aut quaesita quoquo modo tranquillitate et pace aut immunitate a certaminibus, consuli posse saluti ecclesiae, sed potius disceptationem non parvam ingredi et sustinere maluerunt. Ac nostro tempore, jamque in immensum auctis multiplicatisque et vario colore pictis erroribus, adeo non licet nobis esse otiosis aut securis, quasi sua sponte collapsurae sint haereses, modo in asceticis pietatis occupemur et in his versari jubeamus alios, ut potius Israelitarum exemplo, altera manu aedificare, altera arma gestare necessarium sit. Sed neque putandum est, artem ipsam belligerandi adversus haereticos immediate nos edoctum iri, quaeque ad. statum controversiarum tot modis variantium, ad πρώτα φεύδη adversariorum, ad dolos multiplices detegendos spectant, immediate nobis revelatum, aut per nos tanquam instrumenta passiva divinitus praestitum iri. Imo postquam nobis Deus id beneficii concessit, ut instauratis artibus ac scientiis liberalibus, velut adminiculis, uti nobis liceat ad enervandas haereses ac velut armis suis conficiendas, ingratos esse adversus Deum oportet, qui occasionem excolendi animum in talibus, et peritiam eorum in usum ecclesiae convertere detrectant. At bene est, quod nec in hac academia desunt meliores animae, quae quamvis theologiam practicam esse non nesciant, imo quicquid est scientiae sacrae, ad aedificationem suam aliorumque in fide et moribus adhibendum esse omnino judicent, non tamen theologiae polemicae exercitia fastidiunt, sed in his, post tirocinia pridem posita, etiam ad certiora certamina, publico nomine, si ita Deo visum fuerit, gerenda, sancto non minus, quam sedulo studio sese praeparant. Ita mihi nunc in orchestram producendus est vir juvenis nobilissimus ac doctissimus
AD DISPUTATIONES THEOLOGICAS.
XXITI
DN. JUSTUS CHRISTOPHORUS BOEHMERUS,
HANNOVERANUS,
s. theol. cultor, ingenii bonitate, elegantia morum, alacritate studii, jamque factis doctrinae progressibus omnino laudandus, qui cum avunculi sui, reverendissimi domini Gerhardi, liberi ac imperialis coenobii Loccensis abbatis et ecclesiarum per ducatus Grubenhagensem, Calembergicum et Göttingensem directoris excellentissimi, spes de se conceptas, έάν 6 θεός #ελι}<τ%, impleturus, sed et insignia multa familiae omni laude exsplendescentis exempla animo contemplatus esset, jam in eo est, ut post publicas privatasque άχροάσεις et meditationes atque exercitationes frequentes, juxta compendii nostri theologici filum, totius doctrinae sacrae summam disputationibus XXX publice defendendam in se suscipiat, idque, nostro praesidio usurus, hac charta nuntia ex loco publico significari voluit. Ac meum sane est, non tantum non deesse conatibus ejusmodi piis et rei christianae profuturis, sed vel maxime id operam dare, ne eliminatis velitationibus academicis, in ipso decretorio certamine cum adversariis inopia militum laboret ecclesia. Scilicet inter cacoethes inutiliter disputantium et otiosam aut superstitiosam abstinentiam a disputationibus necessariis atque utilibus, velut inter Scyllam et Charybdim, navigandum nobis est. Nec deerit, qui res nostras sua sapientia et bonitate moderatur, Deus opt. max., quem in vota ac preces vocamus. Cujus auxilio fretus, jam ad exercitium hoc. d. XXIX. hujus mensis inchoandum, inde hebdomatim continuandum, clarissimos, nobilissimos et praestantissimos dominos commilitones, socios atque arbitros, meo et laudati Boehmeri nomine officiose invito, et amorem ac studia perpetua polliceor. P. P. D. XVI. Augusti anno Christi MDCXCI.
CORRIGENDA.
Pag. 9. | lin. 13. | a fine loco hinc lege hic. | ||
„ 11. | „ 5. | ab init. ,, | ενδημήσαι lege εκδημήσat. | |
„ 11. | „ 14. | a fine | " | inesse lege in esse. |
„ 13. | ,, 16. | " | " | modus lege modis. |
„ 20. | » 7. | ab in. | " | fornicam lege formicam. |
„ 22. | „ 11. | " | ad | contrarium adde theologia. |
„ 45. | Μ 1. | " | loco fortan lege forsan. | |
„ 117. | „ 10. | " | ad prius adde bibliis. | |
„ 163. | „ 17. a fine loco ut lege aut. | |||
185. | „ 11. | " | >> | traditione lege traditioni. |
I. N. I.
COMPENDIUM THEOLOGIAE POSITIVAE.
ΠΡΟΛΕΓΟΜΕΝΩN
Caput I.
DE NATURA ET CONSTITUTIONE THEOLOGIAE.
§ 1.
Theologia a vi vocis b denotat λόγον περί τοϋ Θεοϋ, id est, sermonem aut rationem c de Deo. Ex usu loquendi autem importat habitum d cognoscendi Deum et res divinas easque docendi, e confirmandi ac defendendi, talem quidem, qui objecto f conformis est et in homines pro statu hujus g vitae h cadit. i
Calovius: ,,Si primam vocis (theologiäe) impositionem attendas, videtur ea gentilibus tribuenda, a quibus postmodum in ecclesiae usum dimanavit.“ (Isagog. ad ss. th. Ed. 2. L. I. p. 8.) Primus Pherecydes Syrius (sec. 6. A. C.) theologi nomen habuisse perhibetur, qui librum composuit, cui ,,·&εολογία“ titulus .est (,,φιλοσοφήσαι περί των ουρανίων καί ϋείων“, teste Josepho c. Apion. L. I. c. 2.). Atque ita vocati sunt Homerus ac Hesiodus, uterque θεογονίας autor (Herodot. Hist. L. II. c. 53.), Epimenides Cretensis (Sextus Empirie, adv. Mathemat. IX, 29.), Sanchuniaton, τής „των Φοινίκων ιθεολογίας“ autor (teste Euseb. Praeparat, ev. I. p. 31.). Graeci et Romani theologiam φιλοσοφίαν περί των
1
2
PROLEGOM. CAP. I.
ΰείων i. e. περί τής γενέσεως καί φϋσεως και λατρείας των χέεών intellexerunt. Aristoteles: ,,Θαλής (φησϊν), το νδωρ αρχήν τής ψνσεως είναι τοϊς νγροίς. εισϊ δε τινες, οι και τους παμπαλαίονς και πολϋ προ τής νυν γενέσεως και πρώτους &εολογήσαντες όντως οίονται περί τής φϋσεως ΰπολαβειν ’Ωκεανόν τε γαρ καί Τη&νν ’εποίησαν τής γενέσεως πατέρας κτλ.(ί (Metaphys. I, 3.) ClCERO: „Principio Joves tres numerant ii, qui theologi nominantur.“ (De N. D. III, 21.) EUSEBIUS: „Πάσα ή εκτός τής εκκλησίας τον ·&εον λεγομένη θεολογία . . . απρεπής εστι.“ (In Psalm, in collect, nova Montefalc. T. I. p. 313.)
N. Hunnius: „Porma est Causa interna, per quam res est id, quod est, sive, quae dat esse rei.“ (Canones logici. Wittebergae, 1621. p. 176.)
Calovius: „Quod ad ecclesiae attinet usum sacrum (theologiae), reperitur nomen illud in Apocalyptici auctoris designatione, qui ϋεολύγος inscribitur in titulo libri, qui an sit ab ipso auctore profectus, necne, in ambiguo est; quod nomen Johanni peculiariter assignatum volunt Dd., quod is prae caeteris divinitatem Eilii Dei asserat atque confirmet.“ (Isag. adss. th. Ed. 2. 1665. I. 8. sq.) Athanasius: ,,Ήί φησί καί ό θεολόγος ανήρ Έν αρχή ήν ό λόγος.“ (C. gentes or. Opp. ed. Bonutius. I. f. 35.)
Lactantius: „Ii omnes, qui coluntur ut dii, homines fuerunt et iidem primi ac maximi reges, sed eos aut ob virtutem, quia profuerant hominum generi, divinis honoribus affectos esse post mortem . ..., quis ignorat? . . . Quod quum vetustissimi Graeciae scriptores, quos illi deoλ,όγονς nuncupant, tum etiam Romani, Graecos secuti et imitati, docent.“ (De ira Dei c.ll.)
Augustinus: „Per idem temporis intervallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de diis carmina faciebant; sed talibus diis, qui, licet magni homines, tamen homines fuerunt. . . Nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam ipsi se abstinere potuerunt Orpheus, Musaeus, Linus. Yerum isti theologi deos coluerunt, non pro diis culti sunt.“ (De Civit. D. L. XVIII, 14.)
Calovius: „Dei nomen in hac vocis compositione proprie quidem Deum notat, sed sub aliqua amplitudine, non tantum ratione naturae vel essentiae spectatum, sed etiam ratione operum, vel prout res divinae simul connotantur.“ (Isagog. I, 6.)
DB NATURA THEOLOGIAE.
3
N. Hunnius: ,,Habitus est qualitas crebris exercitationibus acquisita (et talis promtitudo, qua facile et promte exequimur ea, quae prius difficilius et cum molestia perficiebantur), ita confirmata, ut sine maxima mutatione tolli nequeat.“ (Canones log. p. 426. sq.)
Augustinus: „Mythicon (genus) appellant, quo maxime utuntur poetae, physicon, quo philosophi, civile, quo populi. Primum, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem et naturam immortalem ficta. In hoc enim est, ut deus alius ex capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus; in hoc, ut dii furati sint, ut adulteraverint, ut servierint homini; denique in hoc omnia diis adtribuuntur, quae non modo in hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere possunt. . . Secundum genus est, de quo multos libros philosophi reliquerunt ; in quibus est, dii qui sint, ubi, quod genus, quale, a quonam tempore, an a sempiterno fuerint, an ex igne sint, ut credit Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut ait Epicurus, sic alia; quae facilius intra parietes in schola, quam extra in foro ferre possunt aures. . . Tertium genus est, quod in urbibus cives, maxime sacerdotes, nosse atque administrare debent. In quo est, quos deos publice colere, quae sacra et sacrificia facere quemque par sit. . . Prima theologia maxime accommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad urbem.“ (De Civitate Dei. VI, 5.)
4
PROLEGOM. CAP. I.
Calovius: „Adhibetur vox theologiae varie: 1. άκΰρως et καταχρηστικάς, improprie et abusive, de falsa th., tum quae circa Deos falso dictos occupatur, qualis erat gentilium theologia, tum quae Deum quidem verum proponit, at non vere, qualis est haereticorum theologia; 2. κυρίως et γνησίως, proprie ac vere, de vera th., quae Deum, prout se patefecit, proponit. . . Quamquam enim antiquior videatur usus vocis graecae apud paganos, non magis tamen proprius est, quam dii gentilium proprii dii sunt.“ (Isag. I, 12.)
Quenstedtius: „Distinctio theologiae in veram et falsam nominalis tantum est et mere seu pure aequivoca. Falsa enim theologia, quae et opinabilis vocatur, non nisi nomen theologiae participat et καταχρηστικάς tantum ita dicitur, cum potius ματαιολογία et ψενδοΐβγία ex 1 Tim. 4, 2. et Tit. 1, 10. dicenda sit, et non magis theologia sit, quam equus pictus est equus.“ (Th. did.-pol. P. I. c. 1. s. 1. th. 2. f. 3.)
Quenstedtius: „Theologia archetypa est substantia et quoad rem ipsa infinita Dei essentia; ectypa est habitus et in genere qualitatis continetur. Theologia αρχέτυπος est origo et principium omnis sapientiae ; έκτυπος vero est illius απόρροια καϊ απαύγασμα, emanatio quaedam et relucentia aut effigies... Theologia αρχέτυπος non solum in Deo est, sed et ipse Deus, qui hic mirabiliter est επιστητόν, επιστήμων καϊ 'επιστήμη,
DE NATURA THEOLOGIAE.
5
scitum, sciens, scientia, hoc est, ipsum subjectum, quod scit, ipsum objectum, quod scitur, et ipsa scientia, sive res theologica, theologus et theologia. Nam Dei esse, scire et sapere idem sunt. Cum αρχέτυπος theologia naturae divinae essentialis sit; proinde ut ipsa Dei essentia, ita haec θεοσοφία communis est Patri, Filio et Spiritui S. Probamus hanc thesin ex Matth. 11, 27. et 1 Cor. 2, 10. 11.“ (L. c. th. 3. 4. f. 5.)
Rudelbachius: „Ich weiss nicht, ob jemand auf den Schriftgrund dieser Eintheilung (in αρχέτυπος und έκτυπος'), dieses Begriffes der Theologie, aufmerksam gemacht hat. Allein, wo könnte er wohl zu suchen sein, als in den Worten des Herrn Matth. 11, 27.: ,Niemand kennet den Sohn, denn nur der Vater; und niemand kennet den Vater, denn nur der Sohn, und wem es der Sohn will offenbaren4, sowie in dem apostolischen Begriffe von der fortgehenden μέταμόρφωαις aller Gläubigen, folglich auch der Neutestamentlichen Lehrer, in das Bild des Herrn, dessen Herrlichkeit sie wie in einem Spiegelbilde schauen (κατοπτριζό- μενοι, 2 Cor. 3*, 18.) — durch welches Wort der Apostel doch wahrlich nicht blos eine Provinz des christlichen Lebens, sondern das ganze Leben in Christo, mithin auch die Bedingung der wahren Theologie als der Spitze desselben bezeichnet hat?44 (Zeitschrift. 1848, I, 7.)
Chrysostomus: „0i μεν (tres priores evangelistae) ήστρα-φαν τήν οικονομίαν, ό δέ (Johannes) βροντή. την ϋεολογίαν.“ (Homil. 106.) ATHANASIUS: },ΐΙατήρ γαρ ai/του (Christi) έστιν 6 ·θεος κατά φυσιν, ημών δέ κατά χάριν καϊ ϊ&εος αΰτοϋ γέγονε κατ’ οικονομίαν διότι άν&ρωπος.“ (De hum. nat. suscepta, Opp. I, 468.) Basilius M.: „Ubique mentes nostras confirmat Spiritus S., ne, dum alteri accedimus, altero excidamus, hoc est, ne, dum theologiae attendimus, dispensationem (οικονομίαν) Christi contemnamus, et fiat, ut, dum sublimitatem divinae naturae assequi nequimus, incidamus in impietatem.44 (Epist. 141. Opp. T. II, f, 107.) Gregor. Naz.: ,,"Αλλος έστί λό}ος τής θεολογίας ή τής φυσεως*άλλος τής οικονομίας.“
Hollazius: „Quotuplici sensu vox, theologia, accipitur? Sensu quadruplici: a) generalissime, pro quavis de Deo doctrina, licet falsa aut erroribus mixta sit; b) generaliter, pro theologia vera, sive ea originalis, sive participata, sive viatorum, sive beatorum, sive naturalis, sive revelata sit; c) specialiter, pro theologia revelata, hominem viatorem ad aeternam salutem perducente; d) specialissime, pro doctrina de Deo uno et trino.44 (Examen th. Prolegom. I. q. 6. p. 3.)
§ 2.
Theologia vera hominum in hac vita, pro duplici ratione cognoscendi, duplex a est: Naturalis et revelata. Illa principiis seu lumine naturae, haec super naturali b manifestatione seu revelatione nititur. Utraque versatur circa Deum, non solum ut in se est, sed tanquam finem et bonum hominis summum. c
6
PROLEGOM. CAP. I.
Hollazius: „Per lumen naturae heic intelliguntur principia naturae et rationis, quibus notitia Dei naturalis velut rationi cognoscendi innititur; quae luminis appellationem sortita sunt, quod intellectui sunt ratio cognoscendi res alias et ad eum se habent, ut lumen, quod, coloribus conjunctum, potentiae visivae est ratio videndi et cognoscendi colores, ad potentiam visivam se habet. Scite inquit JPhil. Me- lanchthon in erot. dial. p. m. 234: ut lumen in oculis conditum est ad cernenda corpora, ita lumen in mente sunt notitiae innatae, quibus provehimur ad qualemcunque notitiam Dei.“ (Exam. P. I. c. 1. q. 5.
p. 188.)
§ 3.
Theologia naturalis est scientia, a et quidem practica, b in qua occurrunt c finis, subjectum operationis et causae atque media, itemque objectum d materiale ac formale. e
N. Hunnius: „Scientia pro fine habet cognitionem. Omnis quippe scientia est άπρακτος... Totaque adeo essentia scientiae in eo consistit, ut tantum subjectum suum cognoscat; quo facto, tota conquiescit, nec ulterius (nisi forte ratione finis accidentarii et externi) progreditur.“ (Can. log. p. 5. sq.)
DB NATURA THEOLOGIAE.
7
a) Est enim habitus evidens circa objectum necessarium, conclusiones ex principiis necessariis deducens. Conf. b. Mus. Introd. Cap. II. § 3. pag. 28. Seu, ut loquitur h. Jac. Martini 1. c. Disp. III. § 47. p. 58.: Procedit ex principiis naturalibus secundum se notis, naturali intellectus lumine: Unde, quod addit 1. c. § 54. pag. 59., certae et verae conclusiones de Deo et rebus divinis colliguntur et constituuntur. .
J. G. Walchius: „Virtualiter wird in der Metaphysik der Scholasticorum dem Wort formaliter entgegengesetzt und hat die Bedeutung, dass etwas von dem ändern in Ansehung der Existenz und des Wesens nicht wirklich, sondern nur der Kraft nach gesagt wird; z. E. der König ist allenthalben seines Landes, nicht formaliter, als wäre er wirklich an allen Orten, sondern virtualiter, weil er überall seine Bedienten hat, die statt Seiner da sind. Wir sind alle vorher in Adam gewesen, nicht formaliter oder wirklich u. actu, sondern virtualiter, der Kraft nach. Dieser beiden Wörter bedienen sich die Theologen, wenn sie sagen, die ganze Theologie .sei praktisch nicht formaliter, als wenn darinnen nur solche Sätze wären, die an und für sich praktisch und etwas zu thün oder zu lassen vorschrieben, sondern virtualiter, weil auch die theoretischen Sätze die Kraft der praktischen bei sich haben.“ (Philosophisches Lexicon, sub tit. Virtualiter, p. 2737.)
8
PROLEGOM. CAP. I.
conditiones ex parte subjecti requisitae. Conf. Introd. b. Musaei pag. 29. sqq. ad 44. Distinctionem mediorum, quorum alia antecedant rem, ut causae alicujus rationem habeant, a qua res illa pendeat;,qlia nudum antecessum ordinis notent, et inter causas rei et rem ipsam duntaxat interjecta sint, necessitate non efficientiae, sed praesentiae, tradit etiam b. H. Hoepfnerus Disp. ΙI. de Justif. § 25. p. 113. et Disp. XI. § 5. p. 1021, ubi distinguit inter medium organicum seu causale, et medium viae, quod ordinem antecessus et consequentiae notat. Eandem etiam agnoscit b. Balth. Meisnerus Anthropol. S. Deoc. III. Disp. XXVIII. § 20., e. g. quod luctus peccatoris habeat rationem medii, non meriti. Similiter dari conditiones, quae tantum determinqnt subjectum salvandum, non continent vel exprimunt. salutis causam, his verbis docet in Consid. theol. Photin. Cap. II. pag. 177. Dari conditiones, quae continent remotionem obstaculorum, non promotionem aut causationem ipsius finis (justificationis aut salutis), scribit in Anthr. l. c. § 21. Consentit prorsus et distinctionem inter conditionem subjecti et causam effectus saepius inculcat b. Gerhardus Conf. cath. L. II. P. III. art. XXIII. cap. VI. p. 777. 779. Et B. Hoepfnerus l. c. Disp. XI. Äph. I. § 6, et § 48. sqq., Aph. II. § 19. p. m. 1021. 1022. 1031. 1032. 1047., inter conditionem causalem, et eam, quae est nudi ordinis, vel signi, distinguere jubet. Uterque, Gerhardus et Hoepfnerus ll. cc. concedunt, conditiones non causales habere relationem aliquam ad finem; quamvis non habeant relationem velut causae ad causatum suum.
DE NATURA THEOLOGIAE.
9
§ 4.
Finis, ad quem ultimo et per se a tendit, et omnia, quae tradit, eo refert theologia naturalis, est ultima hominis beatitudo, b quo nomine Deum, c tanquam finem objectivum, et consecutionem atque fruitionem ejus, in operatione d intellectus et voluntatis perfectissima e consistentem, tanquam finem formalem, complectimur. f
Calovius: „Finis theologiae naturalis est non quidem praeparatio hominis ad supematuralem gratiam suscipiendam, uti vult Alstedius in praecognit. theol. libr. cap. 15; qui finis concedi nequit, nisi de theologia naturali ante lapsum; sed manuductio hominis ad ulteriorem Dei indagationem, quae in statu integritatis sese habebat per modum alicujus praeparationis, in statu post lapsum mere est paedagogica, cum nulla in nobis sit ίκανότης, nulla a nobis praeparatio ad supematuralem gratiam.“ (Isag. L. I. p. 63. sq.)
Idem: ,,Distinguendum inter gratiam immediate salutiferam et gratiam quandam paedagogicam. Illam dicimns, quae directe ad conversionem animarum ducit; hanc, quae ducit ad ecclesiam, ad quam perducti, mediante praeconio verbi, salutifera gratia frui possint. Illam gentilibus, verbi Dei revelatione destitutis, denegamus; hanc autem concedimus, quae etiam ad άναπολογίαν eorum sufficit. Rom. 1, 21.“ (L. c. p. 83.)
Reuschius: „Finis theologiae naturalis absolute spectatae, a Deo per se intentus* est beatitudo; theologiae vero in homine lapso et peccatore finis, per se intentus a Deo, est paedagogia ad theologiam revelatam. Atque si haec negligatur culpa hominum, finis th. nat. per accidens est inexcusabilitas hominum in pernicie ipsorum seu convictio eorundem, quod sua culpa pereant. Cf. Act. 17,26. sqq. Rom. 1,19.20.“ (Annotatt. in Baieri Compend. p. 23.)
M. Chemnitius ostendit, Deum sui notitiam gentibus naturaliter manifestasse: 1. propter externam disciplinam, 2. ut quaeratur Deus,
10
PRÖLEGOM. CAP. I.
tum est cor nostrum, donec requiescat in te, Lib. I. Confess. Cap. I. Conf. Introd. Mus. l. c. et Jac. Mart. l. c. Disp. II. § 55. sqq. p. 34.
§5.
, Subjectum operationis a est homo viator b seu ad bea- titudinem aeternam tendens. c
Musaeus: „In theologia naturali constitui subjectum operationis recte hominem viatorem, ex requisitis subjecti operationis intelligitur. Requiritur enim ad illud in unaquaque scientia practica: cum ut careat ea perfectione, quae ei pro fine est, tum ut ejusdem particeps fieri possit per principia et media, quae in ea praescribuntur. Quod utrumque homini viatori, per se et in suo primaevo statu spectato, convenit. Hoc ipso enim, quod viator h. e. in via ad adipiscendam beatitudinem constitutus est, caret perfectione ea, quae theologiae naturali pro fine est, beatitudine scilicet. Ejus vero particeps fieri poterat in suo statu primaevo per principia et media, quae in ea praescribuntur. In statu peccati autem homo viator beatitudinis quidem per principia et media, quae theologia naturalis praescribit, particeps fleri non potest; sed hoc per accidens est. Per accidens enim est, quod homo peccavit et per peccatum fine suo, ad quem conditus est, excidit. Per hoc tamen jam in statu peccati non desinit esse subjectum theologiae naturalis. Actus practici enim, quos ipsa praescribit, stringunt eum jam quoque non minus, quam in statu integritatis, licet ad finem, cujus gratia sunt, per eos pertingere non possit.“ (Introductio in th. Jenae 1678. p. 41 sq.)
J. Scharffius: „Finis cui est usus rei in alio, cui finis procuratur; ut medicinae finis cui est aegrotus, huic enim procuratur bonum medicinale. Finis cujus est, cujus acquirendi gratia efficiens movetur et agit; ut sanitas est finis cujus in medicina.“ (Metaphysica exemplaris. Ed. 5. Witteb. 1649. p. 127.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
11
§ 6.
Ad causas beatitudinis referuntur 1. efficiens, quae est Deus, a 2. impulsiva interna, quae est bonitas seu gratuitus favor Dei. b
Reuschius: „Bona cuncta praeter Deum sunt finita, eoque mutabilia et inconstantia, per consequens eorum possessio ac intuitio non praestare potest perpetuam et summam voluptatem, eoque nec perpetuam et summam felicitatem nec beatitudinem. Quodsi ergo rationalis creatura velit adspirare ad beatitudinem, itemque ad felicitatem perpetuam et consummatam, Deum possidere debet i. e. per operationes immediatas ita sibi praesentem et unitum habere semper, ut illas in se experiatur seu Dei intuitionem habeat. Sed Dei intuitionem nemo largiri potest, nisi Deus ipse; unde medium causale beatitudinis et felicitatis consummatae est Deus.“ (Annotatt. in Baieri Compendium. Jen. 1757. p. 15.)
Gerhardus: ,,Cui non competunt proprietates meriti, illud non potest esse meritorium. Atqui bonis operibus nostris non competunt proprietates meriti. Ergo non possunt esse meritoria. Assumtum probatur hoc modo. Meriti natura ac ratio postulat haec quatuor: 1. Ut opus illud, quo meremur, sit nostrum. Quod enim non afferimus ex nostrarum virium phano ac luco, sed ex alterius liberalitate obtinemus, per illud non possumus dona ejus mereri, sed debitum obsequium tantummodo reddimus. 2. Ut sit opus indebitum. Quod enim jam ante debitum est, illud non constringit ad nova beneficia eum, cui ex debito
PROLEGOM. CAP. I.
praestatur. Contradictoria haec sunt, opus debitum alicui exhibere, et opere illo,' jam ante debito, aliquid mereri. Admodum impudens sit oportet, qui quasi bene meritus praemium .sibi ob id poscit, quod debita solvit. 3. Ut sit utile atque commodum illi, cui praestatur. Si enim ex opere nostro nulla accedit alteri utilitas, nunquam id pro merito agnoscet. 4. Ut sit et pretio et dignitate aequale illi, quod pro opere nostro redditur. Si enim inaequalitas quaedam est inter laborem et mercedem, inter opus et praemium, tum meritum ex condigno non habet locum. Minister, principis nomine distribuens eleemosynam, non meretur ea re quippiam, quia non dat de suo; qui solvit mercedem laboranti, non meretur quippiam apud eum, quia nihil dat, nisi quod debet; qui regi sitienti dat phialam aquae, si ab eo donaretur civitate, non posset dici liberalitate sua tantum donum meruisse, cum inter datum et acceptum nulla sit proportio. Jam vero opera bona 1. non sunt nostra, sed Dei, per Spiritum suum in nobis· efficaciter agentis, opera. Deus eßt, qui inclinat cor nostrum ad sua testimonia. Ps. 119, 36.37. Phil, 2, 13. 1, 29. Joh. 15, 5. 2 Cor. 3, 5. Id sancti agnoscunt Es. 26, 12.: ,Domine, omnia opera nostra tu operatus es in nobis.‘ Ex eo, quod Deus in nobis ex mera gratia operatur, ex bonis, inquam, operibus, an Deus nobis obstrictus, an non multo magis nos Deo? Quin potius dicamus cum propheta Osea 13, 19.: ,Ex nobis perditio nostra, tantummodo in Deo salus nostra.'.. Certe nemo sanae mentis dixerit, eam esse venditionem proprie dictam, quando exiguo pretio ab ipso divite pauperi donato domus quaedam emitur, sed est donatio domus, non quidem immediata, tamen mediata; ac si vel maxime detur intercedere quandam emtionem καταχμηστικώς sic dictam, nondum tamen evictum est, eandem esse rationem vitae aeternae; eam enim propter opera nostra nobis dari ex scripturis demonstrari nequit. . . . 2. Opera nostra bona jam ante multis nominibus Deo sunt debita jure creationis, conservationis, dominii, redemtionis, sanctificationis etc. Imo quicquid agimus, non est totum id, quod Deo debemus, sed nostri erga Deum officii pars duntaxat quaedam; proinde ,si vel maxime omnia, quae praecepta nobis sunt, faceremus, tamen dicendum nobis foret, quod simus servi inutiles.· Luc. 17, 10. Ergo cum opera nostra sint jam ante Deo debita, merces non redditur illis ex debito. Si opera sunt debita, merces est indebita; si merces est debita, opera sunt indebita. 3. Opera nostra nullam utilitatem Deo afferunt. Job. 22, 2. 3.: ,Nunquid Deo proderit vir? Sed proderit sibi ipsi intelligens. Nunquid voluntas omnipotentis (Schaddai i. e. Dei ad omnia sibi ipsi sufficientis), quod justificeris, et nunquid utilitas ei, quod perficias vias tuas?' Ps. 50, 12.: ,Si esuriero, non dicam tibi, quia orbis meus est et plenitudo ejus·, (non indiget Deus sacrificiis populi sui, ergo nec aliis operibus nostris). . . 4. Nulla est aequalitas inter opera nostra et vitam aeternam, quae est bonum infinitum. ,Passiones non sunt condignae (τα παθήματα ονκ »ίσι άξια) ad futuram gloriam', Rom. 8, 18.; ergo nec opera sunt condigna. Excipient fortassis: bona opera esse quidem debita nec Deo afferre quoddam commodum, nihilo tamen minus esse meritoria, quia Deus propter opera vitam aeternam reddere promisit. Sed si vel maxime daretur, vitam aet. propter opera reddi (quod ipsum μένα λίαν αίτημα), nondum tamen posset dici, bona opp. esse vitae aet. ex condigno meritoria, propter defectum proprietatum, quae ad merita proprie sic dicta requiruntur. Primo homini pro sancto erga Deum obsequio et pro perseverantia in opp. bonis vitae aet. possessio esset tradita; interim tamen, si proprie et accurate loqui velimus, illa primi hominis obedientia non fuisset vitae aet. meritoria, cum fuerit jam ante debita, cum nihil commodi ex ea Deo accesserit, cum nulla inter obedientiam temporalem et aeternam beatitudinem proportio intercedat. Quae ergo praesumtuosa audacia est, homini post lapsum, qui renovatus quidem Dei Spiritu, interim tamen ex parte adhuc carnalis est et sub peccatum venumdatus, hoc adscribere, quod ne quidem in statu integritatis ipsi competeret I“ (Loc. de bonis operibus, § 102.)
12
DB NATURA THEOLOGIAE.
13
Idem: „Quaecunque praemia bonis operibus Deus reddit, ex gratuita bonitate reddit; eadem tamen ut justus judex (Ebr. 6, 10.) reddit, non quia nobis quicquam debet, sed quia promisit, et ex veritate, quae est pars justitiae, id, quod gratis promisit, praestat. Non intercedit hic debitum quoddam nostrum, quo Deum nobis obstringimus, sed debitum quoddam Dei, quo sese gratuita promissione nobis obstrinxit.“ (L. c. § 119.)
§ 7.
Media a consequendae beatitudinis in theologia naturali sunt actus mentis et voluntatis circa Deum occupati, quibus recte agnoscitur b et colitur Deus. Dicuntur uno nomine religio. c Continentur lege naturae seu morali, d et partim directe atque immediate e circa Deum occupantur, partim directe hominem ad seipsum, f vel ad proximum, g consequenter tamen ad Deum h ordinant.
Balduinus: „Religio duobus modus accipitur: 1. de virtute morali, quae justum debitumque honorem Deo tribuit; 2. de certo statu et conditione vitae multorum hominum, qui speciali modo ac regula se Deum colere putant.“ (Tract. de cas. consc. p. 143.)
Calovius: „Juxta nomen όμωννμως acceptum distinguitur religio in veram et falsam. . . Falsa religio de quovis Dei cultu superstitioso, ut et haereticis de Deo et rebus divinis opinionibus, dicitur; quo pacto vocamus religionem paganam, mahometanam, papisticam, calvinisticam etc., quae nonnisi aequivoce hoc nomine veniunt.“ (Isag. I, 280. sqq.)
H. Kromayerus: „Religioni opponitur tum impietas i. e. contemtus Dei, cum quis etiam contra dictamen conscientiae vivit, ac si Deus non esset; tum έ&ελο&ρησκεία i. e. cultus electitius (ut θρησκεία των αγγέλων, Col. 2, 18.) ; tum ex parte hypocrisis, quando cultus iste gestibus quidem corporis, sed mente aliena peragitur.“ (Scrutinium relig. p. 4.)
14
PROLEGOM. CAP. I.
Calovius: ,,Abusive religio dicitur apud pontificios, cum eam definiunt statum hominum, ad perfectionem Christianam per paupertatis, continentiae et obedientiae vota tendentium (Bellarm. l. 2. de monachis c. 2.). Haec autem pontificiorum religio mera est superstitio.“ (Isag. P. I. p. 278.)
Calovius: „Variae occurrunt nominis (religionis) rationes, praecipue autem quatuor: 1. Masurius Sabinus in Comment. de Indigenis, referente A. Gellio l. 4. Noct. Att. c. 9., a relinquendo dictum putat. ,Religiosum“, inquit, ,est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a relinquendo ductum, tanquam ceremonia a carendo.4 Sic etiam religiosum dici innuit Macrob. 1. 3. Saturnal. c. 3. et in eandem sententiam adducit Servium Sulpitium. Hoc pacto templa ac delubra religiosa dicta censentur, quod ob sanctitatem reverenda ac reformidanda potius sunt, quam invulganda; dies autem religiosi, quod ex contraria causa propter ominis diritatem relinquendi. — 2. Cicero 1.2. de N. P. et Zwinglius 1. de vera et falsa rei. et alii a relegendo derivant; ,qui tota die', inquit Cicero, »precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent et tanquam relegerent, dicti sunt religiosi a relegendo, ut eligentes ab eligendo et ex intelligendo intelligentes.' — 3. Augustinus l.10. de C. D. c. 4. ab eligendo a quibusdam innuit deductum, quod iterum eligamus Deum per religionem. ,Ipse', inquit, ,est fons nostrae beatitudinis, ipse est omnis appetitionis finis. Hunc eligentes, vel potius religentes (amiseramus enim negligentes), hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus.' — 4. Idem Augustin. l. de vera rel. c. 53. et Hieron. in c. 9. Amos., ut et Ambros. 1. de virginibus, nec non Lactantius Institutionibus div. 1. 4. c. 18. a religando derivari dixere, ,quod Deus hominem sibi religaverit et pietate quasi vinculo constrinxerit', dicente Lactantio; quod »religione quasi in fascem Domini vincti et religati simus', uti Hieron. ait l. c. Quae etymologia, ut praecipuis latinorum Patrum, nec non Gellio l. c. probata, ita rei naturae non minus, quam ipsi voci videtur convenientissima, quum et formam et finem religionis concinne innuat." (Isag. P. I. p. 275. sqq.) Livius: „Nullam scelere religionem exsolvi" i. e. scelere nullam obligationem tolli. (Hist. l. 2, c. 32.)
DE NATUEA THEOLOGIAE.
15
fluxu in ipsa creatione animae hominis implantata: de quo infra suo loco plura videbimus.
Dannhauekus: „Lex moralis I. naturalis ac aeterna, est lex naturae, non universae, qua omnis creatura constat ac ordinem suum tuetur; non communis homini et bestiae, quam improprie jus naturae appellat Ulpianus; sed speciatim 1. lex naturae humanae per se consideratae, quae hominem etiam solitarium obligaret, si non ad actum, tamen ad habitum, ut: Deum esse colendum, honorandos parentes, nemini inferendam injuriam, promissa servanda; quod tibi fleri non vis, alteri ne feceris; quod tibi vis fleri, id et tu alteri velis; αντοφονίαν esse illicitam. (Alias, quae hominem qua socium in aliqua republica ad pacem publicam servandam ex specialibus contractibus obligat, jus gentium appellari gaudet; cujusmodi jura sunt: non violare legatos, non uti in bello armis veneno illitis etc.) 2. Per se bona ac ideae sanctitatis divinae consentanea, adeo ut si vel maxime nunquam lata fuisset, tamen vero judicio videretur obligare. Unde non quia Deus voluit, exempli gratia, prohibere idolatriam, sed quia per se digna odio, peccatum est; sic adoramus Deum non tantum, quia ipse voluit, sed et quia Deus est noster. Ita obedientiam debemus Deo, non solum, quia Deus id jussit (alioquin etiam angelo jubenti parem obedientiam deberemus), sed quia res Dei sumus, consequenter ex naturali jure obligati. Praeceptum sive opus hujus legis primum ac generale est: bonum esse faciendum, malum fugiendum (quod principium tam commune est, quam illud theoricum: Impossibile esse, ut idem simul sit et non sit), honeste vivendum, neminem laedendum, suum cuique tribuendum. 3. Immutabilis et aeterna; quam enim impossibile est, normam hujus legis, quae est lex aeterna in divina mente, mutari, tam impossibile est, ejus radium mutari; ut sol incorruptibilis est, ita etiam solis radius. Pes, quam jus naturae constituit, quandoque mutatur, non jus. Si exempli gratia creditor, quod ei debetur, acceptum ferat, jam solvere debitor non tenetur, non quia jus naturae desierit praecipere solvendum, quod debeo, sed quia, quod debebam, deberi desiit. Ita cum Deus occidi praecepit Isaacum (Gen. 22, 2.), non eo ipso parricidium fit licitum, sed quod Domino auctore fit, parricidium esse desinit. 4. Σνμφντος et connativa per promulgationem inscriptam cordibus hominum digito Dei. . . II. Moralis positiva illa est, quae unice pendet a Dei voluntate, ac nisi Deus ita sanxisset, peccatum non haberetur.“ (Hodosoph. phaenom. VI. p. 240. 242.)
M. Chemnitius: „Exagitantur a multis hae disputationes tanquam philosophicae, de quibus Paulus dixerit, Col. 2, 8.: ,Cavete, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem deceptionem.* Sed candor adhibendus est in judicando, ne petulanter in nomine philosophiae turbentur et convellantur, quae recte et utiliter tradita suut. Considerentur potius causae, propter quas utile est observare consensum legis naturae cum decalogo, et ostendantur metae, intra quas collatio illa se continere debet. Si quis enim illam collationem eo referre vellet, ut interpretationem decalogi inflecteret et restringeret tantum ad naturales legis notitias, ita ut contenderet, lege Dei argui tantum illa peccata, quae natura nota sunt, et satisfieri decalogo qualicunque obedientia, quam ratio ex lege naturae dictat et praestare potest, is, quia egrederetur veras metas, recte diceretur depraedari, Col. 2, 8. Et non est dubium, pharisaicas corruptelas inde traxisse originem. Plausibilis enim opinio est, interpretationem decalogi sumere ex lege naturae. Et haec imaginatio multos etiam in ecclesia fascinavit, qui finxerunt, patres ante Mosen salvatos fuisse per legem naturäe etc. Adhibendum igitur est judicium in usu disputationis de lege naturae. In locis vero ostenditur vera ratio, quomodo recte et utiliter quaeri et considerari possit consensus legum naturae cum decalogo. Et traduntur hae causae: Quia Paulus ex professo illam disputationem tractat Rom. 1. et 2. et tri
PROLEGOM. CAP. I.
buit legi naturae honestissimas appellationes. Vocat enim Rom. 1, 18. veritatem Dei, v. 19. patefactionem Dei, v. 32. jus Dei, Bom. 2,15. opus legis, scriptum in cordibus in ipsa creatione, Et quidem appellatio legis naturae inde sumpta est; inquit enim v. 14.: ,Gentes natura, quae legis sunt, faciunt.' Et grati agnoscamus illud beneficium, quod non voluerit lucem legis totam exstinctam per lapsum; sed voluit reliquias quasdam superesse, ut possit esse consociatio politica inter homines, in qua Deus per vocem evangelii colligat ecclesiam. Et reliquias illas esse magnifaciendas, monent Pauli vocabula.— 2. Utilis est haec collatio, ut discamus amare, venerari et magnifacere sententias morales congruentes legi naturae, ubicunque extent et legantur apud poetas, historicos, philosophos, legumlatores etc. Quia sunt jus divinum et veritas Dei divinitus patefacta. Ita Paulus non est veritus in gravissima causa ex Menandro citare sententiam 1 Cor. 15, 33.: ,Corrumpunt bonos mores colloquia prava.' — 3. Prodest etiam ad hoc, ut testimonium conscientiae etiam in non renatis magnifaciamus ; ne scilicet cogitationes accusantes (quas Paulus ita vocat Bom. 2,15.), quando sentiuntur, retundantur hac imaginatione, quasi sit inanis quaedam phantasia, quam muliebre sit curare; sed statuamus, esse vere judicium Dei, arguentis peccata. — 4. Ut exilia collatione observetur, in quibus partibus obscurata sit naturalis notitia legis, ubi judicium depravatum, et quae sint illa, sive peccata sive bona opera, quae ignota rationi in decalogo ostendantur. Hoc modo collatio legum naturae cum decalogo recte et utiliter potest adhiberi et quidem aliquo modo ita illustrabitur vera sententia. . . Secunda tabula legis naturae a philosophis negative ponitur: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Christus vero affirmative recitat Matth; 7, 12.: ,Quidquid vultis ut faciant homines vobis, et vos facite illis'; et diserte ostendit consensum hujus sententiae cum decalogo. Inquit enim: ,Haec est lex et prophetae', scilicet in secunda tabula.“ (Loc. th. P. II. fol. 96. sq.)
Apologia A. C.: ,,Humana ratio naturaliter intelligit äliquomodo legem. Habet enim idem judicium scriptum divinitus in mente. Dieweil das natürliche Gesetz, welches mit dem Gesetz Mosi oder zehen Geboten übereinstimmt, in aller Menschen Herzen angeboren und geschrieben ist und also die Vernunft etlichermass die zehen Gebot fassen und verstehen kann, will sie wähnen, sie habe genug am Gesetz und durch das Gesetz könne man Vergebung der Sünden erlangen.“ (Art. 4. p. 87. sq.) „Jus naturale vere est jus divinum, quia est ordinatio divinitus impressa naturae. Ist’s nun natürlich Becht, so ist es Gottes Ordnung, also in der Natur gepflanzt und ist also auch göttlich Becht.“ (Art. 23. p. 238.)
Lutherus: „Wenn das natürliche Gesetz nicht von Gott in das Herz geschrieben und gegeben wäre, so müsste man lange predigen, ehe die Gewissen getroffen würden; man müsste einem Esel, Pferde, Ochsen, Binde hunderttausend Jahre predigen, ehe sie das Gesetz annähmen, wiewohl sie Ohren, Augen und Herze haben, wie ein Mensch; sie können es auch hören, es fällt aber nicht in das Herz. Warum? Was ist der Fehler? Die Seele ist nicht darnach gebildet und geschaffen, dass solches darein falle. Aber ein Mensch, so ihm das Gesetz vorgehalten wird, spricht er bald: Ja, es ist also, ich kann es nicht leugnen. Des könnte man ihn nicht so bald überreden, es wäre denn zuvor in seinem Herzen geschrieben. Weil es nun zuvor im Herzen ist, wiewohl dunkel und ganz verblichen, so wird es mit dem Worte wieder erwecket, dass ja das Herz bekennen muss, es sei also, wie die Gebote lauten, dass man einen Gott ehre, liebe, diene, weil er alleine gut ist und Gutes thut, und nicht allein den Frommen, sondern auch den Bösen.“ (Ausl, über etliche Capp. des 2. B. Mosis. 1525. III, 1575.)
Idem: „Warum lehret und hält man denn die zehen Gebot? Antwort: Darum, dass die natürlichen Gesetze nirgend so fein und ordentlich sind verfasset, als im Mose. Darum nimmt man billig das Exempel von Mose.“ (Wider die himmlischen Propheten. 1525. XX, 211.)
16
DE NATURA THEOLOGIAE.
17
§ 8.
Quoad sufficientiam vero cultus divini, quem theologia naturalis praescribit, in ordine ad beatitudinem post hanc vitam consequendam, maxima occurrit et diligentissime observanda est diversitas, quoad diversos status a hominis, primaevum seu integritatis, et statum corruptionis seu peccati. In illo statu poterat homo, ductu theologiae naturalis et per concessas sibi vires, ad sufficientem Dei cognitionem cultumque Deo debitum, absque defectu seu peccato praestandum, pertingere, adeoque b hoc modo beatitudinem aeternam a Deo impetrare. In hoc posteriore autem statu per ipsius naturae corruptae conditionem a Deo aversus atque ad ea, quae Deo displicent, propensus est; cumque Deum propter peccata sibi infensum c habeat, non tamen invenit in theologia naturali medium, quo Deo laeso satisfacere d et cum eo in gratiam reduci e possit; imo neque, quae alias ad Dei cultum pertinent, perfectef cognoscere sibique praescribere, neque eum cultum, quem Deo deberi vi luminis naturae intelligit, praestare g potest. Unde pro praesenti statu nulli hominum11 sufficit theologia naturalis ad salutem.
Baieri Comp. ed. Walther. I. 2
18
PROLEGOM. CAP. I.
M. Chemnitius: ,,Quae, qualis et quanta est illa notitia 'naturalis et quousque progreditur? — Vere loquendo: aut nulla, aut imperfecta, aut languida est. Nulla, quia de gratuita promissione remissionis peccatorum nihil novit tota philosophia; illam enim Filius Dei e sinu aeterni patris prolatam revelavit ecclesiae. Jöh. 1, 18. Matth. 11, 27. et 1 Cor. 1, 21. et 2, 7. — Imperfecta, quia gentes aliquam tantum particulam legis noverunt. De interioribus vero cultibus primae tabulae nihil certi vel novit vel statuit ratio; tantum de quibusdam externis et civilibus negotiis docent quidam gentium philosophi. Interea miscent multa άτοπα καϊ παράδοξα, de quibus nec inter ipsos satis convenit. — Languida, quia, etiamsi impressum est humanis mentibus, esse Deum et praecipere obedientiam juxta discrimen honestorum et turpium, tamen assensio non tantum languida est, sed horrendis dubitationibus saepe excutitur. Sicut extat pulcherrima descriptio in Tus- cul., ubi Cicero, disputans de immortalitate animae, dicit ad Antonium: ,Evolve diligenter librum Platonis, qui est de anima; amplius quid desideres, nihil erit. Feci, me Hercule, inquit Antonius, et quidem saepius; sed nescio, quomodo, dum lego, assentior, cum posui librum et mecum ipse de immortalitate animarum cogitare coepi, omnis illa assensio elabitur.‘ “ (Loc. th. P. I. f. 20.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
19
Calovius: „Quod in specie ad capita theologiae istius naturalis potiora, sunt sequentia: 1. De Deo, qua naturam et attributa, nec non voluntatem Dei legalem ex parte et opera nonnulla; minime autem qua personas distinctas deitatis vel voluntatem Dei evangelicam et opera gratiae, aliaque mysteria divina, quae rationi prorsus ignota sunt. 2. De lege Dei, qua eadem e lege naturae habetur secundum praecepta utriusque tabulae. Huc pertinent Zaleuci leges, aurea Pythagorae verba, Socratis, Platonis moralia praecepta, Epicteti regulae, Jamblichi, Simplicii aliorumque Platonicorum, itemque Aristotelis et Peripateticorum monita egregia, leges XII tabularum etc. 3. De peccato et transgressione legis. 4. De poena peccati, quam etiam lex naturae et conscientia cujusque dictat propria. 5. De immortalitate animae et vita post hanc vitam, quam e Zoroastre, Hermete Trismegisto, Phocilide, Pythagora, Socrate, Platone, Xenocrate, Epaminonda, Cicerone, Plotino, Jamblicho etc. ostendimus Decad. dissertat, de Pseudo-Theol. Soc. p. 80.“ (Isag. L. I. p. 68. sq.)
Calovius: ,,Νοn omnia, quae in scriptis gentilium reperiuntur theologica, ad theologiam naturalem referenda sunt: quaedam enim ex abusu rationiS et principiorum naturalium promanarunt, ut sunt varii errores et falsae opiniones gentilium (de quibus in theologia gentilium fusius); quaedam profecta sunt e revelatione divina, non quidem tam directe facta gentilibus, quam e populo Dei profecta, per famam vel traditionem, ob conversationem et commercia nonnulla gentilium cum iis, qui fuere de populo Dei. Sic, cum patriarchae inter gentiles vixere, vestigia quaedam religionis a Deo patefactae inter ipsos relicta fuere, e. g. inter Aegyptios et Chaldaeos (qui inter gentiles pro summis theologis habiti), ex Abrahami institutione nonnulla remansere, unde Trismegisti et aliorum scripta theologica magnae auctoritatis inter gentiles extitere, in quibus non pauca Christianae theologiae analoga de Deo, de verbo, generatione Filii Dei, SS. Trinitate etc. leguntur; quae occasionem dedere Socinianis cavillandi mysteria fidei, quod e gentilium scriptis hausta et profecta sint, cum potius gentiles ea ab ecclesia acceperint.“ (Isag. L. I. p. 67.)
20
PROLEGOM. CAP. I.
Chemnitius: „Approbatne Deus illam notitiam? — Id quaeris: an Deus velit nos vestigia haec divinitatis suae in mentibus nostris et in tota rerum natura quaerere et considerare? Respondeo: Sic; quia Paulus hanc considerationem illustri titulo ornat, dum appellat ,veritatem Dei‘ Rom. 1, 18., et Christus jubet considerare volatilia coeli, item lilia, quomodo crescant, Mtth. 6, 26. 28., Salomon in Prov. 6, 6. remittit pigrum ad fornicam. Et huc pertinet Ps. 104. integer et totum 45. c. Ecclesiastici. Utinam vero amplissimum naturae librum diligenter evolveremus, tunc re ipsa experiremur, verum esse, quod nostrae aetatis vates cecinit: ,Praesentemque refert quaelibet herba Deum.' Utinam etiam homo μικροκόσμος seipsum consideraret, tunc absque dubio illustria divinitatis vestigia deprehenderet. Sed fit proh dolor illud, quod Es. 5, 12. dicitur: ,Opus Domini non considerant.' Quis ergo in ecclesia est verus et pius usus hujus naturalis notitiae? Ebr. 11, 3. scriptum est: Creationem esse simulacrum invisibilium Dei; sed additur: perfidem. Haec sententia ostendit verum usum vestigiorum divinitatis in rerum natura. Affirmat enim, rationem non posse vere et utiliter ex effectibus opificem cognoscere, nisi accedat fides. Non ergo initium faciendum est a naturali notitia; sed 1. mens confirmanda est ex verbo Dei et illustribus testimoniis, in quibus se Deus generi humano peculiariter patefecit. Postea utiliter potest addi consideratio philosophicarum demonstrationum. 2. Notitia naturalis debet subordinari divinae revelationi in verbo; ita ut, sicubi dissentiat vel pugnet, cedat naturalis divinae; quae etiam in illis, in quibus consentiunt, robur et certitudinem addit naturali. 3. Jucunda est consideratio, ex illa quasi scintilla tantum notitiae, quae reliqua est in natura, quam illustris fuisset notitia Dei in integra natura, quam firmus assensus, quam obsequens obedientia conformis notitiae; et in quantum labefactata, imo paene exstincta sint haec omnia in hac naturae depravatione, non potest melius considerari, quam in his vestigiis, quae etiam propter hanc causam Deus voluit esse reliqua.“ (Loc. theol. l. de Deo c. I. s. 5. et 6. fol. 21.)
§ 9.
Interim theologia naturalis a tum quoad principia sua, tum quoad conclusiones, quae ab illis pendent, vera b omnino ac certa est, neque theologiae revelatae verae c repugnat, licet, prout hominibus post lapsum actu inesse deprehenditur, praejudiciis atque erroribus variis contaminatam esse, fatendum sit. d
DE NATURA THEOLOGIAE.
21
Melanchthon: „Ut lumen oculis divinitus inditum est, ita sunt quaedam notitiae mentibus humanis inditae, quibus agnoscunt et judicant pleraque. Philosophi hoc lumen vocant notitiam principiorum, vocant κοινας έννοιας et προλήψεις. Ac vulgaris divisio nota est. Alia esse principia speculabilia, ut notitias numerorum, ordinis, syllogismi, principia geometrica, physica. Haec omnes fatentur esse certissima et fontes maximarum utilitatum in vita. Qualis enim esset vita sine numeris, sine ordine? Alia sunt principia practica, ut totum discrimen naturale honestorum et turpium; item, Deo est obediendnm. Ac debebant quidem haec practica principia tam illustria nobis esse et firma, quam sunt notitiae numerorum; tamen quia propter labem originis accessit quaedam caligo et cor habet contrarios impetus discrimini honestorum et turpium, ideo homines non tam constanter assentiuntur his notitiis: Deo obediendum est, adulterium est vitandum, honesta pacta sunt servanda; sicut huic notitiae: Bis quatuor sunt octo. Manet notitia legum, sed assensus est infirmus propter contumaciam cordis. Notitia testimonium est, nos a Deo ortos esse ac Deo obedientiam debere, et accusat inobedientiam. Dubitatio vero et contumacia illustre signum est, naturam hominis non esse integram; sicut idem significant mors et calamitates infinitae humani generis et multa prodigiosa vitia. Haec Paulus Rom. l. his verbis exposuit: ,Veritatem in injustitia detinent', id est, etsi impressa est hominibus vera notitia: quod sit Deus una quaedam aeterna mens, conditrix et conservatrix rerum, sapiens, bona, justa etc., et quod huic Deo obediendum sit juxta discrimen honestorum et turpium; tamen hae verae notitiae detinentur in injustitia, id est, captivae tenentur, non regnant, sed regnat injustitia, pugnans cum his notitiis, scilicet aversio voluntatis a Deo, contemtus Dei, fiducia propriarum virium, denique varii impetus pugnantes cum lumine divinitus insito mentibus. Ideo et assensus infirmior est, ac
,Fertur equis auriga, nec audit currus habenas.'
Ideo philosophi, cum viderent, infirmam assensionem esse et rapi homines magno impetu ad diversas voluptates, quaesiverunt, utrum justa et injusta natura vel opinione discernantur. Qua de re dubitare, turpe et flagitiosum est, perinde ac si quis quaerat, an natura, vel casu bis quatuor sint octo. Lumen divinum in mentibus non exstinguendum est, sed potius excitandum, et confirmandus animus, ut agnoscat principia practica, eaque amplectatur, et statuat, revera tam certa et firma esse, quam sunt speculabilia, imo pariter esse decreta immutabilia Dei. Sicut et Paulus concionatur Rom. 1., inquiens: ,Deus ipsis ostendit'; item Rom. 2.: ,Opus legis scriptum in mentibus eorum/ Yocat item has notitias jus divinum Rom. 1.: ,Qui cum jus Dei norint/ Est ergo vera definitio legis naturae, legem naturae esse notitiam legis divinae, naturae hominis insitam.“ (Loci praecipui theologici. Lips. 1552. p. 199—202.)
PROLEGOM. CAP. I.
Gerhardus: „Per se et in se nulla contrarietas, nulla contradictio inter philosophiam et theologiam, quia quae de summis fidei mysteriis theologia proponit ex revelatione, illa philosophia sanior ac sincera novit non esse discutienda et aestimanda ex principiis rationis, ne fiat μετάβασις εις αλλο γένος, neve confundantur distinctarum disciplinarum principia distincta. Sic quando theologia docet, Mariam peperisse, et virginem mansisse, sanior philosophia non dicit, hoc assertum repugnare suae conclusioni, quod virginem parere sit άόννατον; quia novit, conclusionem illam necessario cum hac limitatione accipiendam, quod virginem naturaliter parere; et talem manere, sit αδύνατον, cujus contrarium non asserit; dicit enim, supernaturali et divina virtute esse factum, ut virgo pareret. Quando vero philosophaster. aliquis sua axiomata et effata vult esse tam generalia, ut ex illis etiam de summis fidei mysteriis sit judicandum, et sic fines alienos invadit, tunc ex accidenti contingit, ut verum theologice falsum dicatur philosophice, respectu scilicet habito non ad verum sanioris philosophiae usum, sed ad turpissimum ejusdem abusum. Sic justitia et juris ratio est ubique una, in conceptu scl. generali, interim tamen jus hujus provinciae non est idem cum jure alterius provinciae, sed quaelibet respublica suis specialibus vivit legibus. Ita veritas est una in conceptu generali, interim quaelibet disciplina sua habet axiomata, quae non sunt trahenda in aliud forum, sed in sua sphaera relinquenda, ne fiat μετάβασις εις άλλο γένος, quam ipsa sanior philosophia repudiat.“ (Exeges. locc. L. de S. S. § 474.)
Lutherus: „Sexto comparemus institutum istud (monasticum) etiam ad rationem naturalem, h. e., ad crassum illud lumen naturae, quae, tametsi lucem et opera Dei non attingat per sese, ita ut in affirmativis (quod ajunt) fallax sit ejus judicium, in negativis tamen est certum. Non enim capit ratio, quid sit Deus, certissime tamen capit, quid non sit Deus. Ita licet non videat, quid rectum et bonum sit coram Deo (nempe fidem), scit tamen evidenter, infidelitatem, homicidia, inobedientiam esse mala. Qua et Christus utitur, dum disserit Luc. 11., omne regnum in se ipsum divisum desolari, et Paulus, dum dicit 1 Cor. 11., nec naturam docere, ut mulier nudato capite prophetet. Quod ergo huic rationi evidenter adversatur, certum est, et Deo multo magis adversari. Quomodo enim coelesti veritati non pugnabit, quod terrenae veritati pugnat? quo modo et Christus Joh. 3. veritatem distinguit et ex utraque arguit: Si terrena vobis dixi et non creditis, quomodo, si coelestia vobis dixero, credetis?“ (Opp. lat. varii argumenti; Curavit D. H. Schmidt. Francof. 1872. Vol. VI. p. 318. sq. Opp. Hai. Tom. XIX, 1940. Cf. Lutheri Theologische Abhandlung von der Frage: „Ob der theologische Satz: ,Das Wort ward Fleisch*, in der Philosophie wahr sei“; quod Luth. negat, quando committitur μετάβασις εις αλλο γένος. Vid. Opp. Hal. Τ. X, 1396—1402.)
Calovius: „Fallitur Junius, 1) dum falsae theologiae assignat principia et notiones communes; quae, etsi imperfectam tantum notitiam inferant et cum falsitate conjunctae sint ratione subjecti qua corruptum hominis statum, per se tamen falsae non sunt, sed, vere a Deo ortum trahentes et naturae insculptae, detinentur quidem in injustitia, veritatem tamen continent, Rom. 1, 18. Fallitur, 2) dum radicem omnis falsae theologiae principia illa communia, quae κοινάϊ ’έννοιαι vulgo dicuntur, constituat, cum e vero non nisi verum sequatur nec ex ipsis communibus principiis, qua talibus, sed e corruptione eorum profluxerit falsa theologia. Fallitur, 3) dum philosophicam notitiam Dei falsam indigitat, eamque ortam e cultura naturalis notionis, asserit; quia et philosophica quaedam notitia de Deo vera est, imo omnis illa, quae proprie est philosophica (error enim philosophorum non est ipsi tribuendus philosophiae), et quicquid e naturalis notitiae cultura legitima usuque genuino oritur, verum est, non falsum, cum abusus saltem ejusdem gignat falsas opiniones, non usus.“ (Isag. I, 21.)
22
DB NATURA THEOLOGIAE.
23
Idem: „Materia ex qua sunt principia naturae lumine nota, unde deducuntur conclusiones pro rationis humanae modulo. . . Principia quidem permanserunt quodammodo e priori statu (integritatis), sed ea communia sunt et imperfecta; quae tamen a corruptione adventitia distinguenda, etsi non reperiantur in subjecto post lapsum, nisi cum illa corruptione.“ (L. c. p. 64. 66.)
§ 10.
Objectum formale a theologiae naturalis, tanquam scientiae practicae, finis b est, isque objectivus c seu Deus, quatenus ex lumine naturae d ante demonstrationem, per notitiam cum insitam e seu lucem quandam f intellectui ingenitam et instinctum g naturae, tum ex inspectione creaturarum acquisitam vulgarem seu h communem, cognoscitur. i
J. Gerhardus: „Cum Ps. 96, 5. dicatur, gentium deos esse daemonia, cumque diserte testetur Christus Joh. 5, 23., qui non honoret filium, eum nec honorare patrem: merito quaeritur, quo sensu dicat
24
PROLEGOM. CAP. I.
apostolus, quod gentiles aeternam Dei potentiam ac divinitatem ex creatione mundi cognoverint? Rom. 1, 20. Resp.: Distinguendum est inter conceptum Dei, ex creaturis ab ethnicorum mente haustum, et inter conceptus istius applicationem; ille fuit legitimus, haec vero minime. Quamvis enim aeternam potentiam ac divinitatem et, ut Plato loquitur, ,mentem aeternam, causam omnis boni in natura', vel, ut Aristoteles dicit, ,summum aliquod ens et primum omnis motus principium, ipsum ακίνητον' vel, ut Cicero loquitur, ,praestantem aeternam ac suspiciendam naturam' ex libro naturae deprehenderint: tamen illam non recte applicarunt uni illi Jehovae, qui est Pater, Filius et Spiritus S.; non Deo Patri, a quo Filius ab aeterno progenitus est et in tempore missus, ut esset mediator et redemptor generis humani; sed eam vel animalibus irrationalibus, serpentibus, reptilibus etc. tribuerunt, Rom. 1, 28., vel etiam ipsi diabolo, Ps. 96, 5., et siquidem ex proprio ingenio formam ac normam Deum colendi excogitarunt, ideo cordis sui idolum, non autem verum Deum coluerunt, id quod apostolus sic effert: ,Cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt', Rom. 1, 21., ,veritatem Dei commutarunt in mendacia4, v. 25." (Loc. de natura D. § 14.)
Hollazius: ,,Constat το εΐ εστι sive existentia vera notitiae de Deo innatae; at το τί εστι sive ejus definitiva ratio non adeo liquida est. Ex quo fit, ut a theologis etiam orthodoxis diversimode definiatur. . . . Quicquid est, quod ex illorum mente intellectui natura inesse sive ei connatum dici possit, necesse est, ut redeat ad ingenitam quandam perfectionem sive lucem intellectus, qua adjutus veritatem communium de Deo notionum apprehensis terminis statim citra discursum per- spiciat. Atque in hoc fere conveniunt. . . Non tamen diffitemur, notitiam Dei insitam esse perfectionem quandam, homini viatori congenitam et habitui analogam. Quae analogia consistit in sequentibus: 1. sicut imago Dei in hominibus protoplastis fuit habitus, ita reliquiae ejusdem, ad quas pertinet lex naturae, Deum colendum esse dictitans, ad ipsius naturam quodammodo accedunt; cum partes homogeneae sint ejusdem naturae cum toto. 2. Sicut habitus est quaedam perfectio, superaddita naturae, eam facilitans ad operationem, ita quoque notitia
DE NATURA THEOLOGIAE.
25
Dei naturalis superaddita est facultati cognoscitivae, illam inclinans ad apprehendendum quocunque modo Deum. 3. Sicut habitus est difficulter mobilis, ita profunde inhaeret ista notitia naturalis animae, nec penitus eradicari potest.“ (Exam. P. I. c. 1. q. 6. p. 189. sq.)
Idem: „Idea, essentiam Dei repraesentans, intellectui humano fcongenita, suave est Cartesianorum somnium.“ (L. c. p. 195.)
Cicero: „Neque ulla gens tam fera, nemo omnium tam immanis est, cujus mentem non imbuerit deorum opinio. Multi de diis prava sentiunt, id enim vitioso more effici solet; omnes tamen, esse vim et naturam divinam, arbitrantur. Nec vero id collocutio hominum aut consensus efficit, non institutis opinio est confirmata, nqn legibus. Omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est.“ (Tuse. qq. lib. 1.)
Idem: „Omnibus innatum est et animo quasi insculptum, esse deos.“ (De N. D. lib. 2.)
Hollazius: „Possunt dari athei speculative tales, non per naturam, sed per justam Dei desertionem et diaboli excaecationem; non per totalem eradicationem luminis naturae quoad habitum, sed per suffocationem quoad actum et exercitium; non per totum vitae spatium et permanenter, sed tantum per quendam paroxysmum transeuntem ad aliquod tempus. Neque enim lex naturae patitur, ut rata et firma sententia alicui inhaereat, non esse Deum. Quanquam enim mens hominis impii lethargo quasi sopiatur, ut de Deo non cogitet; nullus tamen potest dari, in quo tandem conscientia se non vindicet et vel in ipsa morte neglecti Dei ipsum accuset.“ (Exam. P. I. c. 1. q. 5. p. 194.)
§ 11.
Ad objectum materiale a pertinent subjectum operationis b et tinis consequendi causae atque c media, imo suo modo etiam tinis ipse, cum formalis, d tum objectivus, quatenus quidem hic exquisite per demonstrationem e cognoscitur.
26
PROLEGOM. CAP. I.
Gerhardus: „Liber naturae docendi causa potest statui duplex, internus et externus, unde notitia naturalis dividitur in έμφυτον, innatam s. insitam, et 'επίκτητου, acquisitam. Notitia insita originem habet ex κοιναϊς ’εννοίαις, quae amissae imaginis divinae sunt obscura quaedam rudera, ac vestigia amissae illius lucis, quae in hominis mente ante lapsum fulgebat, quaedam scintillulae, per quas communis et anticipata notio, quod sit Deus, omnium hominum mentibus naturaliter est insculpta. Eas ergo referimus ad librum naturae internum, ad quem etiam pertinet liber συνειδήσεις, internae conscientiae testimonium, quod scholastici vocant συντήρησιν; nam ex principiis nobiscum natis practicus ille syllogismus in corde cujus vis hominis oritur: qui vitam degit impiam, sentiet Dei vindicis iram. Ratio pendet ex eo, quia omnibus naturaliter insculptum, Deum esse, Deum esse colendum, Deum esse scelerum vindicem. Subsumit conscientia impii: Ego vitam flagi tiosam duxi. Acquisita notitia ex libro naturae externo, videlicet ex contemplatione operum et effectuum divinorum, vi naturalis discursus a mente humana colligitur. Ut enim ex pluribus literis, ita ex pluribus creaturis quasi liber quidam componitur, cum quaelibet creatura non sit nisi quaedam litera digito Dei scripta, in quo legere et ex lectione Deum cognoscere possumus.“ (Exeges. 1. 2. § 60.)
Idem: „Prodest, quasdam demonstrationes in conspectu habere, ut collatio cum notitia revelata institui possit: 1. A moventium ordine. Sensu percipimus, aliqua in hoc mundo moveri; omne autem, quod movetur, necesse est ab alio moveri, cum nihil possit esse simul actu et potenftia secundum idem; sed in moventibus ac motis non datur processus in iniinitum, quia non esset aliquod primum movens et per consequens nec aliquid aliud, quia moventia secunda non movent, nisi per hoc, quod sunt a primo mota. Necesse igitur est devenire ad unum primum motorem, quem Deuin vocamus. Hac demonstratione utitur Philosophus lib. 7. et 8. ψνσικ. άκροάσ. —2. Ab efficientium serie. Invenimus, in his sensibilibus esse ordinem causarum efficientium, nec tamen in eis invenitur, nec est possibile, aliquid esse causam efficien
DE NATURA THEOLOGIAE.
27
tem sui ipsius, quia sic esset prius se ipso, quod est impossibile. Cum ergo in hujusmodi causis non detur processus in infinitum, ex eo, quod secundae causae non agunt, nisi in virtute primae, necesse est dare aliquam primam causam efficientem, quam omnes Deum vocant. Aristot. 2. Metaphys. text. 6. —3. Ab entium gradu et connexione. In rebus creatis invenitur aliquod magis bonum ac minus bonum, aliquod magis ens ac minus ens. At hoc non potest in diversis bonorum et entium generibus locum habere, nisi prout quodlibet eorum magis vel minus appropinquat alicui summo bono ac summo enti; oportet ergo esse aliquid optimum et nobilissimum ens, quod communi consensu Deum vocamus. Ansh. in monol. c. l. Huc pertinet etiam ea demonstratio: Quaecunque sunt, ea aut omnia sunt possibilia, aut non. Si omnia sunt possibilia, sequitur, quod quandoque άπλώς nihil fuerit; possibile enim est, quod potest esse et aliquando non fuit; nam si semper fuit, non possibile, sed necessarium fuit. At multis modis absurdum est, aliquando simpliciter nihil fuisse. Ergo sequitur, non omnia esse possibilia, sed ad minimum semper aliquid fuisse, quod fuit necessarium. Hoc autem vel habet necessitatis causam, vel non. Si habet, tandem deveniemus ad aliquid, quod est necessarium per se; cum progressus in infinitum sit impossibilis. Si per se est necessarium, causam necessitatis non habet, sed potius est causa necessitatis in aliis; id ipsum autem est summum ens, quod Deum vocamus. Rich. 1. 1. de trin. P. I. c. 7. — 4. Ex certa propter finem operatione. Videmus non solum entia ratione praedita, sed etiam ea, quae cognitione carent, operari propter certum finem, quia semper aut frequentius eodem modo operantur ac fines suos per debita media consequuntur; unde patet, quod non fortuito ac casu agant, sed ab intentione alicujus intellectus eas dirigentis operationes illae, quem intellectum vocamus Deum. Aristot. 12. metaph. t. 52., et ex eo Thom. P. I. q. 2. art. 3. — 5. Ex naturali inclinatione. Nulla inclinatio naturalis potest esse frustranea. At naturaliter omnes homines inclinantur ad credendum, aliquem esse hujus universi gubernatorem, quem Deum vocant; quod autem omnibus et omni tempore convenit, naturale esse videtur. Praeterea in repentinis cujusque habitus et inclinatio naturalis maxime dignoscitur; at in periculis repentinis omnes homines, ubi se humano auxilio destitutos cognoscunt, naturali quodam instinctu ad superiora convertuntur; ergo naturaliter ipsis insitum, quod sit aliquod summum rerum principium et gubernator universi. Savan. de verit. fid. 1. 1. c. 6. D. Apost. Act. 14,15—17. monstrat hosce fontes naturalium demonstrationum, ex quibus esse Deum demonstrari possit: 1. a rerum productione, 2. a conservatione, 3. a gubernatione, 4. a beneficiorum in genus humanum collatione, 5. a mentis humanae conditione, 6. a politica consociatione. Lactantius 1. 1. div. Instit. c. 2.: ,Nemo est tam rudis, tam feris moribus, qui, oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat, cujus Dei providentia regatur hoc omne, quod cernitur, non aliquem tamen esse intelligat 1. ex ipsa rerum magnitudine, 2. motu, 3. dispositione, 4. constantia, 5. utilitate, 6. plenitudine, 7. temperatione.“* (Exeg. 1. 2. de nat. Dei. § 61.) Cf. Bock's Vertheidigung der christlichen Religion. Königsberg. 1768. P. I. p. 136. sqq.
Luthardtius: ,,1. Die Beweise, die sich aus der Reflexion auf die Welt ergeben, sind a. bei der Reflexion auf das Sein der Welt: der kosmologische Beweis, der von der Welt auf den Welturheber zurückschliesst nach Rom. 1, 19. f. . . b. die Reflexion auf die Beschaffenheit der Welt ergibt den physiko-theologischen oder teleologischen Beweis, welcher von der Zweckmässigkeit der Welt auf eine höchste Intelligenz schliesst Ps. 104, 24. . . Daran schliesst sich der historico-theologische Beweis, welcher von der Teleologie der Geschichte auf einen höchsten Verstand und einen nach sittlichen Gesetzen waltenden Willen in derselben schliesst. 2. Die Beweise, die sich aus der Beflexion des Menschen auf sich selbst ergeben, sind a. der Beweis aus der theoreti
PROLEGOM. CAP. I.
sehen Vernunft. Seine erste Form ist, aus der Allgemeinheit der Gottesidee die Nothwendigkeit und damit die Wahrheit derselben zu folgern. Dieses argumentum e consensu gentium hat schon Cicero D. N. D. 1,17. Tuse. I, 13. und dann auch die christliche Wissenschaft bei Clem. Al. Strom. V, 14. Lact. div. instit. I, 2. Die zweite Form, aus der Idee in uns auf ihre Ursache ausser uns, die sie gewirkt hat, zu schliessen. Cartes. Medit. III.: Haec idea, quae in nobis est, requirit deum pro causa, deusque proinde existit. Die dritte Form ist der ontologische Beweis Anselms, Proslog. 2., welcher vom Inhalt der Gottesidee auf die Existenz Gottes schliesst: Convincitur etiam insipiens, esse in intellectu aliquid, quo majus cogitari non potest. Et certe id, quo majus cogitari nequit, non potest esse in intellectu solo. Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re, quod majus est. — Existit ergo procul dubio aliquid, quo majus cogitari non valet, et in intellectu et in re. . . b. Der Beweis aus der praktischen Vernunft folgert in seiner ersten Form aus der Thatsache des Sittengesetzes in uns den Urheber desselben ausser uns: so schon Melanchthon und Calvin'; in der zweiten Form aus der Collision des Sittengesetzes mit dem Glückseligkeitstrieb eine künftige Ausgleichüng beider und so denn ein absolutes Wesen, welches beide ausgleicht.“ (Kompend. der Dogm. Dritte Aufl. Leipz. 1868. p. 64. sq. cf. Philippi, Kirchliche Glaubenslehre. II. p. 1. sqq.)
C. Hasius: „Theismus est ea persuasio, qua hominis ad Deum ratio quaedam religiosa statuitur, ut personae ad personam, neque unquam alteri immiscetur. Willkührliche Unterscheidung der Kanti- schen Schule: Theismus Anerkennung Gottes als freie, moralische Intelligenz, Deismus nur als Urgrund des Weltalls. — Atheismus est ea persuasio, qua numinis existentia negatur. — Die gewöhnliche Bestimmung (des Pantheismus) nach Klein und Ammon: Pantheismus est opinio, qua statuitur, mundum a numine non esse diversum, sed ad ipsam Dei naturam pertinere (h< και παν), sive Deus cum mundo confunditur. a. Pantheismus materialis vel Jonicus, quo νλην essentiam Dei infinitam esse sumitur (Hylozoismus, Materialismus, Naturalismus); b. Pantheismus Stoicus, qui mundum animal esse docet, cujus pars plastica sit Deus; c. Panth. realisticus s. Spinozisticus, quo unicam Dei essentiam duobus attributis infinitis, extensione et vi cogitandi infinita, sese exserere contenditur; d. Panth. idealisticus s. Fichtianus, quo omnia, quae sunt, ab idea absoluta proficisci statuitur; e. Panth. identita- listicus s. Schellingianus, quo Deus ex principio suo absoluto se ipsum evolvens naturam atque spiritum discernere dicitur; f. Panth. pan- l&gisticus s. Hegelianus, quo summam notionem atque existentiam eandem esse asseritur. Sein (pantheismi) Gott ist nicht persönlich, aber die Personen bildende Macht, in denen er zum Bewusstsein seiner selbst gelangt. Eine gewisse Freiheit undünsterblichkeit ist ihm vereinbar, aber nicht sittliche Freiheit noch individuelle Unsterblichkeit. Er vernichtet in seiner consequenten Durchführung sowohl die Religiosität überhaupt, welche ihm nur ein titanenhaftes Wechselverhältniss, im tiefsten Grunde nur eine Selbstliebe Gottes ist, keine menschliche Liebe und Anbetung des Höchsten, als auch das Bedürfniss der Versöhnung, welche ihm nur Naturereigniss oder dialektischer Schein ist.“ (Hut- terus redivivus. 11. Aufl. 1868. p. 107. sqq.) Ammonius: „Patet, pan- theismum quemvis intolerabilem arrogantiam fovere, materialismo patrocinari, libertatem moralem tollere, numinis sanctitatem omnium facinorum infamia polluere, omnes amoris Dei igniculos in mente humana extinguere, et ipsos officii et virtutis nervos resolvere.“ (Summa rel. christ. Lips. 1830. p. 111.)
28
DE NATURA THEOLOGIAE.
29
§ 12.
Partes theologiae naturalis tres a sunt: Prima de fine, secunda de subjecto operationis, et tertia de principiis ac mediis.
Flacius: „Solent scientiae potissimum triplici ordine tradi: per synthesin aut compositionem, sicut fiunt; per analysin aut resolutionem, ut ad usum adhibentur; et denique per definitionem, ac divisionem, quomodo brevissime et citissime comprehendi queunt. . . Theologia per synthesin commodissime traditur, sicut et Grammatica, Dialectica, Geometria. . . Est synthesis ea methodus aut ordo, quae incipit a primis et simplicissimis elementis, principiis aut causis, eaque componendo eo usque progreditur, donec tandem totum corpus extruat et ad certum finem metamve desideratam perveniat. Ut grammatica ab elementis literarum incipiens componendo illa primum efficit syllabas, ex illis deinde voces, inde tertio sententias, ex quibus quarto integras disputationes, ac postremo inde conficit plena volumina... Nec mirum est, sacras literas historice tradi, nam et methodus utriusque est synthetica et pleraque sunt in eis historica aut res gestae. . . Quae per synthesin commodissime suoque naturali ordine exponuntur. . . Synthetica theologiae methodus (quae ei maxime propria est) incipit a Deo, tanquam simplicissimo elemento, prima causa aut motore, eum- que varie cum homine componendo progreditur, donec ad ultimum finem i. e. ad eundem Deum perveniat juxta illud Rom. 11, 36.: ,Ex quo, per quem et in quem omnia'; quae est brevissima et synthetica theologiae summa. . . Secundum hanc methodum progrediuntur (quod ad totum corpus attinet) Catecheses, Institutiones, Loci et omnino pleraque doctrinae hujus compendia. Est enim ei, ut dictum est, commodissima, nam semper posteriora natura et etiam nunc serie ex prioribus oriuntur, dependent ac intelliguntur. . . Analysis theologiae ab ultimo ejusyirae aut scopo i. e. a vita aeterna per proximas causas causarumque causas ad remotiores et tandem ad primos fontes atque adeo ad ipsum Deum, qui primus ac supremus veritatis fons auctorque est, omnia resolvendo ac pervestigando regreditur. Per hunc ordinem postilla et expositiones sacrarum literarum (quae quidem verae ac merae expositiones textus sunt et non in Institutiones degenerant) magna ex parte tractantur. Sio enim integrae disputationes aut scripta resolvuntur. . . Licet autem hac methodo theologiae corpus commode comprehendi ac tradi non possit, quod prius sunt in ea exponenda posteriora natura, quam priora; cum tamen illorum notitia ex horum expositione dependeat, utile fuerit, et hanc delineationem contemplari, quod, cum incipiat ab iis, quae nobis sunt priora seu magis necessaria magisque nota, cernimus hic, quaenam sint ei proximae causae aut media, per quae ad id pervenire queamus, de quo maxime angimur ac quaerere solemus etc. . . Definitiva porro methodus solet primum definitionem proponere. . . Qui ordo magis artificialis, quam naturalis est.“ (Clavis S. S. P. II, f. 54—59. Cf. Philos. Lexicon von J. G. Walch. Leipz. 1733. Vid. tit. Analyt. Methode, Synthet. Meth.: „Die analytische Methode hat ihren Beinamen von dem griechischen Wort άναλυε/,ν, resolvere, daher sie auch im Lateinischen methodus resolvens, resolutiva genannt wird. . . Man versteht insgemein dadurch diejenige Ordnung in der Erkenntniss und Vorstellung der Wahrheit, da man von dem Besonderen auf das Allgemeine, von den Schlüssen auf die Principien komme, oder, wie die Peripatetiker reden, da man von
30
PROLEGOM. CAP. I.
den Endzwecken zu den Mitteln schreite. . . Die synthetische Methode hat ihren Beinamen von dem griechischen Wort σνν-ίΰημι i. e. compono, daher sie auch im Lateinischen methodus compositiva genennet wird. . . Man versteht dadurch insgemein diejenige Ordnung in der Erkenntnissund Vorstellung der Wahrheit, da man von dem Allgemeinen auf das Besondere oder von den Principien auf die Schlüsse und besonderen Wahrheiten (von den Ursachen zu den Wirkungen) komme. . . Da die Mathematiker sich derselben fast allein bedient haben, so ist sie der Mathesis fast wie eigentümlich geworden, hat auch den Namen der mathematischen Methode erlangt.“ (L. c.)
§ 13.
Describi potest theologia naturalis, quod sit scientia practica, ex principiis naturae de Deo, praescribens homini viatori cultum Deo convenientem, eumque explicans, confirmans ac defendens, consequendae in Deo et a Deo beatitudinis aeternae causa.
Conf. Introd. b. Mus. l. c. § 41. p. 103. Et hactenus de theologia naturali.
§14.
Ut de theologia revelata recte informemur, ante omnia certum esse debet, dari supernaturalem quandam revelationem a divinam. Hoc autem non nobis tantum, qui in ecclesia nati sumus, b sed etiam gentilibus c constat.
Calovius: „Dari revelationem divinam, siquis neget, principium illud aliunde comprobatur, non tantum iis rationibus, quibus alias solet principiorum veritas adstrui, sed longe eminentioribus, quae omni exceptione majores sunt. Evicto enim, si id negetur, quod Deus sit, quodque aliquam oporteat extare rationem, qua Deus ab hominibus colatur, docendum: fleri non posse, quin Deus rationem ipsam patefecerit, ut debito modo coleretur; tum, Deum homines ad sui fruitionem perductos voluisse, ideoque modum etiam, quo perduci queant, revelandum fuisse hominibus; tandem, patefecisse omnino sese Deum, ex historia ostendendum, quam revelationem Deus illis miraculis et documentis stipatam voluit, ex quibus infallibiliter certi reddimur, eam vere divinam esse.“ (Syst. 11. th. Tom. I. Proleg. c. 3. s. 1. p. 268.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
31
PLATO: ,,Νομίζοντες αθάνατον την ψυχήν και δυνατήν πάντα μεν κακά άνεχεσΰαι, πάντα δε άγαΰα, τής άνω όόον άεϊ έξόμε&α και δικαιοσύνην μετά φρο- νήσεος πάντι τρόπφ έπιτηδενσωμεν, Ινα και ήμΐν αυτδίς φίλοι ώμεν και τοίς ’&εοϊς, αυτού τε μενοντες έν&άδε και επειδάν τα ά&'λα αυτόν κομιζώμεda, ώσπερ οΐ νικε- φόροι καί έν&άδε καί εν πάντι τώ αίώνι ευ πράττωμεν. “ (L. 10. de Republ. Gf. Gerhard, loc. de vita aet. § 21.: ,,Immortalem esse animam statuentes, talemque, ut mala possit et bona omnia sustinere, viam sem- per ad superiora ducentem sequamur, justitiamque cum prudentia omni ratione colamus, ut et nobis ipsis simus et Dei amici, dum hanc ducimus vitam, et postquam virtutis praemia reportaverimus tanquam potiti victoria et triumphantes, et hic et in perpetuum feliciter habeamus.“)
Sallustius: „Mihi pro vero constat, omnium mortalium vitam divino numine invisi, neque bonum, neque malum facinus cujusquam pro nihilo haberi, sed ex natura diversa praemia bonos malosque sequi.“ (Ad Caesar.)
Cicero: „Sic mihi persuasi, sic sentio: cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum, futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inventa, non posse eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem; et cum simplex animi natura sit, neque habeat in se quicquam admistum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi; quodsi non possit, non posse interire.“ (De senect.)
Ovidius: „Nitimur in vetitum semper cupimusque negata.“
(Amor. ΙΠ, 4, 17.)
„Quod licet, ingratum est, quod non licet, acrius urit.“
(L. c. II, 19, 3.)
„Video meliora proboque,
Deteriora sequor.“
(Met. 7, 21.)
Horatius: „Naturam expellas furca, tamen usque recurret.“
(Epp. I, 20, 24 )
Lycurgus: „Papae, quam depravata est hominis natura.“ (Apud Stobaeum. Sentent. Serm. II, p. 31.)
PLATO: ,,Οί μεν παλαιοί κρείττονες ημών καί εγγύτερο άεών οίκονντες ταντην φήμην παρέόοσαν.“ (Phiieb. p. 16.)
Cicero: „Antiquitas proxime accedit ad Deos.“ (De legg. II, 11.)
32
PROLEGOM. CAP. I.
Idem: „Si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere, eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haud erat sane, quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravatis sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret; nunc autem simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.“ (Tuscul. III, 1.)
Idem: ,,Harum sententiarum quae vera sit, Heus viderit; quae verisimilis, magna quaestio est.“ (L. c. I, 11.)
Idem: „Socrati nihil visum est sciri posse. Excepit unum tantum, scire se, nihil se scire, nihil amplius.“ (Acad. pr. II, 23, 74.)
Ovidius: ,,Ah! nimium faciles, qui tristia crimina caedis Fluminea tolli posse putetis aqua.“
(Fast. l. 2. v. 45.)
Cicero: ,,Quem (sci. in quo erit perfecta sapientia) adhuc nos quidem vidimus neminem, sed philosophorum sententiis qualis futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur.“ (Tuse. II, 22.)
§ 15.
Est autem habitus a theologiae revelatae scientia, b si non πρώτως aut in rigore sic dicta, saltem in significatu laxiore, c et quidem scientia practica. d
J. Fechtius: „Theologiam esse habitum, et quidem practicum, evidenter ex Ebr. 5, 14. elucescit. Quanquam enim ibi de perfectiori omnium Christianorum h τώ λόγω τής δικαωσϋνης (seu doctrina christiana de justitia in Christo Jesu) impetranda notitia agatur; si tamen ea έξις est seu habitus των τά aiattt/Tr/pia γεγνμνασμένα ίχόντων (exercitatos per frequentem verbi lectionem et meditationem, auxiliante Spiritu S., mentis sensus habentium), longe magis eo titulo ipsa theologia gaudebit, quippe quae justitiam et salutem non pro se tantum impetrare, sed implantare etiam aliis intendit. Qui vero habitus discernit inter bonum et malum, supposita accurata rerum notitia (quippe quae sola per το καλόν τε και κακόν, bonum et malum, ipsa vocum natura jubente, haud intelligitur), eum practicum esse, nemo dubitare potest.“ (Philo- calia S. p. 1.)
Calovius: „Genus I. remotius est habitus, scl. intellectualis, isque principalis; quo removemus ceu genera inconvenientia 1. doctrinam, 2. disciplinam, quae duo relata sunt, quum theologia absolutum quid
DB NATURA THEOLOGIAE.
33
sit, eidemque accidat, ut doceatur vel discatur; 3. revelationem, et 4. agnitionem veritatis, quae reducuntur ad praedicamentum actionis, theologia autem pertinet ad praedicamentum qualitatis; illa insuper principium theologiae est, non genus, haec, si habitualis intelligatur, nonnisi genus remotum suppeditat. II. Propinquum genus est habitus practicus, quia theologia natura sua ad praxin tendit, et quidem, prout hic spectatur, ut perducatur homo ad salutem aeternam Joh. 20, 31. Rom. 15, 4., nec cognoscitur quicquam in ea, ut in cognitione illa sistatur, sed ob praxin. . . Unde excludimus 1. habitum mixtum vel compositum: partim theoreticum, partim practicum, qui αιδηρόξνλην est, quum idem habitus non possit ultimato in nuda cognitione subsistere, ac simul ad praxin natura sua tendere; 2. habitum medium inter pure speculativum et practicum, qui uti opponuntur sibi contradictorie, sic nullum admittunt medium; 3. intellectum et pendentem usum Ravens- pergeri; quia theologia una est tantum disciplina, unaque methodo tradenda, analytica scl., non synthetica aut utraque; 4 .scientiam, sapientiam et prudentiam quorundam; 5. scientiam et sapientiam Ant. Walaei, qui utrumque genus conjungit, quia unus habitus nonnisi unum genus admittit; 6. scientiam et 7. sapientiam aliorum; hi enim habitus sunt theoretici, nec nisi contradictorie finguntur sapientia et scientia practica. Theologia autem non acquiescit in nuda cognitione, sed ad praxin tendit, idque per se. Quamquam vero in Scripturis modo sapientiae 1 Cor. 2, 7. Jac. 3, 15., modo intelligentiae Coi. 1, 9., modo scientiae nomine veniat Joh. 17, 3., ea tamen generis loco ideo assignari eidem non debent, quum non omnia praedicata statim sunt generica, nec vulgari, sed eminenti ratione illa intelligenda sunt. III. Proximum genus est habitus practicus e divina revelatione haustus, quia oritur e revelatione divina, sive immediata, sive mediata. Alii dicunt ΰ^σδοτον vel divinitus datum, quia est inter dona Dei, non quidem sanctiflcaptia praecise, sed ministrantia 1 Cor. 12, 8. Jac. 3, 15. Nonnulli, practicam agnoscentes, malunt vel cum Keckermaimo prudentiam, vel cum Ramo artem definire. At prudentia versatur circa τά άν&ρώτηνα (6. Eth. c. 5.) ; ars vero est habitus effectivus in opere externo occupatus et aliquod ποίημα post se relinquens. Neutrum theologiae naturam exprimit. Caeterum si prudentiae nomen ampliandum sit, aliis convenientius esse hoc genus, non diffitemur, cum theologia practicus sit habitus, prout etiam prudentia indigitatur Prov. 1, 2. Ps. 119, 104. 130. et prudentia filiorum lucis, ut ab humana prudentia discernatur, Luc. 16, 8.“ (System, locc. th. Proleg. c. 1. s. 1. Tom. I. p. 4. sq.)
Baieri Comp. ed. Walther. I. 3
34
PROLEGOM. CAP. I.
certitudo, ut par majorve dari non possit. Vid. thes. 45. et sqq. Itaque, qui theologiam revelatam agnoscunt esse habitum intellectus, et esse habitum docendi ac deducendi conclusiones certas de objecto peculiari ac determinato, ita, ut connexio extremorum sit necessaria, propterea quod conclusiones pendent ex necessariis ac certis praemissis, non sine causa genus theologiae constituunt scientiam, quia ratio formalis scientiae in hoc consistit, quod est habitus demonstrativus.
Calovius: „Disquiritur, utrum theologiae genus assignari debeat scientia proprie ita dicta; quod negamus: 1. E definitione scientiae, quae est έξις αποδεικτική εξ αναγκαίων 6. Ethic. c. 3. Theologia quippe non est ejusmodi habitus demonstrativus ex necessariis. Habet quidem etiam suas causas, αποδείξεις, sed πνευματικός, non vero 'επιστημονικής, ut Aposto- lus 1 Cor. 2, 4. docet; quia ad has requiritur, ut affectiones per rationes suas probentur de subjecto necessario, et quidem praecipue a priori. Theologia autem nec subjectum demonstrationis habet, sed operationis potius, nec in demonstrandis affectionibus consistit, sed in tradendis salutis mediis, nec a priori potissimum, sed a posteriori probat, imo non ratione utitur, sed auctoritate divina, quae efficacis- sima quidem est probatio, non autem proprie dicta demonstratio, nec scientiam gignit, sed fidem requirit. 2. E requisitis scientiae, quae e definitione ejus et natura demonstrationis colliguntur: 1) Ratione subjecti, quod id debeat necessarium esse et universale. 2) Ratione affectionum, quae proprie inhaerere subjecto et de eo demonstrari debent. 3) Ratione principiorum, quibus a priori ex immediatis causis vel rationibus demonstrandae sunt affectiones. Hae enim conditiones non dajitur in theologia, cujus a. objectum contingens est homo qua salvandus, imo versatur magis theologia circa singularia, quam universalia. b. Affectiones in theologia non traduntur hujus objecti proprie dictae, sed status potius ejus praecognoscitur et de mediis, per quae finis introduci debeat, ex professo agitur, c. Unde nec principia affectionum adhibentur, quin potius omnia e revelatione divina probantur, sola Dei dicentis auctoritate, quae vel αυτολεξεί in scripturis asseruntur, vel διανοητικώς et per consequentiam e scripturis colliguntur. 3. Ex indole et conditione scientiae, quia scientia cognitio est evidens et perfecta; quod itidem theologiae non omnino congruit, cujus cognitio potius inevidens est, cum versetur non circa επιστητά vel scibilia, sed circa τα πιστά seu credibilia, adeoque velit mysteria sua credi, non sciri; jubet rationem in iis cognoscendis captivari, non dominari. Ad haec imperfecta est cognitio theologiae in hac vita, docente apostolo 1 Cor. 13, 12. 4. E fine scientiae, quia scientiae flnis theoria; at theologiae finis est praxis.“ (Isag. I, 239—241.) N. Hunnius: „Scientia pro fine habet cognitionem. Omnis quippe scientia est άπρακτος. Scientia certe cum fine suo convertitur et, ut acquisita, a fine non differt; tota- que adeo essentia scientiae in eo consistit, ut tantum subjectum suum cognoscat, quo facto tota quiescit nec ulterius (nisi forte ratione finis accidentarii et externi) progreditur.“ (Canones logici. Witteb. 1621. p. 5. sq.)
Calovius: „Observandum autem, non disquiri, utrum theologia scientia dici possit laxiori vocis significatione, nec etiam, an theologia potius scientia ob sui perfectionem, quam opinio aut imperfectus habitus dici debeat; quod asserit Thomas part. I. quaest. Ϊ. art. 2. Utrumque illud facile admittimus,· cum et a Spiritu S. vocetur scientia laxa significatione 1 Cor. 12, 8. etc. et recte a Thema* ut et ab August., passim doceatur, eam non solum opinionem, sed et scientiam esse; sed eo sensu non poterit scientia loco generis ei assignari, cum ista significatio minus propria sit, nec theologia tantum, sed et aliae disciplinae, etiam practicae, ratione perfectionis nominari possint scientiae, licet sub genere scientiarum proprie dictarum non sint.“ (Syst. Proleg. I, 42.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
35
Rudelbachius: „Sie (die Theologie) ist eine durch den Geist Gottes vermittelte Wissenschaft. Das war es und nichts Anderes, was die Theologen von jener Richtung festhielten, wenn sie nun ferner die Theologie beschrieben als einen habitus practicus; sie wollen damit sagen, dass diese Wissenschaft, wie keine andere, durch unmittelbare Lebensströmungen bedingt ist. . . Sie wollen mit dem habitus practicus (wodurch sie, was den Anknüpfungspunct betrifft, sich auf die Seite der Scotisten gegen die Thomisten stellen, welche letztere die Theologie als eine theils speculative, theils praktische Wissenschaft fassten) jene verborgene Wirksamkeit des Geistes andeuten, welche der primus et perpetuus motor der wahren Theologie ist. . . Wir können diese Bestimmung nicht aufgeben; sie ist die lebendige Mitte unserer Betrachtung. Praktisch ist die Theologie durch und durch, praktisch durch die Wurzeln, Mittel und Bezüge. . . Im engeren Sinne praktisch sind die theologischen Disciplinen: Katechetik, Keryktik, Liturgik; nicht als ob sie allein ins Werk gesetzt werden sollten, sondern weil sie hauptsächlich das Wort in unmittelbarer Bewegung darstellen.“ (Ueber den Begriff der Theologie und den der Neutestament- lichen Isagogik. cf. Zeitschrift 1848. Vol. I. p. 8. sq. 27. sq.)
ANTITHESIS :
Luthardtius: „Die Theologie ist die kirchliche Wissenschaft vom Christenthum. . . In jener Definition (der älteren luth. Dogmatiker) ist aber sowohl die unmittelbare Beziehung der Theologie zur Seligkeit, als auch ihre Fassung als eine persönliche Eigenschaft zwar im besten Sinne des religiösen Ernstes gemeint, aber wissenschaftlich nicht richtig. . . Wie die Jurisprudenz die Wissenschaft vom Recht ist, im Sinne des Staates als der Stätte des Rechts, so die Theologie die Wissenschaft vom Christenthum, im Sinne der Kirche als der Stätte des Christenthums.“ (Kompend. der Dogm. 3. Aufl. 1868. p. 1. 2. 3.)
Harlessius: „Die christliche Theologie ist die wissenschaftliche Erkenntniss des Glaubens nach seinem Grund und Wesen.“ (Theol. Encyklop. und Method. Nürnberg, 1837. Abschnitt I. § 4. p. 25.)
Kahnisius: „Theologie ist das wissenschaftliche Selbstbewusstsein der Kirche. Es war ohne Zweifel einseitig, wenn die alten Dogmatiker die Theologie blos (!) für den persönlichen habitus eines Theologen hielten: für eine aus dem Concretum eines Theologen entlehnte Abstraction. Mit Recht wurde dagegen von den Dogmatikern der Aufklärungszeit die objective Bedeutung der Theologie als kirchlicher oder christlicher oder religiöser Wissenschaft geltend gemacht, wie man auch die Jurisprudenz, Medicin, Philologie, Philosophie u.s.w. nicht blos für die specifische Eigenschaft eines Juristen, Mediciners u. s. w. ansieht, sondern für eine über die einzelnen Personen, die sie hegen und pflegen, übergreifende Wissenssubstanz.“ (Die Luth. Dogm. Zweite Ausg. Leipz. 1874. Band I. p. 8. sq.)
36
PROLEGOM. CAP. I.
ut illa omittantur, ac tantum nomen habitus, aut habitus mentis, aut habitus intellectus practici, aut habitus &εο<τδότυυ (quorum nullum exprimit naturam habitus demonstrativi), discentes docentesve alios contentos esse jubeamus.
§ 16.
Finis theologiae revelatae a duplex est: Internus, qui consistit in actibus cognoscendi objecta theologiae, non quomodocunque, sed quatenus b accurate explicanda, confirmanda ac defendenda sunt, fidei et salutis hominum causa; et externus, c qui est ipsa fides et salus hominum, quaeque cum fide sunt conjuncta.
Calovius: „Finis ultimus secundum quid, nimirum ex parte nostri, est salus aeterna, vel potius ad salutem aeternam perductio... Qui finis est S. Sacrae, idem finis est theologiae, cum utraque versetur circa idem objectum, scriptura proponat fidei articulos σπομαδικώς vel sparsim, theologia eosdem σνση/μητικώς et ordinate explicet. . . Finis ejusdem est perductio ad Dei fruitionem vel aeternam salutem. Atque huc tendunt omnia, quae in theologia traduntur, quorum licet nonnulla videantur theoretica, non tamen sub ratione theorias et merae contemplationis ergo proponuntur in theologia, sed ob praxin; utpote cum Dei, angeli vel hominis natura cognoscitur, non id fit, ut in cognitione acquiescamus, sed directa potius est cognitio illa ad praxin, ut Deo fru- amur, Ισάγγΐ'λοι evadamus et ad beatitudinem adspiremus.“ (Isag. I, 183. sq.)
Quenstedtius: „Absolute et simpliciter theologia non est necessaria, ne quidem toti ecclesiae: potest enim Deus homines immediate h. e, sine ministerio hominum theologorum informare et convertere; sed ex hypothesi, posita sci. Dei voluntate. Placuit enim Deo nobis- cum agere per verbum ejusque praedicationem, Rom. 10, 14., et scrutinium, Joh. 5, 39., hominesque perducere ad salutem via doctrinae et institutionis. (Notanter dico: sine ministerio hominum theologorum; το immediate enim intelligi potest vel de ministerio hominum, vel de annuntiatione verbi ; hac ratione Deus nullum unquam immediate convertit, sed illa ratione saepius.“ (Th. did.-pol. P. I. c. 1. s. 2. q. 2. f. 20. sq.)
Calovius: „Haec πράξις homines ad salutem perducendi constituit theologum, vel functio ejus propria est et ofiicium ipsius theologi. Quanquam autem theologus non semper in eo occupetur, ut homines
DE NATURA THEOLOGIAE.
37
ad salutem aeternam perducat, habitu tamen isto instructus sit oportet homines ad salutem perducendi, qui natura sua eo tendit. Estque id agere proprium theologi munus, utut saepe functionem, eandemque sanctissime administratam, non sequatur ex parte subjecti finis ille externus, quem intendit, salus aeterna.“ (Isag. I, 190. sq.)
Gerhardus: „Intermedius ac proximus finis est vel internus, informatio hominum ad salutem aeternam, vel externus, ipsa beatitu- dinis sive vitae aeternae consecutio Luc. 1, 77. Joh. 5, 39. 20), ult. Rom. 15, 4. 2 Tim. 3, 16. Quaecunque ergo ad hunc finem non ducunt nec conducunt, sive directe, sive saltem indirecte, sive immediate, sive mediate, ea non pertinent ad theologicam jvüaiv. Ex hoc facile colligitur, quid de quibusdam futilibus magis, quam utilibus scholasticorum quaestionibus et otiosis speculationibus, quas apostolus vocat μωρας και απαίδευτους ζητήσεις 2 Tim. 2, 23., statuendum sit, videl. quod ad ματαιο- λογίαν potius, quam ad θεολογίαν pertinent. 1 Tim. 1, 6.“ (Exeges. locc. th. Prooem. § 26.)
Meisnerus: „Deum cognoscit theologus tanquam finem, siquidem in fruitione Dei sita est nostra beatitudo; et cognoscit ipsum non ideo, ut in i£ta cognitione acquiescat, nec aliud desideret; sed potius, ut per istam cognitionem ... et ipse et alii, qui ipsum audiunt, salutis aeternae participes fiant. Hunc finem qui non semper intendit nec in omni sua theoria (γνώσει) respicit, is veri theologix nomen non meretur.11 (Philos. sobr. P. III. s. 5. c. 2. p. 163.)
ANTITHESIS:
Luthardtius: „Darum wird sie (die Theologie) bezeichnet (von den älteren Dogmatikern) als eine sapientia eminens practica, und verglichen mit der medicina; vergl. die Dedication von Gerhardi Meditationes sacrae. Dies beruht auf einer Verwechslung der theologischen Wissenschaft mit der kirchlichen Heilsverkündigung. Die Noth- wendigkeit der Theologie, wie sie schon aus ihrer thatsächlichen Existenz erhellt, ist durch das intellectuelle Bedürfniss des Christen, wie durch das praktische der Kirche bedingt; ihre Möglichkeit in dem Ver- hältniss des Erkennens zum Glauben begründet.“ (Kompendium etc. p. 3.)
Harlessius: „Wie jede wissenschaftliche Disciplin Product einer historischen Entwicklung der menschlichen Erkenntniss ist, so ist auch das Bedürfniss der theologischen Erkenntniss nicht aus dem Wesen der Religion an sich, sondern nur aus der historischen Entwicklung der Kirche, aus welcher die wissenschaftliche Theologie selbst hervorgegangen ist, abzuleiten und zu begreifen. Die Nothwendigkeit der theologischen Erkenntniss liegt ihrer Potenz nach in der Natur des vernünftigen Geistes selbst, der, was er besitzt, nicht blos als ein gegebenes Besitzthum zu haben, sondern es als seine nunmehr eigenste Bewegung und als absolute Wahrheit zugleich wieder zu setzen gedrungen ist." (Theologische Encyclopädie. Nürnb. 1837. p. 26. sq.)
38
PROLEGOM. CAP. I.
§ 17.
Finis externus distingui solet in ultimwm et intermedium. Uterque porro distinguitur in objectivum et formalem. Objectivus est Deus, infinite perfectus et summe bonus. Formalis est operatio quaedam circa Deum, qua eo velut summo bono potimur et fruimur. Itaque objecti vus finis utrinque unus est. Formalis vero alius est, si ultimum, alius, si intermedium spectes.
§ 18.
Nempe finis formalis ultimus consistit in intuitiva et clara Dei a cognitione, itemque amore b Dei intuitive cogniti intensissimo.
§ 19.
Finis formalis intermedius est fides a in Christum, tanquam causam impetrandae gratiae apud Deum. Eodem autem deinde pertinet amor Dei, b tanquam nobis reconciliati; imo et actus c alii, quibus divinae bonitatis participes reddimur; ac suo modo tota vitae sanctimonia. d
Calovius: „Finis intermedius itidem distingui potest in internum et externum. Hic est fides hominum ad salutem perducendorum. . . Internus autem est quaevis functio theologorum faciens ad fidem et salutem hominum; cumprimis vero precatio, verbi divini praedicatio, sacramentorum dispensatio et disciplinae ecclesiasticae administratio.“ (Isag. I, 192. sq.)
Idem: „Non enim cognitionem theologus intendere debet unice sui causa, sed ut veritas cognita corde fiduciali apprehendatur; vera autem et viva est praxis fidei, e qua porro emanat et consequitur πραξις ενσεβείας ceu fructus verae fidei.“ (L. c. p. 216. sq.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
39
Hollazius: „Per finem theologiae intermedium intelligitur illud salutis medium, quo finem ultimum seu aeternam beatitudinem consequimur. Atqui consequimur eam per fidem. Ergo... Dilectio in Deum et proximum, vitae sanctimonia et instauratio imaginis divinae fidem in Christum individuo nexu sequuntur, atque adeo ad consequentia finis intermedii theologiae pertinent, sed non sunt causae consequendae aeternae beatitudinis. Sunt nonnulli auctores, qui sanctitatem vitae vocant theologiae finem intermedium concomitantem cum Musaeo in Introd. theol. p. 135., vel finem secundarium cum Hildebrando in th. dogm. p. 21., vel finem intermedium non causalem cum Baiero. Cum quibus non litigabimus, cum illi fateantur, se finem theologiae in latiori sensu accipere.“ (Exam. theologic. acroamat. Prolegom. c. 1. q. 18. p. 13.)
Quenstedtius: „Distingue inter ττράξιν τής πίστεως s. fidei, et πράξιν τής ενσεβείας s. pietatis. . . Utraque praxis in theologia datur, illa tamen, non haec, a parte nostra est unicum medium vel perveniendi vel perducendi ad salutem; ac proinde theologia non oh hanc, sed propter illam practica dicitur.“ (Th. did.-pol. P. I. c. 1. s. 2. q. 3. f. 25.)
40
PROLEGOM. CAP. I.
nam, praescribatur tamen illa, tanquam ad viam vitae aeternae pertinens, per quam eundum est, ne hac excidamus: quidni sanctimonia vitae finis theologiae intermedius recte dicatur? quem si quis cum addito finem intermedium non causalem (respectu finis ultimi) dixerit, non repugnabimus.
§ 20.
Subjectum operationis a est homo peccator, b quatenus est ad salutem aeternam perducendus. c
Gerhardus: „Quemadmodum in medicina praemittitur φυσιολογία ac 'παθολογία, quae affectiones subjecti (corporis sci. humani), circa quod, quatenus sanandum est, occupatur, considerat: sic in theologia, quae spiritualis est medicina, de natura hominis instituta ac destituta prius agitur, postea med a ad finem theologiae (videl. hominis reparationem ac salutem) ducentia proponuntur.“ (Exeges. locc. Prooem. § 28.)
§ 21.
Causa efficiens finis ultimi formalis a Deus b trin- unus c est.
DB NATURA THEOLOGIAE.
41
§ 22.
Causa impulsiva interna est Dei a bonitas; externa ac meritoria meritum Christi. b
§ 23.
Sed et fides in Christum a causis salutis b recte ac- censetur.
42
PROLEGOM. CAP. I.
Gerhardus: „Etiam nos dicimus, fidem esse causam justificationis, puta instrumentalem. Aliud est δια την πίστιν, aliud διά της πίστεως justificari; illud causam meritoriam notat, hoc vero instrumentalem. Non justificamur propter fidem, tanquam meritum aliquod, sed per fidem, quae meritum apprehendit.“ (Loc. de justiflc. § I79.)
Quenstedtius : „Causa movens (praedestinationis) alia interna
est, alia externa. Interna est gratia Dei mere gratuita, excludens omne omnino operum humanorum meritum sive omne id, quod nomine operis vel actionis, sive per gratiam Dei, sive ex viribus naturae factae, venit. Elegit enim nos Deus non secundum opera, sed ex mera sua gratia. Etiam fides ipsa huc non pertinet, si spectatur tanquam conditio, magis vel minus digna, sive per se, sive ex aestimio, per voluntatem Dei fidei superaddito; quod nihil horum decretum electionis ingrediatur tanquam causa movens aut impellens Deum ad tale decretum faciendum, sed id purae putae gratiae Dei est adscribendum, ut docet Huel- semannus Breviar. c. 15. th. 6.“ (Theol. did.-pol. P. III. c. 2. s. 1. th. 10. f. 25.)
Reuschius: „Causa impulsiva principalis est, quae propria bonitate proprioque valore movet causam efficientem ad agendum; minus autem principalis, instrumentalis seu organica, quae id facit bonitate aliena seu aliunde accepta alienoque valore.“ (Annotatt. in Baieri Compend. p. 771.)
§ 24.
Et quia fides hominibus non nisi a Deo a confertur, qui illam per verbum et sacramenta, tanquam per organa b producit et confirmat: ideo et haec inter causas salutis recte numerantur. c
Carpzovius: „Hoc addi adhuc debet, Augustanam Confessionem de verbo et sacramentis hic (art. 5.) agere, prout operantia media sunt et per modum operationis physicae agunt, cum quaestio sit hoc in loco: Unde fides sit? et an verbum et sacramenta eandem operentur? Praeter hunc enim operandi modum verbo et sacramentis alius etiam competit, qui moraliter sese habet, et in datione, porrectione seu oblatione, collatione et obsignatione boni justifici consistit. Neque enim confundi debent actio verbi et sacramentorum, quatenus fidem generant, alunt atque excitant, et actio verbi, prout ad justificationem concurrit proxime. Cum enim in priori actione verbum et sacramenta sese habeant ut organa tum effectiva virium spiritualium ad credendum, tum excitativa motuum spiritualium fidei; in posteriori, scl. in justificatione, organa saltem dativa sunt, collativa et obsignativa boni'justifici, quod est obedientia Christi.“ (Isag. in libros symb. Ed. 2. Lips. 1675. p. 251.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
43
§ 25.
Objectum theologiae revelatae duplex est: Materiale et formale. Materiale sunt res a revelatae, quae in theologia revelata cognoscuntur. Atque huc pertinent non tantum subjectum operationis et causae ac media consequendi finis, sed et finis ipse, b quatenus habitu theologiae cognoscitur. Formale, seu principium et ratio cognoscendi, unde pendet cognitio rerum, quae in theologia revelata proponuntur, est revelatio divina. c
Brochmandus: „Aliud est adaequatum, aliud proximum, aliud pripceps theologiae objectum. Adaequatum theologiae objectum est, quicquid Deus in verbo suo perscribi curavit. Cum enim principium theologiae sit verbum Dei scriptum, fieri non potest, quin omne illud pro objecto theologiae agnoscendum sit, quod in S. S. traditum et perscriptum invenitur. Quocirca cum in S. S. non tantum agatur de Deo, de creatione, de primigenia angelorum et hominum integritate, de lapsu angelorum et hominum, de hominum per Christum restitutione ; sed etiam de notitia Dei naturali, de caritate Deo et proximo debita, de rebus gestis plurimorum hominum, piorum et impiorum: non possunt non haec omnia esse subjectum theologiae juxta dicta Rom. 15, 4. 2 Tim. 3, 16. Proximum theologiae objectum est, quod oculus non vidit, auris non audivit, in cor hominis non descendit, a Deo praeparatum hominibus et per Sp. S. revelatum, Es. 64, 4. et 1 Cor. 2, 9. 10. Quae assertio firmatur his Scripturarum sacrarum testimoniis Joh. 1, 18. Matth. 11, 27. 16, 17. 1 Cor. 2, 7. 8. Princeps theologiae objectum est Deus, quatenus se in Christo manifestavit hominibus peccatoribus ad salutem. Huc faciunt haec testimonia 1 Cor. 2, 2. Joh. 5, 46. Act. 4, 11. 12.“ (System.·univ. th. Ulmae. 1664. Artic. I. c. 1. S. 4. f. 2. sq.)
Pfeifferus: „Theologia positiva nil aliud est, quam coordinatio conclusionum de fide e S. S. recte intellecta deductarum sive articulorum fidei e Scripturae S. oraculis solide probatorum, imo nil aliud, quam ipsa Scriptura S. in certos locos concinno ordine et perspicua methodo redacta; unde ne unicum quidem membrum, quantillum etiamf in illo doctrinae corpore esse debet, quod non e S. S. probe intellecta statuminetur.“ (Thesaur. hermeneut. p. 5.)
Gerhardus: „Unicum theologiae principium est verbum Dei; quod ergo in verbo Dei non est revelatum, non est theologicum.“ (Loc. de creatione, § 3.)
Calovius: „Generale objectum vel considerationis . . . dicuntur res divinitus revelatae, quatenus a nobis percipiendae sunt ad salutem; quo pacto b. Meisnerus P. III. Philos. sobr. s. 1. ethic. p. 174. objectum dicit ,omnem rem divinam, qua ad salutem aeternam homo perduci potest.* Nec incommode idem Meisnerus noster censet, id omne uno vocabulo vocari posse religionem, utpote quae cuncta ad salutem necessaria, credenda et agenda, complectatur, et ad quam universa in systemate theologiae proponi solita referantur aut quendam respectum habeant; ut ita religio ipsa constituat materiale hujus objecti, formale autem, quatenus per eam ad salutem promovemur. Qua sententia etiam nos acquiescimus, donec commodius quid ostendatur, quo explicari possit generale objectum.“ (Isag. I, 273. sq.)
44
PROLEjßOM. CAP. I.
Idem: „Oportet objectum theologiae ejusmodi assignare, quod respiciat veram beatitudinem, et necessum est, ea, quae ad hunc finem non faciunt, removeri a tractatione theologica.“ (L. c. p. 264.)
Idem: „Ratio formalis objecti theologiae non est revelatio, sed res revelatae materiale potius objecti constituunt, quae sub hac formali ratione spectantur in theologia, qua respiciunt finem ultimum, salutem aeternam.“ (L. c.)
§ 26.
Materiale objectum distinguitur a in credenda et agenda. Credenda dicuntur, quae ita subsunt fidei, ut formaliter b non sint operationes praeviis actibus practicis directae; sint autem credenda ab his, qui perventuri sunt ad salutem; v. g. Deum diligere genus humanum, Christum esse filium Dei et filium hominis, etc. Agendorum nomine intelliguntur ipsae operationes theologiae actibus practicis praescriptae, forte etiam habitus ad operationem transferendi, aut per operationem acquirendi, si non consequendae salutis causa, tamen, ne salute excidamus; e. g. apprehensio actualis aut habitualis meriti Christi, quam vocamus fidem, dilectio actualis aut habitualis,. qua Deum, Christum et proximum diligimus, spes vitae aeternae, etc.
Musaeus: „Credenda hic dicimus, non quaecunque merentur fidem, sed quae salutem adepturis creditu necessaria sunt; nec agenda dicimus, quae quacunque de causa homini agenda incumbunt, sed quae, si non consequendae salutis causa, tamen ne salute excidamus, a Deo, ut agantur, instituta ac praecepta sunt. In scriptura enim divinitus inspirata reperiuntur sparsim admixtae historiae et res variae, eo ipso quidem, quod in ea continentur, credendae, sed quae ad nostram salutem nullam important habitudinem. Multa etiam agenda in Scripturis occurrunt, quae itidem ad hominis salutem aeternam non ordinantur et propterea in partem objecti materialis theologiae non veniunt,
DE NATURA THEOLOGIAE.
45
nisi fortan indirecte et per accidens, in quantum scilicet aliqua ratione indirecta et accidentali ad hominis salutem referri possunt. In scientiis practicis enim latitudo objecti aestimanda est ex flue.“ (Introd. in th. Jenae 1678. p. 156. sq.)
Rudelbachius: ,,Die Hauptsache ist, sie (die alten Dogmatiker) halten den Grundbegriff der Offenbarung fest, welcher, nach unserer Ueberzeugung, allein das ganze Gebiet bemessen und einer jeglichen Glaubenslehre ihren Platz anweisen kann. Die Christologie, die Lehre von Christi Person und Werk, bleibt dennoch immer der durchschlagende Mittelpunct, auf welchen Alles vorbereitet, durch welchen Alles zum Ziele kommt.“ (Zeitschr. 1857. p. 382.)
§ 27.
Credenda vocantur alias articuli fidei, a qui in latiore b significatione dividuntur 1. in articulos fidei puros et mixtos, 2. in fundamentales et non fundamentales.
Reuschius: ,,Articulus proprie notat partem vel catenae, vel humani corporis, quatenus cum aliis partibus connectitur.“ (Annotatt. in Baieri Compend. p. 39.)
46
PROLEGOM. CAP. I.
nunciat: Articulus fidei est sententia seu doctrina non nota naturaliter, sed divinitus revelata et expresso verbo Dei tradita, vel indubitata consequentia inde extructa, de Deo, de ejus essentia, voluntate, verbo et sacramentis ac beneficiis Dei, ad cultum Dei verum et hominum salutem pertinens, fide apprehendenda. Notum etiam est, quomodo b. Hunnius in Colloquio Ratisb. sess. XI. p. 351. sqq. prolixe contenderit: Omnes omnino articulos fidei omnibus et singulis christianis necessario notos esse et credi debere. Quibus respondent, quae de requisitis articuli fidei, stricte sic dicti, docuit b. Musaeus Quaest. IV. de syncret. § 13. p. 28. 29. Alias autem terminus articuli fidei in latiore significatione praesertim hodie frequenter accipitur ac divisionem in thesi indicatam admittit, eamque in rem prolixe disseruit b. Musaeus Introd. C. III. § 30. p. 162. sqq. Conf. Ausführl. Erklärung p. 111. sqq. et Quaest. IV. de syncret. in annotatt. p. 38.
N. Hunnius: ,,Dogma in hac thesi sumitur tantum de doctrina fidei et religionis Christianae, idque in sensu latissimo, prout omnis doctrina, vera pariter sive divina, atque falsa sive haeretica, nomine dogmatis comprehenditur.“ (Δίάσκεψις theologica de fundamentali dissensu etc. Witteb. 1626. § 179.)
Idem: ,,Nihil aliud significat articulus, quam partem coelestis doctrinae in verbo prophetico et apostolico revelatae. Ut vero nimia hujus declarationis latitudo quodammodo restringatur, distinguo verbum historicum a dogmatico et doctrinas morales seu praecipientes, quid faciendum, quid omittendum, a dogmatibus fidei sive docentibus, quid credendum, quid non credendum (quae proprie ac primo appellari solent dogmata). Et quia nunc non sum sollicitus de fundamento pietatis, sed fidei, non faciendorum, sed credendorum, prorsus removenda sunt historica et moralia, quae nunquam merentur appellari fidei articuli.“ (L. c. § 53. 54.)
Quenstedtius: „Objectum, circa quod occupantur articuli fidei, sunt τα πίστα s. credenda qua talia. . . Licet enim fides generaliter spectata versetur circa omnia, quae in verbo Dei continentur, sive historica ea sint, site moralia, sive dogmatica; specialiter tamen versatur circa dogmata fidei s. credenda qua talia. Quod observandum, ne quis in Adami Tanneri Jesuitae absurditatem incidat, qui omne, quod creditur sive quod in Bibliis sacris occurrit, vim dogmatis obtinere et articulum fidei esse, in Colloquio Ratisbonensi sess. 11. ita asseruit, ut etiam ex incestu Judae et cane Tobiae caudam movente novos fidei articulos ridicule procuderet. Sic etiam historia de caudis vulpecularum Samsonis, de asina Bileami, de annis Methusalem, de aedificatione turris Babel etc. articulis fidei annumeranda esset.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. not. 6. f. 349.)
Articuli Smalcaldici: ,,Pontificii allegant Augustinum et quosdam Patres, qui de purgatorio scripserint. . . At hoc in universum nihil nisi hominum et quidem unius atque alterius devotio fuit, non constituens articulum fidei, id quod solius Dei est. . . Regulam autem aliam habemus, ut videlicet verbum Dei condat articulos fidei et praeterea nemo, ne angelus quidem.“ (P. II. art. 2. p. 303.)
Hollazius: „Articulus fidei est pars doctrinae verbo Dei scripto revelatae de Deo et rebus divinis peccatori salvando ad credendum propositis.“ (Exam. etc. Proleg. c. 2. q. 12. p. 43.)
Quenstedtius: „Forma generica articulorum fidei non consistit in conformitate cum revelatione Dei scripta, sed in relatione distinctorum inter se fidei capitum cum ad se invicem, tum, et praecipue, ad totum, sci. ad totum corpus doctrinae coelestis, cujus partes sive par-
'DE NATURA THEOLOGIAE.
47
ticularia membra sunt. Et licet arcte inter se cohaereant, ut articuli in digito, unus tamen extra alterum est positus.“ (L. c. not. 7. f. 349.)
Hollazius: ,, Ad verum articulum fidei requiritur: ut verbo Dei scripto sit revelatus, ut salutem hominis respiciat, ut cum reliquis fidei dogmatibus arcte sit connexus, ut sit inevidens. . . (Statuendum est, quosdam articulos fidei esse inevidentes ratione objecti materialis et formalis, quosdam esse evidentes tantum ratione objecti formalis.')“ (Examen etc. Proleg. c. 2. q. 14. p. 44.)
Idem: ,,Articulus fidei accipitur vel collective vel distributive. Collective notat integrum doctrinae Christianae caput; distributive designat quamlibet assertionem s. enuntiationem, quae partem doctrinae constituit. — Probatio: Doctrina christiana distribuitur in capita s. locos theologicos, capita in theses certas dividuntur. Tam capita doctrinae fidei, quam capitum theses appellantur articuli fidei, v. g. locus theologicus de Christo dicitur articulus fidei, et haec propositio: Christus qua carnem sedet ad dextram Dei, itidem nominatur articulus fidei.“ (L. c. q. 13.)
N. Hunnius: ,,Quae ad aedificium concurrunt, sunt triplicia: 1. quaedam fundant et non fundantur, 2. quaedam fundant et fundantur ; 3. quaedam fundantur et non fundant. Primi generis est fundamentum et quae illud essentialiter ingrediuntur. Secundi parietes intermedii, qui inferioribus partibus innituntur et superiores portant. Tertii cacumen, tectum atque eo pertinentia. Siquidem vero tertius ordo nullo modo, secundus tantum ex parte et secundum quid, primus absolute fundat; ideo nec ultimus nec medius, sed unice primus fundamenti nomen tenet, ad quem ordinantur reliqui, sive id fiat immediate, sive alio mediante.“ (Διάσκε-ψις etc. § 13.)
Kromayerus: ,,Alii fidei articulos in fundamentales, circum- fundamentales et praeterfundamentales dividunt. Per fundamentales eos, qui fidei salvificae definitionem ingrediuntur, eandemque propius attingentes; per circumfundamentales, qui remotius absunt aut per consequentias eliciuntur,· per praeterfundamentales res indifferentes aut res quaestionis intelligunt.“ (Scrutinium religionum, p. 447.)
Quenstedtius: „Distinguunt dogmata ad salutem necessaria in ea, quae fundamentum fidei praecedunt, constituunt, et sequuntur, sive in antecedentia (seu praesupposita), constituentia, et consequentia fidei. Approbat hanc distinctionem Dn. D. Calovius in System. Theol. P. I. Gen. cap. 5. sect. 1. p. 776., sed ita, ut antecedentia et consequentia fidei non negentur scitu necessaria esse, nedum talia statuantur, quae possint salva fide plane negari aut reprobari, saltim quia fidei constitutionem non ingrediuntur, sed antecedunt aut consequuntur fidem. Antecedentia seu praesupposita illis sunt, quae fidem justificam et salvificam ipsam quidem non efficiunt, nec absoluta necessitate et immediate ad eandem requiruntur, necessaria tamen sunt ad id, ut dogmata fidem gignentia et constituentia recte credi et sarta tecta manere queant, quod illis non positis, aut ignoratis, aut negatis, fieri non posset. Fundamentum igitur fldei stabiliunt, juvant, conservant, fidem ipsam tamen primario non generant. . . Fidem proxime et immediate constituentia, sive articuli fundamentales, qui . . . fidem intrinsece constituunt et causantur, sunt capita doctrinae christianae de Dei φιλαν- &ρωπία, de merito et satisfactione Christi universali, ejusque appropriatione in individuo facta. . . Consequentia fidei sunt, quae scil, ita fiduciam constitutam sequuntur, ut, nisi ponantur, ipsa iterum fiducia evanescat, utpote aeterna Dei duratio, justitia Dei executiva, sanctificatio Dei effectiva, idiomatum et operationum in persona Christi communicatio, officium Christi regium, ecclesiae existentia, hominis per poenitentiam conversio et conversorum justificatio (juxta quosdam), pax et tranquillitas conscientiae, studium pietatis erga Deum et caritatis erga proximum, verbi et sacramentorum efficacia etc.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. thes. 5. 6. 7. 8. fol. 352. sqq.)
48
PROLEGOM. CAP. I.
Catechismus major: „Principio theologi nostri fidem hactenus in duodecim articulos diviserunt, quamquam, si omnes particulae, quas tradit scriptura et ad fidem referendae sunt, sigillatim comprehenderentur, multo plures sunt articuli, sed neque tam paucis verbis satis significanter possunt exprimi.“ (Lib. Cone. p. 449.)
Scherzerus: „Scholastici ajunt, crevisse articulos fidei quoad cognitionem explicitam; quod est mysterium et arcanum provehendi theologiam scholasticam.“ (System, th. p. 8.)
Kromayerus: ,,Praemittimus, l. quod articuli ad salutem cognitu necessarii sint omnium temporum, i. e., quod in V. et N. T. locum inveniant, prout apostolus inquit ad Ephes. 4, 5.: ,Unus Dominus, una fides1 (scl. quae creditur, non qua creditur, objectiva sive doctrina credenda, non subjectiva, quae Christi meritum apprehendit et subjectis suis distinguitur), ,unum baptisma, unusDeus etPater omnium.' Et Act. 13, 32.: ημείς υμάς εναγγελιζόμε-άα την πρός τονς πατέρας επαγγελίαν γενομένην, i. e., nos vobis annunciamus actu completam promissionem patribus factam. Differunt nimirum επαγγελία et ευαγγελίαν, quatenus in significatu strictissimo sumitur, quod illa sit concio de Christo exhib,endo, haec sit concio de Christo exhibito. Utriusque igitur objectum est Christus; scripturae τέλος σκοπφώτατον, id est, finis et centrum, ad quod in sacris omnia collineant, et quidem per fidem apprehendendus. Ita synodus apostolica statuit Act. 15, 11.: ,Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi, patres sel. V. T., jugum legis άβάστακτον, i. e. portatu impossibile, ferre non poterant. Quare cum fides una dicitur et articuli fidei ad salutem necessarii omnium temporum, intelligendum hoc est, quod ante et post Christum exhibitum obtinuerint, excluso tamen integritatis statu, in quo si perstitisset homo, non per fidem in Christi meritum, sed per obedientiam mandatorum divinorum justificatus et salvatus fuisset. Stantibus his: quod dogma vel uni ex eo tempore fuit ignoratum, ad salutem praecis e non fuit necessarium.“ (Theol. did.-pol. P. I. Prooem. p. 1. sq.)
§ 28.
Articuli fidei puri dicuntur, qui unice ex revelatione divina cognoscuntur: qualis est articulus de SS. Trinitate, articulus de incarnatione filii Dei, et alii. Mixti dicuntur, qui non solum ex revelatione, verum etiam ex lumine naturae a constant: v. g. articulus de existentia Dei, deque attributis divinis.
Quenstedtius: ,,Dantur quaedam dogmata in Scripturis, quae sunt simpliciter πιστά et nullo modo per rationem cognosci possunt, sed illam longissime superant; sunt etiam quaedam πιστά κατά τι sive credibilia secundum quid, quae, etsi sint in Scripturis revelata et cognitu necessaria, ita tamen se habent, ut et ratio per sua principia possit aliqualiter in eorum cognitionem devenire. Hinc oriuntur articuli puri et mixti: Illi ex solo Dei Verbo petuntur et tantum creduntur, ut articulus de Trinitate, incarnatione etc. Hi, etiamsi ex lumine naturae aliquo modo innotescant, solum tamen creduntur, quatenus e revelatione divina constant; sic v. g. Deum esse, Deum omnium rerum curam habere, esse potentem, sapientem, unum, bonum etc., et scitur per evidentem demonstrationem et creditur propter divinam revelationem. Haec tamen omnia, quae lumine naturae quodammodo innotescunt, non creduntnr, quatenus e naturae lumine, sed quatenus e divina revelatione habentur.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. thes. 1. fol. 350.)
BE NATURA THEOLOGIAE.
49
Hollazjius: „Distinctio articulorum fidei in puros et mixtos dextre intelligenda est. Nam nullus articulus fidei formaliter consideratus, quatenus est articulus fidei, mixtus est; siquidem omnes articuli fidei pendentes a divina revelatione adeoque ratione objecti formalis inevi- dentes sunt. Distinguuntur autem in puros et mixtos ratione objecti materialis. Nempe res illae divinae, quae articulis fidei, quos mixtos vocant, exponuntur, partim ex ratione, partim ex supernaturali revelatione constant. Constant, inquam, ex principiis rationis minus bene minusque tuto et plene, e verbo autem revelato longe melius, certius et plenius innotescunt in salutem hominis. Adjice, quod quaedam circumstantiae circa res ex utroque lumine cognoscibiles merae fidei et revelationis, sint. Exemplo sit creatio hujus universi intra hexaemeron consummata. Haud abs re inquit apostolus: π/στ« νοονμεν, κατψτίσ·&αι , τους αιώνας ρήματι &εον. Hebr. 11, 3.“ (Exam. Proleg. c. 2. q. 17. p. 45.)
Quenstedtius: „Articulorum fidei principium essendi est solus Deus, principium cognoscendi non auctoritas ecclesiae, non humana ratio, sed divina revelatio in verbo facta. Ubi observandum, quemlibet articulum fidei in S. Scriptura habere propriam suam et nativam sedem, ex qua etiam debet judicari, v. g. articulus de creatione sedem habet Gen. 1., articulus de divinitate filii Dei in N.T. Joh. 1., de peccato originis Rom. 5., de Coena Domini in verbis institutionis Matth. 26., Marci 14.', Luc. 22., 1 Cor. 10. et 11., de justificatione Rom. 3., 4., 5., de electione Eph. 1. etc. Ex his ergo sedibus recte judicantur et explicantur articuli fidei, utpote in quibus ex professo tractantur. Quod cum negligant Papistae et Calvinistae, in maximas difficultates et gravissimos errores incidunt, v. g. illi, dum articulum de justificatione ex cap. 2. Jacobi explicatum volunt; hi, dum de coena Domini ex Joh. 6. cap. judicium sumunt.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. th. 1. f. 349.)
Brochmandus: „Non controvertitur, an in manu et potestate ecclesiae sit condere novos fidei articulos. Nam hoc ne ipsis quidem apostolis concessum fuit, teste Christo, qui discipulis injunxit, ut ea tantum, quae ab ipso acceperant, docerent, Matth. 28, 19. 20. Cui etiam monitioni paruisse apostolos, legimus Act. 26, 22. 1 Cor. 11, 23. 2 Cor. 13, 3. 2 Pet. 1, 6.“ (System. Artic. 25. q. 5. Tom. II. f. 236.)
§ 29.
Articuli fidei fundamentales sunt, qui talem habitudinem ad fundamentum fidei et salutis important, ut eo salvo ignorari aut saltem negari non possint. Fundamentum fidei a autem dicitur cum res illa, cui fides et salus hominum innititur, et est Christus, b quatenus est causa nostrae salutis; c tum doctrina, qua res illa, cui fides innititur, continetur; d estque complexus pluri um propositionum e divinitus revelatarum, quae habitudinem quandam ad salutem f important. Illud fundamentum reale sive substantiale, hoc fundamentum dogmaticum auctores appellant.
Baieri Comp. ed. Walther. I.
4
PROLEGOM. CAP. I.
Quenstedtius: „Forma est arctissima et necessaria horum articulorum tum inter se, tum cum fundamento fidei cohaesio. . . Hinc tritum Illud axioma: Fides est una copulativa, quo significatur, omnes articulos fidei fundamentales tam arcte esse concatenatos, ut, qui unum neget, neget etiam reliquos.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. thes. 2. fol. 351.)
Hollazius: „Quidam articuli fidei fundamentales ρητως sive disertis verbis in sacris litteris leguntur; quidam διανοητικώς et secundum rem tantum in sacra Scriptura continentur, qui per manifestam et immotam consequentiam ex illa percipiuntur. Expresse scriptum legimus, tres esse, qui testificantur in caelo, Patrem, Yerbum et Spiritum Sanctum, et hos tres esse unum 1 Joh. 5, 7.; Christum verum esse hominem 1 Tim. 2, 5., eundem verum esse Deum 1 Joh. 5, 21., unum mediatorem Dei et hominum 1 Tim. 2, 5., Filium Dei unigenitum Joh. 1, 14.; Spiritum Sanctum a Patre procedere Joh. 15, 26.; omnes gentes esse baptizandas Matth. 28, 19. Per validam consequentiam inferimus, Deum, unum essentia, personis esse trinum, Deum ab aeterno genuisse Filium δμοονσιον, Christum esse unam personam e duabus constantem naturis, Spiritum Sanctum etiam a Filio Dei procedere, infantes esse baptizandos etc.“ (Exam. Proleg. c. 2. q. 22. p. 52. sq.)
Lutherus: „Denn wo er (der Teufel) es dahin bringet, dass man ihm in Einem Artikel einräumet, so hat er gewonnen, und ist ebensoviel, als hätte er sie alle und Christum schon verloren, kann darnach auch wohl andere zerrütten und nehmen; denn sie sind alle in einander gewunden und geschlossen, wie eine güldene Kette, dass, wo man ein Glied auflöset, so ist die ganze Kette aufgelöset und gehet alles von einander. Und ist kein Artikel, den er nicht könne umwerfen, wenn er es dazu bringet, dass die Vernunft drein fället und klügeln will, und weiss darnach die Schrift fein darauf zu drehen und zu dehnen, dass sichs mit ihr reime; das gehet denn ein, wie ein süsses Gift. Darum sehen wir auch jetzt, weil der Teufel einmal Raum gewonnen hat, dass er immer eine Ketzerei und Rottengeschmeiss über das andere einführet, haute diesen, morgen einen andern Artikel angreift, als er bereits jetzt auf der Bahn ist durch seine Vorlauft, dadurch er Christi Gottheit, item die Auferstehung der Todten will wieder anfechten.“ (Predigt v. d. Christi. Rüstung. 1532. IX, 450. sq.)
Idem: „Gewiss ists, wer Einen Artikel nicht recht glaubet oder nicht will (nachdem er vermahnet und unterrichtet ist), der gläubt gewisslich keinen mit Ernst und rechtem Glauben. Und wer so kühne ist, dass er darf Gott leugnen oder Lügen strafen in einem Wort und thut solches muthwilliglich wider und über das, so er eins oder zweimal vermahnet oder unterweiset ist, der darf auch (thuts auch gewisslich) Gott in allen seinen Worten leugnen und lügenstrafen. Darum heissts, rund und rein, ganz und alles gegläubt oder nichts gegläubt. Der Heilige Geist lässt sich nicht trennen noch theilen, dass er ein Stück sollte wahrhaftig, und das andere falsch lehren oder gläuben lassen. Ohn wo Schwache sind, die bereit sind, sich unterrichten zu lassen und nicht halsstarriglich zu widersprechen. Sonst, wo das sollte gelten, dass einem jeden ohne Schaden sein müsste, so er eitlen Artikel möchte leugnen, weil er die ändern alle für recht hielte (wiewohl im Grund solches unmöglich ist), so würde kein Ketzer nimmermehr verdammt, würde auch kein Ketzer sein können auf Erden. Denn alle Ketzer sind dieser Art, dass sie erstlich allein an Einem Artikel aniahen, darnach müssen sie alle hernach, und allesammt verleugnet sein: gleichwie der Ring, so er eine Bersten oder Ritz kriegt, taugt er ganz und gar nicht mehr, und wo die Glocke an einem Orte berstet, klingt sie auch nichts mehr und ist ganz untüchtig.“ (Kurzes Bekenntniss vom heil. Sacr. wider die Schwärmer 1544. XX, 2216. sq.)
50
DE NATURA THEOLOGIAE.
51
Idem: ,,Ιη philosophia modicus error in principio in fine est maximus. Sic in theologia modicus error totam doctrinam evertit. Quare longissime discernenda sunt doctrina et vita. . . Est enim doctrina instar mathematici puncti, non potest igitur dividi, hoc est, neque ademtionem neque additionem ferre potest. . . Debet igitur doctrina esse unus quidam perpetuus et rotundus aureus circulus, in quo nulla sit fissura. Ea accedente vel minima circulus non est amplius integer etc. . . Quod si crederent esse verbum Dei, non ita cum eo luderent, sed summo honore afficerent, et sine ulla disputatione et dubitatione fidem ei adhiberent, scirentque unum verbum Dei esse omnia, omnia esse unum, item, scirent unum articulum esse omnes, omnes esse unum, et urio amisso omnes paulatim amitti. Cohaerent enim et quodam communi vinculo continentur. . . Quare si Deum in uno articulo negas, in omnibus negasti, quia Deus non dividitur in multos articulos, sed est omnia in singulis, et unus in omnibus articulis.“ (Com- ment. in ep. S. Pauli ad Gal. Cur. Dr. J. C. Irmischer. Tom. II. p. 334. sqq. Cfr. Hai. Tom. VIII, 2653—62.)
Quenstedtius: „Fundamentum fidei triplex ab eodem D. Hunnio aliisque constituitur: substantiale, organicum, dogmaticum... Organicum est verbum Dei, quod, uti semen est, ex quo regenerantur Christiani 1 Petr. 1, 23., sic fundamentum quoque dicitur, quatenus medium est generandae fidei ac principium doctrinae, quod substat et substernitur fidei, adeoque fundamentum fidei, conf. Ephes. 2, 20. 21... Unde haeresis non est error quivis verbo Dei contrarius, sed fundamentum ipsum fidei labefactans et evertens, sive substantiale, objectum fidei proprium, sive organicum, verbum Dei, principium et medium fidei, sive dogmaticum, ipsam illam doctrinam, ex qua fides concipitur et sustentatur.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. thes. 2. fol. 350. sq.)
52
PROLEGOM. CAP. I.
N. Hunnius: „Dogma in theologia est doctrina circa fldem et religionem Christianam. Inter haec dogmata est ordo, ut sine quibusdam fides existat, sine aliquibus non existat; ideo fundamentum dogmaticum intelligo illam partem coelestis doctrinae, quae sola homini proposita justificam et salviflcam fldem in eo generat et qua non proposita fides salvifica generari non potest.“ (Διάσκεψις. § 95.)
Hollazius: „Dicis: Unius rei unum tantum est fundamentum. E. non datur duplex fundamentum, nempe reale et doctrinale. R. Fundamentum fidei salutisque substantiale et dogmaticum non sunt duo fundamenta adaequate contradistincta, neque differunt secundum rem, sed secundum nostrum concipiendi modum propter diversa connotata. Etenim Christus est fundamentum ex parte rei; doctrina de Christo est fundamentum ex parte nostrae cognitionis. Doctrina autem de Christo nihil est aliud quam Christus intellectu cognitus et aliis ad cognoscendum verbo scripto aut praedicato propositus. Non ergo differunt fundamentum dogmaticum et substantiale, nisi ut doctrina et doctrinae objectum, quae demum junctim sumta constituunt fundamentum reapse unum, quamvis mens nostra illud ut duplex concipiat.“ (Exam. Proleg. c. 2. q. 19. p. 47. sq.)
§ 30.
Articuli fidei fundamentales distinguuntur in primarios et secundarios.
Ratio distinctionis fundata est in inaequali habitudine et necessitate cognitionis explicitae eorum ad generandam ac sustentandam fidem.
§ 31.
Primarii vulgo dicuntur, qui a salva fide et salute non solum non negari, sed nec ignorari b possunt.
DE NATURA THEOLOGIAE.
53
Quenstedtius: „Nec improbanda est eorum . . . sententia, qui articulos fidei simpliciter fundamentales, quorum etiam ignoratio damnat, illos esse statuunt, qui causam aliquam nostrae salutis constituunt et explicant, ut sunt: ratione causae efficientis principalis articulus de Deo Uno et Trino; ratione causae impulsivae internae articulus de amore Dei erga totum genus humanum in peccatum prolapsum; ratione causae meritoriae de Christi persona, merito et satisfactione; ratione causae materialis doctrina de homine peccatore (cognitio peccati necessaria est non tamquam causa fidei aut medium, quo fiducia erga Deum excitari aut salus aeterna procurari queat — nec enim agnitio morbi est causa sanitatis —, sed tanquam conditio quaedam seu requisitum in subjecto ad salutem perducendo necessarium); ratione causae Instrumentalis a parte Dei de verbo Dei, a parte hominis de fide sive flduciali meriti Christi apprehensione; ratione causae formalis de remissione peccatorum et imputatione justitiae Christi; denique ratione finis articulus vitae aeternae. Ut ita hoc sit dogma fidei omnibus creditu necessarium: Deus Unus in essentia et Trinus in personis (causa efficiens) ex immenso erga genus humanum lapsum amore (causa impul- siva interna) omni homini peccatori peccata agnoscenti (causa materialis) per et propter Christum mediatorem ejusque meritum (causa meritoria) in verbo annunciatum (causa Instrumentalis aparte Dei) et fide (causa Instrumentalis a parte hominis) apprehensum peccata remittit et justitiam Christi applicat (causa formalis) et vitam aeternam donat (causa finalis).“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. th. 10. f. 354.)
Kromayerus: „Ea dogmata fidem intrinsece constituunt, quae definitionem ejus ingrediuntur. Est autem definitio fidei salvificae: quod sit fiducia, qua quis credit, Deum propter Filii sui meritum sui tamquam peccatoris misereri velle, ne damnetur, sed salutem aeternam consequatur. Quae definitionem hanc non ingrediuntur, ea vel prae- supponi vel consequi manifestum est. Sunt autem paucissima, quae fidei definitionem, ideam et conceptum ingrediuntur, et in iis nucleus ac medulla credendorum ad salutem continetur. Primum ingrediens est, quod debeat esse fiducia; alterum, quod Deus peccatoris misereri velit; tertium, propter Christum; quartum, peccatoris in individuo; quintum, ut ejusmodi homo aeternum salvetur.“ (Theol. posit.-pol. P. I. Prooem. p. 4.)
§ 32.
Primarii articuli rursus distingui possunt a in alios, quorum res significata est de intrinseca ratione fundamenti realis: e. g. b articulus de Christo $εαν§ρώπφ, c item articulus de Christi merito et satisfactione pro nostris peccatis; et alios, quorum res significata, licet non sit de intrinseca ratione fundamenti realis, tamen cum eo arctissime connexa est, ita ut, nisi ipsa explicite sit
54
PROLEGOM. CAP. I.
cognita, caetera fundamenti illius constitutionem ingre- dientia ad generandam et sustentandam fidem salvificam idonea futura non sint: e. g. articulus de Deo d eoque Patre, Filio et Spiritu S., e articulus de gratiosa Dei voluntate, qua vult f omnes homines salvos fieri, articulus de g peccato, quo polluamur, Deo exosi reddamur ac poena digni, articulus de justificatione seu remissione peccatorum per Christum impetranda, h deque fide, per quam impetretur remissio peccatorum, i de vita beata, k quam consecuturi sint, qui Deo propitio ex hac vita discesserunt.
N. Hunnius: ,,Qui profitetur ac docet, Christum esse fidei fundamentum, non propterea ipsum realiter ponit aut constituit, vel qui ignorat aut abnegat, non propterea ipsum realiter destruit aut evertit. Notionaliter fundamentum constituit, qui credit, ac profitetur, illud vere et realiter positum esse.“ (Αιάσκεψις, § 66. sq.)
Dannhauerus: ,,Έν τοις πιστοίς ΰεοπνενστηις (facessat canis Tobiae apocryphus) pars fundamentalis, exochice principalis, vitae spiritualis radix et quasi balsamum est verbum christosophicum, radicale et finale, causa ac fons vitae simpliciter, ad esse vitae spiritualis absolutissime necessarium, quo sine vita spiritualis esse ac aeterna obtineri nequit (nimirum ut leges fundamentales alicujus reipublicae cum domino stant- que caduntque suo), cujus ignorantia, non duntaxat ea, quae dicitur κατά όιάΰεσιν, sed et κατ’ άπόφασιν, damnat, 2 Thess. 1.; adeoque hoc hujusmodi πιστόν nec est ignorabile nec negabile salva salute.“ (Hodos. Phaen. II. p. 667.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
55
Apologia A. C.: „Primum articulum confessionis nostrae probant nostri adversarii, in quo exponimus, nos credere et docere, quod sit una essentia divina, individua etc., et tamen tres sint distinctae per- sönae ejusdem essentiae divinae et coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. . . Et constanter affirmamus, aliter sentientes extrg ecclesiam Christi et idololatras esse et Deum contumelia afficere.“ (Lib. Conc.
Art. I. p, 77.)
Gerhardus: „Mysterium Trinitatis salvandis omnibus scitu ac creditu necessarium est. "Ήκΰεσις: a) Excludimus ab hominibus salvandis non solum Trinitatis negationem, sed etiam ignorationem. Quaedam in verbo revelata ita comparata sunt, ut citra salutis discrimen possint ignorari, quamvis sine ejusdem periculo non possint negari; sed Trinitatis non solum negatio, verum1» etiam ignoratio est damnabilis, b) Non requirimus ab omnibus ecclesiae membris aequalem cognitionis gradum, Cum lux notitiae spiritualis ac fidei in quibusdam sit illustrior, in quibusdam vero obscurior, c) Nec perfectam et plenam hujus mysterii κατάληψιν ac intuitivam notitiam a salvandis requirimus, cum ad eam in hac vita provehi non possumus Exod. 33,20.; 1 Cor. 13, 9., quo sensu Cyprianus serm. I. de bapt. Christi recte pro- nunciat, quod sibi soli nota sit Trinitas. Sed hoc duntaxat asserimus, quod ad fidem catholicam omnibus salvandis necessariam non confusa et implicita, sed distincta et explicita trium divinitatis personarum cognitio et confessio requiratur. Demonstramus hoc 1) ex tradita in Scripturis Dei definitione. Qui non agnoscit Deum, prout in verbo suo se revelavit, is a vero Deo aberrat; qui definitionem Dei in Scripturis traditam ignorat vel negat, is Deum ipsum ignorat vel negat. . . 2) Ex arctissima et indissolubili personarum Trinitatis unione. Quarum personarum una non est extra aliam, earum una non potest agnosci, coli, invocari, nisi simul agnoscatur, colatur et invocetur etiam altera. . . . 3) Ex diserta Salvatoris asseveratione Matth. 11, 27.: Nemo novit Filium, nisi Pater, nec Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. . . 4) Ex gentilium extra ecclesiam descriptione. Gentiles ex naturae lumine cognoscere potuerunt, esse Deum eundemque esse unum, bonum, justum, scelerum vifidicem. Sed quia Trinitatis mysterium in verbo et in solo gratiae lumine patefactum per naturae lumen cognoscere non potuerunt, ideo salutarem Dei agnitionem Scriptura eis derogat ac meram αγνωσίαν respectu ad salvifleam notitiam habito illis tribuit. . . 5) Ex mysterii hujus conditione. Ignorato vel negato Trinitatis mysterio tota salutis οικονομία ignoratur vel negatur. . . 6) Ex piorum veterum testificatione. Athanasius in symb.: ,Fides catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur. Hanc fidem nisi quis integram inviolatamque tenuerit, salvus esse non poterit.' Gregorius Nazianzenus sub fine orat. II. de pace: τριάς ττασί ποτέ γνωΰησομένη, τοις μεν τ~ι ελλάμψει, τοϊς δέ κολάσει.“ (Exeges. loc. III. §§2—8.)
56
PROLEGOM. CAP. I.
Meisnerus: ,,Numerus est vel numerans vel numeratus. Cum de electorum numero quaeritur, intelligi hoc potest vel de numero ipso, quem numerantem vocant, quantum nimirum sit sive quot hominum milia sint electa; vel de numero numerato seu hominibus numeratis, quinam in specie electi sint vel quae personae. Scholastici numerüm illum formalem, hunc materialem appellitant. Illo quaeritur: quot sint electi; hoc autem: qui sint electi. Distinctio haec per exemplum quoddam illustrari potest. Ut, si quis scit, principem quendam ducentos ministros aulicos alere, ignorat autem, quinam illi sint: huic numerus aulicorum et certus est et incertus. Certus formaliter, quia novit, quot sint; .incertus materialiter, quia ignorat, qui sint. Unde patet, quod discrimen inter numerum formalem et materialem minime sit rejiciendum.“ (Anthropol. d. 18. q. l. n. 1.)
DE NATURA THEOLOGIAE.
57
detur: causa meritoria nulla futura, vel certe ejus conatus, labor, actio aut passio, promerendi effectus Causa suscepta, vana et irrita futura sit. Mus. Introd. p. 173.
Lutherus: „Denn in diesem (Artikel von der Rechtfertigung) hanget und stehet es alles und zeucht die ändern alle mit sich und ist Alles um diesen zu thun; dass, wer in den ändern irret, hat gewisslich auch diesen nicht recht, und ob er gleich die ändern hält und diesen nicht hat, ist es doch alles vergeblich. Wiederum hat auch dieser Artikel die Gnade, wo man mit Fleiss und Ernst dabei bleibet, dass er nicht lässt in Ketzerei fallen noch wider Christum oder seine Christenheit laufen. Denn er bringet gewisslich den Heiligen Geist mit sich, welcher dadurch das Herz erleuchtet und hält in rechtem, gewissen Verstande, dass er kann rein und dürre Unterscheid geben und richten von allen ändern Artikeln des Glaubens und dieselben gewaltiglich erhalten und vertheidigen. Wie man auch wohl siehet bei den alten Vätern: wo sie bei solchen Artikeln blieben und ihre Lehre darauf gegründet oder daraus geführet, sind sie in allen Stücken fein rein blieben; wo sie aber davon gegangen und ausser diesem disputiret, sind sie auch irre gangen und weidlich gestrauchelt; wie auch den ältesten, Tertulliano und Cypriano, unterweilen geschehen ist. Und was mangelt noch; nicht allein den Papisten, sondern unsern Rottengeistern allen, so wider die Taufe und andere Artikel schwärmen, denn dass sie schon von diesem gefallen, sich nicht dafür bekümmert und dafür andere Dinge aufgeworfen und damit den Verstand verloren, dass sie hiervon nichts rechts lehren und keinen Artikel gewiss erhalten können? wie man in ihren Büchern wohl sehen kann; darnach von einem Irrthum in den ändern fallen, bis sie zuletzt sich und andere Leute ins Verderben führen. Denn wo dies Erkenntniss Christi hinweg ist, da hat die Sonne ihren Schein verloren und ist eitel Finsterniss, dass man nichts mehr recht verstehet und kann sich keines Irrthums noch falscher Lehre des Teufels erwehren. Und ob man wohl die Worte vom Glauben und Christo behält (wie sie im Pabstthum blieben sind), so ist doch kein Grund einiges Artikels im Herzen, und was mehr da bleibet, das ist eitel Schaum und ungewisse persuasiones oder Dünkel, oder ein gemalter, gefärbter Glaube. Wie sie selbst ihren Glauben nennen fldem acquisitam et informem, das ist, ein loser, fauler, lediger Gedanke, der nichts thut noch taugt, weder hält noch kämpft, wenn es zum Treffen gehet, dass er halten und sich beweisen soll. Und zwar, dass ihr Rühmen vom Glauben und Christo ganz falsch und erlogen ist, beweisen sie selbst mit der That, dass sie diesen Artikel vom Erkenntniss Christi und rechtem Glauben nicht leiden wollen, sondern dawider toben mit Bannen und Morden. Wiederum, wo diese Sonne scheinet und leuchtet im Herzen, da ist ein rechter, gewisser Verstand von allen Sachen, dass man kann vest stehen und halten ob allen Artikeln: als, dass Christus wahrhaftiger Mensch ist, geboren von der Jungfrauen Maria, und auch wahrhaftiger, allmächtiger Gott, vom Vater in Ewigkeit geboren, Herr über Engel und alle Creaturen. Item, also gläubet und lehret er recht von dem Heiligen Geist, von der Taufe, Sacrament, guten Werken, Auferstehung der Todten, gehet also einfältiglich im Glauben, disputiret und klügelt nicht über Gottes Wort und richtet kein Gezänk noch Zweifel an. Und wo jemand kömmt, der solcher Artikel einen oder mehr anficht, so kann sich ein Christ wehren und dieselben Zurückschlagen ; denn er hat den rechten Meister (den Heiligen Geist), welcher allein diesen Artikel vom Himmel offenbaret, und allen denen gegeben wird, so dies Wort oder Predigt von Christo hören und annehmen. Darum wird sich ein solcher nicht lassen verführen in Ketzerei und Irrthum; und ob er schon etwa fehlet und strauchelt, doch (so er nur hiervon nicht fället) kommt er bald wieder auf die Bahn. Denn dies Licht die
58
PROLEGOM. CAP. I.
Wolken und Finsterniss verzehret und vertreibet und ihn wieder weiset und aufrichtet. Verleuret er aber dies Licht, so ist ihm nicht zu helfen. Denn wo diese Erkenntniss weg ist, so nimmt sie es alles mit ihr, und magst darnach alle Artikel führen und bekennen (wie denn die Papisten thun), aber es ist kein Ernst noch rechter Verstand; sondern wie man im Finstern tappet und ein Blinder von der Farbe höret reden, die er nie gesehen hat.“ (Auslegung des 14., 15. und 16. Cap. St. Joh. 1538. VIII, 504—506.)
Idem: „Siquidem amisso articulo justificationis amissa est simul tota doctrina Christiana. Et quotquot sunt in mundo, qui eam non tenent, sunt vel Judaei, vel Tureae, vel Papistae, vel haeretici. . . Ex illa enim et in illa sola doctrina fit et consistit ecclesia.“ (Comm. in ep. S. Pauli ad Gal. Cur. Dr. J. C. Irmischer. Tom.I. p. 20. sq. Cfr. Hai. VIII, 1552. sq.)
Idem: „Hic locus caput et angularis lapis est, qui solus ecclesiam Dei gignit, nutrit, aedificat, servat, defendit; ac sine eo ecclesia Dei non potest una hora subsistere.“ (Praef. D. M. Lutheri ad exposit. J. Brentii in Proph. Amos. Vid. J. Brent. Opp. Tom. IV. p. 1087. Cfr. Lutheri Opp. Hai. XIV, 191.)
i) Si enim fides non esset, meritum Christi nobis nihil esset profuturum. Mus. Tr. de syncr. l. c. p. 27. Et quemadmodum necesse est scire, Christum suo merito omnibus acquisivisse gratiam remissionis peccatorum; sic necessarium est, scire, meritum Christi actu prodesse ad obtinendam remissionem peccatorum credentibus.
k) Pertinent huc suo modo, quae diximus in nota h. de articulo justificationis. Nam et vita aeterna habet se ad Christum ejusque meritum, ut effectus ad causam' quemadmodum justificatio confert jus vitae aeternae aut haereditatem ejus hominibus. Et, si quis ignoret, dari vitam beatam, quam tandem aliquando consecuturi sint, qui Deo propitio ex hac vita discedunt; is nec Christum pro causa salutis nostrae meritoria agnoscere, nec in eo fiduciam impetrandae a Deo vitae aeternae defixam habere potest. Mus. in Introd. p. 173. 174.
N. Hunnius: „Fundamentum evertit, qui dogmata fundamentalia tenet, negat tamen doctrinam aliquam fundamentalibus necessario suppositam. Exemplo sunt Hymenaeus, Alexander, Philetus, qui circa fidem facti sunt naufragi et quorundam fidem subverterunt, 1 Tim. 1, 19. 20. 2 Tim. 2, 17. 18.; quantumvis agnoverint gratiam Dei salutiferam et Christi meritum, et professi sunt, homines fide salvari, nihilo minus naufragium fidei fecerunt negando mortuorum resurrectionem.“ (Αιάσκεψις, § 356.)
§ 33.
Articuli fundamentales secundarii describi solent, quod sint partes a doctrinae christianae, quae licet ignorari b possint salvo salutis fundamento; negari tamen c salvo illo non d possunt. Tales sunt articuli de personarum divinarum proprietatibus e characteristieis, de unione personali distincte spectata, et communicatione idioma- tum f in Christo, de peccato g originis, de decreto electio-
DE NATURA THEOLOGIAE.
59
nis intuitu fidei h finalis, de justificatione per solam fidem, excluso operum merito i etc., quorum etsi cognitio expli- cita non est omnium fidelium simpliciorum, tamen nega- tio ex parte negantis stare non potest k cum fide et salute, nisi ingens simplicitas et ignorantia consequentiae, per quam negatio illa ipsi fundamento fidei per consequentiam adversatur, et animus ab errore, qui fundamento fidei directe adversatur, abhorrens ac meliorem interpretationem admittere paratus, intercesserit. l
Liber Concordiae: „Was denn die Condemnationes, Aussetzung und Verwerfung falscher und unreiner Lehre, besonders im Artikel von des Herrn Abendmahl betrifft, so in dieser Erklärung und gründlichen Hinlegung der streitigen Artikel ausdrücklich und unterschiedlich gesetzt werden müssen, damit sich männiglich wüsste vor denselbigen zu hüten, und aus vielen ändern Ursachen keineswegs umgangen werden kann: ist gleichergestalt unser Wille und Meinung nicht, dass hiemit die Personen, so aus Einfalt irren und die Wahrheit des göttlichen Worts nicht lästern, vielweniger aber ganze Kirchen in- oder ausserhalb des heiligen Reichs deutscher Nation gemeinet, sondern dass allein damit die falschen und verführischen Lehren und derselben halsstarrige Lehrer und Lästerer, die wir in unsern Landen, Kirchen und Schulen keinesweges zu gedulden gedenken, eigentlich verworfen werden, dieweil dieselben dem ausgedrückten Wort Gottes zuwider und neben solchem nicht bestehen können, auf dass fromme Heizen für denselben gewarnet werden möchten, sintemal wir uns ganz und gar keinen Zweifel machen, dass viel frommer, unschuldiger Leute, auch in den Kirchen, die sich bishero mit uns nicht allerdings verglichen, zu finden seind, welche in der Einfalt ihres Herzens wandeln, die Sache nicht recht verstehen und an den Lästerungen wider das heilige Abendmahl, wie solches in unsern Kirchen nach der Stiftung Christi gehalten und vermöge der Wort seines Testaments davon einhelliglich gelehret wird, gar keinen Gefallen tragen, und sich verhoffentlich, wenn sie in der Lehre recht unterrichtet werden, durch Anleitung des Heiligen Geistes zu der unfehlbaren Wahrheit des göttlichen Worts mit uns und unsern Kirchen und Schulen begeben und wenden werden.“ (Praefat. Electorum etc. p. 16. sq.)
Apologia A. C.: „Etsi sunt in his etiam multi imbecilles, qui supra fundamentum aedificant stipulas perituras, hoc est, quasdam inutiles opiniones, quae tamen, quia non evertunt fundamentum, tum condonantur illis, tum etiam emendantur. Ac sanctorum patrum scripta testantur, quod interdum stipulas etiam aedificaverint supra fundamentum, sed quae non everterunt fidem eorum.“ (Cone. p. 155. sq.)
Lutherus: „Es ist zweierlei Ursache, dass die Sünden den Heiligen nicht schaden, und doch die Gottlosen daran erwürgen. Die erste ist, dass die Heiligen haben den Glauben an Christum. . . Die andere Ursache, dass die Heiligen durch den Glauben so verständig sind, dass sie allein an der Barmherzigkeit Gottes hangen, achten ihrer Werke gar nichts, ja sie bekennen aus Grund ihres Herzens, dass es eitel unnütze Werke und Sünden sind. . . Sehen wir nicht in Augustino viel Irrthum, welche er widerruft? die ihm wären alle verdammlich gewesen, wenn er nicht durch den Glauben wäre erhalten worden; sind sie doch des mehreren Theils wider den Glauben; aber das Bekennt- niss und die Furcht Gottes hat sie ihm unschädlich gemacht. Wer ihnen nun nachfolgete, der folgete zu seinem Verderben.“ . . Es „geschieht noch ohne Zweifel viel frommen Christen, dass sie in einem
60
PROLEGOM. CAP. I.
einfältigen Glauben ihres Herzens Messe halten, und achten, es sei ein Opfer. Aber dieweil sie sich auf das Opfer nicht verlassen, ja, sie halten’s davor, dass alles, was sie thun, Sünde sei, und hangen allein an der lautern Barmherzigkeit Gottes, werden sie erhalten, dass sie in diesem Irrthum nicht verderben. . . Dieweil wir nun den Irrthum erkannt haben, so ziemet sichs nicht, dass wir weiter irren und die Messe für ein Opfer halten. Denn es wäre wider den ganzen Glauben und unser eigen Gewissen gesündigt. Hie könnte kein Glaube, kein Be- kenntniss entschuldigen. Du kannst nicht sprechen: Ich will christlich irren. Ein christlicher Irrthum geschieht aus Unwissenheit. . . Die nun wissen und erkennen den Irrthum und ihm, gleich als obs kein Irrthum wäre, noch anhangen, die folgen den Vätern nach, aber zu ihnen werden sie nicht kommen.“ (Vom Missbrauch der Messe. 1522. XIX, 1380—1385.)
Balduinus: „Cum non omnium eadem sit ingenii capacitas vel occasio discendi, distinguendum hic est inter substantiam articulorum fidei et inter disputationes inde ortas, quae explicationis causa accesserunt. Substantiam articulorum fidei quilibet idiotarum tenere debet et potest; disputationes vero et explicationes non requiruntur ab omnibus. Est autem substantia articulorum fidei id, quod simpliciter, licet generatim et confuse, vocibus articuli significatur; ut, Deum Patrem, Filium et Spiritum S. non esse tres deos, sed unum Deum in tribus personis; si quis hoc credit in genere, satis est, licet in specie dicere non possit, quid persona sit, quae personales proprietates et quomodo hae inter se differant; haec enim ad scholas eruditorum et clariorem hujus articuli explicationem pertinent. Ita satis est pro rudi et imperito homine, scire, duas esse in Christo naturas, humanam et divinam, et Filium Altissimi vocari filium Mariae, Dominum gloriae crucifixum esse etc., quae omnia conceptis verbis Scriptura de Christo dicit; licet mysterium unionis personalis et communicationis idiomatum exacte non intelligat, nec, quae de his disputantur, percipiat; haec enim etiam ad scholas eruditorum pertinent; et sic de caeteris.“ (Tract. de cas. conscient. L. II. c. 1. cas. 7. p. 62. sq.)
Quenstedtius: „Quidam (art. fund.), etsi salva fide possint ignorari, attamen eadem salva negari nequeunt, v. g. Deum infinitum, immensum,' immutabilem esse, nomen Dei Jehovah incommunicabile esse, personas divinas certis proprietatibus characteristicis inter se esse
DB NATURA THEOLOGIAE.
61
distinctas etc., plane ignorari potest citra fldei detrimentum et salutis dispendium, quia his ignoratis fiducia in Deum promittentem et Christum promerentem est inviolata, et multi simplices Christiani haec et similia nunquam considerant, nec tamen propterea de fide et salute periclitantur; verum si quis neget, Deum infinitum, immensum, immutabilem esse, is, Spiritum veritatis mendacii arguendo et Deum transformando in idolum, honorem debitum illi rapiendo, adeoque in Deum gravissime peccando, fldei naufragium omnino faceret; ut recte docet D. Nie. Hunnius loco saepius alleg. § 58. sq.“ (Theol. did.- pol. P. I. c. 5. s. 1. th. 3. fol. 351. sq.)
Idem: ,,Sunt alii articuli fidei, qui non simpliciter fundamentales seu causa salutis sunt, ad fundamentum tamen pertinent, quorum negatio damnat et haereticum facit, ut sunt dogmata de creatione, electione, ecclesia, sacramentis etc. Sunt porro articuli fldei minus principales, qui quidem ad credendum in Scriptura propositi sunt, non tamen sub necessitate ad salutem, quorum negatio non per se, sed per consequentiam aliquam non adeo evidentem impingit in aliquem fidei articulum fundamentalem, eumque evertit; et haec negatio facit schismaticum, v. g. peccatum non esse hominis substantiam, electionem non esse universalem etc.; et denique sunt quaestiones adnatae, quae inter eruditos de difficilioribus Scripturae locis agitantur.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. th. 10. not. 1. fol. 355.)
62
PKOLEGOM. CAP. I.
k) Nempe qui articulum aliquem fundamentalem secundarium ita negat, ut simul videre possit et videat, eo negato, per consequentiam everti articulum aliquem fidei primarium ipsumque adeo fundamentum fidei; is non solum indirecte, vi illius negationis, adversatur fundamento fidei, sed jam, per errorem ex illa negativa deductum, directe destruit ipsum fundamentum fidei, et quo minus fides in ipso generari aut esse possit, efficit. Vid. Mus. l. c. p. 177.
l) Quia enim negatio articuli secundarii non adversatur fundamento fidei, nisi per consequentiam; consequentiam autem non capit, qui ex simplicitate negativam illam amplectitur: ideo cum fundamento ipso negatio ista in tali subjecto stare potest. Et quia cognitio expressa articuli, qui negatur, ad generandam fidem et causandam salutem simpliciter necessaria non est; ideo negatio ejus, ex mera ignorantia et simplicitate profecta, stare potest cum cognitione caeterorum, quae ad fundamentum ipsum, in quantum ad causandam fidem et salutem cognitu necessarium est, pertinent, neque adeo fides ipsa et salus necessario tollitur atque impeditur. B. Mus. l. c. p. 177. 178. Consentit b. Huelsemannus in Calvin. Irreconc. p. 432. sqq., ubi hoc axioma exhibet: Non omne dogma, quod ex sua natura aliquod fidei necessario praesuppositum aut eam consequens astruit vel destruit, idem in hominis cujusque mente illud efficit; dumque ad consequentiarum intelligentiam quaestionem redire monet, distinguendum putat inter seductos ac dociles, et seductores ac pertinaces, idque exemplo articuli de communicatione idiomatum declarat etc. Huelsemannum autem sequitur b. Kromayerus Prooem. theol. pos.-pol. p. 4.
Kromayerus: ,,De consequentiarum evidentia praecognoscendum (v. g. si pars altera neget, positis his vel illis hoc vel illud sequi), quod distinguendum sit inter seducentes et seductos, inter pertinaces et dociles, inter heterodidascalos et heterodoxos. Seducti et dociles tolerandi sunt et informandi; pertinaces et veritatis calumniatores gratia divina excidere, dubium non est. Gravius enim judicium heterodidascalis,
DE NATURA THEOLOGIAE.
63
quam heterodoxis tantum, simplicibus praesertim et docilibus, Salvator Matth. 5, 19. minatur. . . Deinde provocandum ad cujusque conscientiam, an ea tranquilla sit in consequentiae istius negatione, an secus. Si non est tranquilla, sed circa negationem istam consequentiae fluctuat, ut fiducia in Christum propterea vacillet, is dubio procul fide et consequenter salute se privat.“ (Theol. posit.-pol. P. I. p. 4.)
Aeg. Hunnius: ,,Sunt errores leviores, qui impingunt in articulos minus principales, quos errores apostolus assimulat stipulae, deflagranti igne tentationis, sic tamen, ut ipse errans salvus flat retento fundamento salutis, apprehensa petra, Christo nimirum, et ut operis ‘sui, quod super fundamentum extruxerat, jacturam faciat. (1 Cor. 3, 11—15.) Aliud est, si quis ex contemtu dicat: sufficit mihi fundamentum salutis et satis est mihi, in hoc articulo me recte sentire, ac interim nolit admittere informationem meliorem in reliquis. Talis erraret circa leviores quidem articulos, sed tamen non errore simplici, sed cum contemtu divini verbi conjuncto.“ (Colloq. Ratisbonae hab. a. 1601. Lauingae. Sess. 14. p. 433. sq.)
Gerhardus: „Antequam Scripturae ederentur, non erat necessarium ad salutem, credere, aliquas esse divinas scripturas. Postquam vero editae sunt, distinguendum inter simplicem ignorationem et inter praefractam negationem. Credere, quod sint aliquae divinae Scripturae, non est simpliciter et absolute necessarium ad salutem, nimirum si ex simplici ignoratione illud procedat, quia multi salvati sunt, qui substantialia sive fundamentalia fidei Christianae complexi sunt, licet ignorarent, esse aliquas divinas scripturas; sed qui post editas scripturas pertinaciter negare velit, esse aliquas divinas scripturas, is haereticus reddetur et a salutis possessione excludetur.“ (Loc. de eccl. §121.)
Hueisemannus: „Evictum dudum a nostris (sit), tam a Eilio, quam a Patre procedere Spiritum S. . . Si quis tamen ex imbecillitate intellectus vim harum consequentiarum non sentiat et nudae literae dicti c. 15. Joh. inhaerendum censeat, caetera vero orthodoxus sit, illi neque propter ignorantiam veritatis, neque propter negationem ex nuda ignorantia profectam, aut salutem adimimus aut inter haereticos eum computandum censemus, secus quam Bellarminus . . . aliique passim haereseos nomine ecclesiam Graecam deformantes propter negatam processionem Sp. S. a Filio." (Praelectt. in Form. Cone. Art. 3. s. 1. c. 5. § 10. p. 282.)
Calovius; „Cum unum negatur aut evertitur fidei caput, unum dogma fundamentale, unus articulus e systemate credendorum, hae- resis est materialiter; si accedat pertinacia, formalis haeresis est.“ (System. VIII. p. 226. sq.)
Kromayerus: „Quid? quod quaevis adulterina doctrina extra et praeter verbum Gεόπνανπταν, quando pertinaciter defenditur, haereseos nomine γενικώς sumto venire queat.“ (Scrutin. rel. p. 480.)
Lutherus: „Ich habe vor 20 Jahren gelehrt, dass allein der Glaube ohn Werke gerecht mache, wie ich noch immer thue. Wäre aber dazumal einer aufgestanden, der da hätte gelehret, Möncherei und Nonnerei sollt Abgötterei und die Messe der rechte Greuel heissen, hätte ich solchen Ketzer nicht helfen verbrennen, so hätte ichs doch gehalten, ihm wäre recht geschehen. Und ich unbedächtiger Narr konnte nicht sehen die Folge, die ich müsste nachgeben, dass, wo es der Glaube allein thäte, so könnte es die Möncherei und Messe nicht thun. . . . Die Apostel zu Jerusalem (Apost. 15, 11.) sammt vielen tausend Jüden waren durch den Glauben allein gerecht worden, das ist, durch die Gnade Christi; noch hatten sie auch ihre Nestorios und Eutyches in der Haut; sahen diese Folge nicht, dass Mosis Gesetz nichts dazu thäte noch thun könnte, sondern wollten demselben auch geben die idiomata, so allein dem Lamm Gottes zustehen, und sprachen (wie
64
PROLEGOM. CAP. I.
droben gesagt): die Heiden könnten nicht selig werden, wo sie sich nicht beschnitten und Mosis Gesetz hielten. Das war ebensoviel als Christum verleugnen mit seiner Gnade, wie St. Paulus sagt Gal. 2, 21.: ,Ist aus dem Gesetz Gerechtigkeit, so ist Christus vergeblich gestorben4; und Rom. 11, 6.: ,Ist’s Gnade, so ist’s nicht Werk.4 Aber die zu Jerusalem sagen so: Es ist wohl allein die Gnade, aber es muss gleichwohl [allein] auch das Werk sein; denn weil die Gnade solches noch nicht hat gethan, so muss es das Gesetz thun, wie es folget. Das heisst auf deutsch, sich selbst in die Backen hauen und nicht verstehen, was man redet. Die Schulen nennens (wie gesagt): antecedens concedere, und consequens negare, oder consequens destruere, antecedens affirmare, zugleich Ja und Nein sagen in einerlei Sachen." (Von Conciliis und Kirchen. 1539. XVI, 2737. 2740. sq.)
Idem: ,,Sie unterscheiden nicht, irren und in Irrthum bleiben. Irren schadet der Kirche nichts, aber in Irrthum bleiben, das ist unmöglich; wie Christus spricht Matth. 24, 23., dass auch die Auserwählten in Irrthum geführt würden, wo es möglich wäre. Denn die Kirche bekennet im Vater Unser, dass sie sündige und irre, aber es wird ihr alles vergeben." (V. d. Winkelmesse. 1533. XIX, 1515.)
Idem: ,,Wie St. Augustinus von sich spricht: Errare potero, haereticus non ero: Ich mag irren, aber ein Ketzer will ich nicht werden. Ursach: Ketzer irren nicht allein, sondern wollen sich nicht weisen lassen, vertheidigen ihren Irrthum für Recht und streiten wider die erkannte Wahrheit und wider ihr eigen Gewissen. Von solchen sagt St. Paulus Tit. 3, 10. 11.: ,Einen Ketzer sollt du meiden, wenn er eins oder zweier vermahnt ist, und sollt wissen, dass ein solcher verkehret ist und sündiget autocatacritos', das ist, der muthwilliglich und wissentlich will in Irrthum verdammt bleiben. Aber St. Augustinus will seinen Irrthum gern bekennen und ihm sagen lassen. Darum kann er kein Ketzer sein, wenn er gleich irrete. Also thun alle andere Heiligen auch und geben ihr Heu, Stroh und Holz gern von sich ins Feuer, damit sie auf dem Grunde der Seligkeit bleiben. Wie wir auch gethan haben und noch thun." (Von Conciliis und Kirchen. 1539. XVI, 2664.)
Idem: ,,Müssen wir doch bekennen, dass die Schwärmer die Schrift und Gottes Wort haben in andern Artikeln, und wer es von ihnen höret und gläubt, der wird selig, wiewohl sie unheilige Ketzer und Lästerer Christi sind." (Brief von der Wiedertaufe. 1528. XVII, 2675.)
Idem: „Wobei wollte man sonst Unterschied nehmen, welches die rechte Kirche Christi, und welche des Teufels Kirche sei, ohne bei dem Gehorsam und Ungehorsam gegen Christum, sonderlich so der Ungehorsam öffentlich erkannt und verstanden, sich frevelich und frechlich entschuldiget und Recht haben will. Denn die heilige Kirche sündiget und strauchelt oder irret auch wohl, wie das Vater-Unser lehret; aber sie vertheidiget noch entschuldiget sich nicht, sondern bittet demüthiglich um Vergebung und bessert sich, wie sie immer kann; so ist’s ihr vergeben, dass alsdenn ihre Sünde nicht mehr Sünde gerechnet wird. Wenn ich nun bei dem Gehorsam und verstockten Ungehorsam nicht soll erkennen noch unterscheiden die rechte Kirche von der falschen, so weiss ich von keiner Kirche mehr zu sagen." (Brief wegen seines Buches v. d. Winkelmesse. XIX, 1579.)
§ 34.
Articuli non-fundamentales dicuntur, qui salvo fidei fundamento non solum ignorari, verum etiam negari, aut in utramque partem disputari a possunt. E. g. de peccato
DE NATURA THEOLOGIAE.
65
et rejectione perpetua quorundam angelorum, de immortalitate primi hominis ante lapsum, de Antichristo, b de origine animae per creationem vel traducem c etc.
Fechtius: „Articuli fldei sunt vel fundamentales, vel non-funda- mentales. Ubi tamen observandum, distinctionem hanc non esse articulorum proprie dictorum, adeoque univoce sumtam, sed potius distinctionem aequivocam, dum articuli non-fundamentales improprie tantum et remotissime articuli fldei vocantur.“ (Compend., universam th. complexum. Praecognita. C. 1. § 42. p. 29.)
Calvoerius: „Diligenter discernendum inter illa, quae sunt necessaria creditu cuivis fideli ac salvando, et illa, quae sunt ecclesiae ad puritatem, ad expositionem, ad defensionem doctrinae salutaris necessaria; et pertinet huc distinctio inter articulos Christianos ac catholicos, et articulos ecclesiasticos ac theologicos.“ (Fissurae Sionis. Lips. 1710. p. 1172.)
Quenstedtius: „Ad articulos non-fundamentales, sive qui salvo fldei fundamento et ignorari et negari possunt, refert D. Hunnius l. c. § 65. dogma de perpetua angelorum quorundam rejectione; de immortalitate hominis ante lapsum; de Antichristo; de irremissibilitate peccati in Spiritum S.; de libertate christiana in ritibus etc. Haec sive ignorentur, sive negentur, per se nihil damni afferunt fldei, siquidem nullam causam fldei aut dogma fundamentale per sui negationem tollunt.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 5. s. 1. th. 2. ,f. 350.)
N. Hunnius: „Quando in sequentibus haec loquendi forma occurret: potest hoc aut illud dogma salvo fldei fundamento ignorari aut negari, minime hunc fore phraseos sensum, quod ista negatio aut ignoratio salva fide locum habeat; cum talis negatio possit fidei esse exitiosa, quantumvis fldei fundamentum non evertat.“ (Αιάσκεψις § 353.)
Idem: „Fides tollitur per doctrinam, quae rationem habet moralis peccati. Duplex est doctrina homini salutaris; una, quae est proxima causa fldei sive quae facit, ut homo confidat in Deum et Christum, atque hinc peccatorum remissionem et salutem aeternam certo expec- tat; altera, quae quidem hanc fiduciam non operatur, interim homini a Deo proposita est sive ad fidem declarandam, sive ad discendum alia christianismo necessaria: qui deficit in priore doctrinae genere, is non solum periculose, sed etiam circa fidem errat; qui in posteriore, periculose errat, non tamen circa fldei doctrinam, sed moraliter, ita ut nihil decedat fiduciae (ratione doctrinae, unde fiducia nascitur), quam homo habet ad Deum, attamen provocetur ira Domini. Qua ratione negans historiam Simsonis, Davidis etc., negans, circumcisionem fuisse institutum divinum etc., hoc ipso nihil detrahit fldei fundamento seu doctrinae fundamentali, attamen non absque periculo salutis errat, quod Deo veritatis laudem adimendo mortali peccato illum offendat adeoque iram ejus in se provocet, quod cum dispendio fldei et salutis conjunctum est, nisi agatur poenitentia. Huc pertinet Christi nativitas a virgine aliaque dogmata complura, quorum negatio fundamentalem fldei doctrinam non evertit, vel etiam depravat, Dei tamen iram irritat, unde fides cadit per defectum efficientis causae, etiam stante illius fundamento.“ (AcäoK. § 350.)
Baieri Comp. ed. Walther. I. 5
66
PROLEGOM. CAP. I.
Huelsemannus: „Nego, ullam non veri dogmatis theologici approbationem innoxiam esse ab omni culpa; etsi namque culpa non omnis lethalis sit seu actu secundo condemnationem inferat, attamen actu primo est condemnabilis, quo modo apostolus το condemnabile distinguit ab inferente damnationem actu secundo Rom. 8, 1. . . De qualitate enim dogmatis secundum se habemus expressum praeceptum 1 Pet. 4, 11., quod quicunque alteri aliquid credendum proponit, teneatur proponere λόγια ϋεον. . . Consequens est, in relatione ad reatum coram Deo nullam propositionem ullius dogmatis theologici, directe aut indirecte ad fidem pertinentis et secundum se non veri, esse adiaphoram; quamquam in relatione ad consecutionem supremae gloriae possit esse actu secundo innoxia.“ (Praelect. F. C. p. 950.)
Carpzovius: „Augustana Confessio non-fundamentalia dogmata non parvi pendit, sed saltem in imbecillibus ea condonari ait. (Isag. etc. p. 310.)
Dannhauerus: „Articulus fidei non est . . . omnis glossa, assertio, sententia, quae in s. literis certam et liquidam definitionem non habet, quales sunt quaestiones de tempore creationis mundi, verno an autumnali? de anno et die nativitatis Christi; adde άεΐ7ταρ·&ενότητα etiam post partum b. Virginis (quam, pontificios doctores secutus, Hornej. disp. 4. de sufficientia Scripturae s. p. 339. concedit articulum esse fidei, et contrariam sententiam Helvidii et Antidicomarianitarum recte sine dubio haereseos damnatam; at Basilius in Hom. de Nativit. Christi illam ex hac serie expunxit, eo ipso, quo per sententiam adversam negavit pietatis doctrinam violari neque ad mysterii sermonem pertinere asseruit); adde Psychopannychian*) et hujusmodi sententias alias, in quibus ingenia exerceri possunt, nec tamen ab his ut sacramenta ecclesiae praescribi debent. Gargara hujusmodi strumarum reperias in scholastica theologia, ubi unus hircum mulget, alter supponit csibrum.“ (Hodos. Phaen. 11. p. 667.)
Buddeus: „Multa in Scriptura sacra continentur, quae quia divinitus nobis patefacta sunt, fidem quoque iis adhibere tenemur, nec tamen ad salutem consequendam sunt necessaria. Multa praeterea requiruntur adeoque necessaria sunt, ut aliquis ecclesiae cujusdam particularis membrum esse queat, et multo magis, ut pastoris in ea fungi possit officio, quae tamen non aeque necessaria sunt ad salutem, adeoque de iis nobis sermo non est.“ (Institt. theol. dogm. p. 41.)
Quenstedtius: „Distinguendum inter articulos fidei fundamentales, qui pertinent ad fidem salvificam, et inter articulos, qui non sunt fundamentales, quorum cognitio etiam in verbo Dei traditur, et hi pertinent ad fidem dogmaticam seu historicam. Ad hanc classem referimus doctrinam de Antichristo propter vaticinia Scripturarum, quae apud prophetam Danielem, apud S. Paulum et in Apocalypsi Johannis a Spiritu Sancto nobis sunt revelata. Non autem dicimus, quaestionem hanc de Antichristo esse talem, cujus decisio omnibus Christianis ad salutem scitu sit necessaria, vel ignoratio per se damnabilis, cum et superioribus seculis fuerint et hodie sint multi christiani, erroribus papisticis minime dediti, qui absque hujus veritatis notitia sine dubio salvantur. Multi enim Patres de Antichristo discrepantes sententias protulerunt, quia longius remoti a complemento horum vaticiniorum liberius indulserunt suis opinionibus aut incertas aliorum sententias incautius arripuerunt et propagarunt.“ (Theol. did.-pol. P. IV. c. 16. s. 2. f. 1688.)
Huelsemannus: „Quemadmodum in caeteris fidei articulis ii, qui veritatem rei ipsius conantur evertere, initium facere solent a negatione
*) Idem Dannhauerus: "Ψνχοτταννυχία fabula est sacris literis adversa, in quibus martyres Apoc. 6, 10. 11. voce magna sub altari clamant." (p. 719.)
DE NATURA. THEOLOGIAE.
67
necessariae de hac re notitiae, ita hodie fit cum doctrina de Antichristo. Quamquam 'enim modum necessitatis in thesi jam exposuimus, esse videlicet hypotheticam, non absolutam; existente tamen hypothesi, i. e. praesentia Antichristi praesentique periculo seductionis, doctrina de discernendo Antichristo a veris doctoribus non minus hodie necessaria est, quam doctrina de malitiis et insidiis diabolorum. Huc confer serias Christi et apostolorum Matth. 7, 24. Luc. 12, 42. sq. 17, 35. sqq. 21,?8. 2 Thess. 2. 2 Tim. 3, 4. 2 Pet. 2. 1 Joh. 2, 4. Apoc. 11. 12. sqq. admonitiones de cavendis Antichristi insidiis, quibus pareri non potest sine distincta cognitione Antichristi. Verumtamen ut comminatio et signa diluvii jam imminentis et actu jam depluentis ridebantur tamen ab affinibus Noae, Gen. 6, 4.13. Luc. 17, 27., sic etiam mutuae irrisiones et cavillationes Pontificiorum et Calvinianorum, objicientium sibi invicem Antichristi dolos in rebus ludicris et falsis, non immerito habentur pro derisione rei ipsius, ac si quis alterum Polyphemum, Medusam, Charontem aut alio ejusmodi nomine vocet, cujus subjectum in rerum natura non credit existere.“ (Praelect. ad Breviar. c. 22. p. 1229.)
Cf. Lutheri Disputation von der Unterscheidung der Personen in der Gottheit. Thes. 30—34. 41—50. Opp. Hal. Tom. X, 227. sqq.
Reuschius: ,,Facile patet quoque, quod articuli fidei (simpliciter) non fundamentales in perspicuo sacrae Scripturae testimonio non habere possint sui rationem; nam si, posito hoc, negarentur, eo ipso divinitas sacrae Scripturae negaretur atque cognitio de fidei fundamento, quod ex sacra Scriptura innotescit unice, subrueretur. Vocantur quoque a nonnullis problemata theologica, quorum numerus est ingens atque in dies augeri potest; sed inutilis est eorum cognitio et vanae sunt de iisdem disputationes.“ (Annott. etc. p. 62.)
Balduinus: „Materiae theologicae, de quibus disputant, non sunt unius generis. Quaedam non sunt fldei, sed quaestionis, vel non directe articulum fidei, sed circumstantiam tantum aliquam concernunt; qualis est disputatio de tempore creati mundi; de interitu mundi, num vel secundum substantiam vel accidens futurus sit; de statura resurgentium in novissimo die; de loco paradisi, in quo jam vivunt Enoch et Elias etc. De his et similibus quaestionibus, quia nihil certi in Scriptura decisum est, absque periculo probabile rationis judicium admitti potest; quin et in iis multa ignorari queunt salva fide Christiana, et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine, inquit Augustinus lib. 2. de pecc. orig. cont. Pelag. et Celest. c. 23.“ (Disp. de cap. 2. Coi. B. 1.)
68
PROLEGOM. CAP. I.
Rechenbergius: „Problemata theologica sunt quaestiones, quae in omnibus fere articulis theologiae tum theticae, tum polemicae, tum etiam exegeticae ac moralis occurrunt; sed cum substantiam fldei Christianae et oeconomiae salutis in s. literis designatae non attineant, pro et contra in scholis disputari solent. Quia communi ecclesiae orthodoxae consensu nondum fuerunt determinatae, et nemo, sive tales quaestiones affirmet, sive neget, labe haereseos adspergi debet. Tales in theologia scholastica Romanensium inter Thomistas et Scotistas plurimae occurrunt.“ (Hierolex. sub tit. Probl, p. 1309.)
Huelsemannus: ,,Ut ministerialis causa proxima seu individuum scribens librum quendam canonicum nomine tenus certo agnoscatur, nec in nomine committatur error, id negamus ad salutem esse creditu necessarium. . . Sive Philippus seu Bartholomaeus conscripserit illud evangelium, quod Marci nomine legitur, nihil facit ad fldem salviflcam. ... Ex interna rerum indole, non dicentis qualitate, animadvertitur sacrae Scripturae ΰ-εώτης.“ (Anti-Bellarminus. c. 9. § 10. p. 106. sq.)
Idem: ,,Hunc librum esse prophetae et non apostoli et vicissim, et hoc vel illud fuisse auctoribus nomen, v. g. scriptorem Actorum aposto- licorum, vel ignorare vel putare Barnabam, Josephum, aut alium quen- cunque praeter Lucam (cujusmodi rerum sive factorum certitudinem pontificii requirunt, ut scitu et creditu necessariam, eamque ex sola traditione depromendam), non est articulus Christianae fidei, et quando cognoscitur, non creditur divina fide, sed humana. . . Quidam, ut Brochm. art. 2. c. 8. qu. 5., negant, necessariam esse ad salutem notitiam quantitatis numericae librorum canonicorum.“ (Praelectt. in Form. Cone. Art. I. c. 3. § 12. p. 225.)
Quenstedtius: „Negamus, librorum canonicorum catalogum esse articulum fldei, reliquis in Scriptura contentis superadditum. Multi fldem habent et salutem consequi possunt, qui numerum librorum canonicorum non tenqnt.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 4. s. 2. q. 8. f. 135.)
§ 35.
Objectum formale theologiae, quod est revelatio a divina, per hoc b exercet munus suum, quod voluntatem humanam c afficit, pulsat et flectit, ut intellectui imperet assensum.
Reuschius: „Objectum formale theologiae revelatae est revelatio seu sacra Scriptura, quatenus ope illius a) dogmata determinantur, atque ß) horum cognitio ad eam claritatem evehitur, in qua est viva atque assensum habet immotum. . . Quapropter, qui, per facultatem cognoscitivam naturalem verum sacrae Scripturae sensum investigavit, hinc dogmata, quae regnum gratiae eidemque connexa explicant, determinavit atque illa, ad ulteriorem declarationem, in systema redegit, sed vivam horum dogmatum cognitionem per efficaciam sacrae Scripturae supernaturalem propter resistentiam malitiosam non est adsecu- tus, is partem rationis formalis in illa cognitione, quam de regno gratiae eidemque connexis habere debet per theologiam, obtinuit, scil, quod illa cognitio de regno gratiae eidemque connexis ex revelatione seu sacra Scriptura sit unice derivata; altera vero pars illius rationis formalis in hac cognitione, scilicet ut sit viva, deficit, eoque objectum formale theologiae ex parte modo habet locum in illo homine.“ (Annott. in B. Comp. p. 53. 55.)
DB NATURA THEOLOGIAE.
69
§ 36.
Atque hinc constat, theologiam esse habitum in substantia sua a supernaturalem, actibus nostris b quidem, sed per vires gratiae et operationem Spiritus Sancti c acquisitum. d
Lutherus: „Man findet melir heidnische und menschliche Dünkel, denn heilige gewisse Lehre der Schrift in den Theologen. Wie wollen wir ihm nun thun? Ich weiss hie keinen ändern Rath, denn ein demüthiges Gebet zu Gott, dass uns derselbe Doctores Theologiae gebe; Doctores der Kunst, der Arznei, der Rechten, der Sententien mögen der Pabst, Kaiser und Universitäten machen; aber sei nur gewiss, einen Doctor der heiligen Schrift wird dir niemand machen, denn alleine der Heilige Geist vom Himmel, wie Christus saget Joh. 6, 45.: ,Sie müssen alle von Gott selber gelehret sein.'" (An den christl. Adel etc. 1520. X, 383. sq.)
Idem: „Duplex est claritas Scripturae, sicut et duplex obscuritas, una extema in verbi ministerio posita, altera in cordis cognitione sita. Si de interna claritate 'dixeris, nullus homo unum jota in. Scripturis videt, nisi qui spiritum Dei habet, omnes habent obscuratum cor, ita ut, si etiam dicant et norint proferre omnia Scripturae, nihil tamen horum
PROLEGOM. CAP. I.
sentiant aut vere cognoscant, neque credunt Deum, nec sese esse creaturas Dei, nec quicquam aliud, juxta illud Ps. 14.: ,Dixit insipiens in corde suo, Deus nihil est.· Spiritus enim requiritur ad totam Scripturam et ad quamlibet ejus partem intelligendam. Si de externa dixeris, nihil prorsus relictum est obscurum aut ambiguum, sed omnia sunt per verbum in lucem producta certissimam, et declarata toto orbi, quae- cunque sunt in Scripturis.“ (De servo arbitrio. A. 1525. Opp. lat. ad ref. hist. pert. cur. Dr. H. Schmidt. Vol. VII. p. 127. Cf. Hai. Tom. XVIII, 2071. sq.)
Idem: „So kannst du nun selbst schliessen, dass St. Matthäus hier (5, 23.) nicht zu verstehen ist von den gemeinen Werken, die ein jeglicher gegen dem ändern thun soll, aus der Liebe, davon er Matth. 25, 35. ff. redet, sondern allermeist von dem rechten christlichen Werk: als rechtschaffen lehren, den Glauben treiben und darinne unterrichten, stärken und erhalten, damit wir bezeugen, dass wir rechtschaffene Christen sind. Denn die andern sind nicht so gewiss, weil auch wohl falsche Christen sich können schmücken und decken unter grossen, schönen Werken der Liebe. Aber Christum recht lehren und bekennen, ist nicht möglich ohne den Glauben. Wie St. Paulus 1 Cor. 12, 3. sagt: ,Niemand kann Jesum einen Herrn heissen, ohne durch den Heiligen Geist.' Denn kein falscher Christ noch Rottengeist kann diese Lehre verstehen. Wie viel weniger wird er sie recht predigen und bekennen, ob er gleich die Worte mitnimmt und nachredet, aber doch nicht dabei bleibet noch rein lässet? predigt immer also, dass man greift, dass ers nicht recht habe, schmieret doch seinen Geifer daran, dadurch er Christo seine Ehre nimmt und ihm selbst zumisset. Darum ist das allein das gewisseste Werk eines rechten Christen, wenn er Christum so preiset und predigt, dass die Leute solches lernen, wie sie nichts und Christus alles ist.“ (Ausl, des 5. 6. 7. Cap. Matthäi. 1532. VII, 623.)
Musaeus: ,,Qui in ecclesia natus et educatus est et a parentibus cum lacte quasi imbibit opinionem, quod Scripturarum codex contineat verbum divinitus patefactum et ex divina inspiratione in literas relatum, is credit utique hoc propter testimonium et auctoritatem parentum. Qua in fide confirmari potest auctoritate ecclesiae longe lateque per orbem diffusae et signis sive motivis credibilitatis aliis, quamvis hypocrita sit et per malitiam gratiae, hujus rei fidem certam divinamque per verbum ipsum operaturae, obicem ponat. Etsi assensum praebeat Scripturis, licet fidei humanae tantum vel opinionis, potest porro studio humano sibi acquirere habitum Scripturas interpretandi, conclusiones ex illis deducendi, confirmandi ac defendendi, idque rursum cum assensu humana auctoritate nixo. Quod et experientia testatur. Reperiuntur enim homines impii, quin et haeretici, qui in explicandis Scripturis et conclusionibus inde deducendis; confirmandis ac defendendis saepe expeditiores sunt, quam alii orthodoxi ac pientissimi theologi. Quae forsan causa est, cur theologiam simpliciter habitibus naturalibus et qui in homines non renatos etiam cadunt, auctores graves adscripserint. Verum haec, quam habitum naturalem esse ultro agnoscimus, aequivoce dicta theologia est et a theologia proprie dicta tanto distat intervallo, quanto fides humana vel opinio, ex motivis externis de veritate divinae revelationis animo concepta, a fide divina distat. Ejus enim ratio assentiendi ultima plane diversa est a ratione assentiendi ultima theologiae proprie dictae. Hujus enim ratio assentiendi ultima, uti dictum, est prima veritas revelans, ut revelans, quae per relatam in Scripturas revelationem, suo supernaturali concursu elevatam, intellectum et voluntatem per se immediate movet, hanc quidem ad. assensum intellectui imperandum, illum ad eundem in se eliciendum, ita ut assensus ultimo in illa sistat. Illius vero ratio assentiendi ultima, ut modo ostensum, est auctoritas humana, parentum scl. et ecclesiae, quae fidem humanam, vel miracula aut motiva alia, quae opinionem generant; v. g. hypocrita
70
DE NATURA THEOLOGIAE.
71
vel haereticus occultus, qui theologum mentitur, assentietur quidem huic ex Scripturis a se deductae conclusioni: Christus est Deo Patri δμοονσως, propter hanc: Christus est Filius Dei unigenitus; sed non per et propter se immediate creditam, ut in auctoritate primae veritatis revelantis ultimo sistat assensus, sed quod videt, eam in Evangelio Johannis contineri. Quae autem in evangelio Johannis continentur, credit esse vera, quod a teneris ita a parentibus vel praeceptoribus edoctus sit, vel ab ecclesia acceperit, quae in eo continentur, esse a Deo revelata et infallibiliter vera. Atque in hoc parentum, praeceptorum vel ecclesiae testimonio, velut in ratione assentiendi ultima, sistit tandem assensus ipsius. Sicut Autem testimonium illud humanum est, ita non nisi fldem humanam vel opinionem gignere potest; et ut theologiae, in hoc altero sensu dictae, actus assentiendi, in hoc testimonio ultimo sistentes, in substantia naturales et mere opinativi sunt, ita theologia ipsa sic accepta habitus in substantia naturalis et mere opinativus est. Sed theologia prbprie dicta, quia in prima veritate revelante ultimo sistit, habitus in substantia supernaturalis et simpliciter certus est. Nam prima veritas revelans, quandocunque sustinet munus rationis assentiendi ultimae ac per se immediate intellectum in sui assensum movet, gignit assensum in substantia supematuralem, eumque non opinativum, sed simpliciter certum, cui falsum subesse prorsus repugnat. . . Non autem per actus alios acquiri potest, quam eos, in quos per se et suapte natura movet prima veritas revelans, ut revelans, tamquam ejus ratio assentiendi ultima, nempe per actus in substantia supernaturales, qui, veritate prima intellectum per suam revelationem illuminante voluntatemque in consensum trahente eliciti, relinquunt post se dispositionem ad alios similes actus inclinantem, ex quibus iteratis tandem gignitur habitus ejusdem cum illis naturae h. e. in substantia supernaturalis. . . Repetendum, theologiam posse accipi in significatu duplici. Uno, pro habitu declarandi, confirmandi et defendendi ea, quae nostrae salutis causa revelata sunt, praecise veritate prima revelante, ut revelante, velut ratione assentiendi ultima, nixo. Altero, pro habitu eadem quidem ex Scripturis explicandi, confirmandi et defendendi, non tamen veritate prima revelante, sed auctoritate humana aliisve opinionem generantibus motivis credibi- litatis, velut ratione assentiendi ultima, nixo. Hoc posteriori significatu acceptam theologiam cadere etiam in homines non renatos, largimur. Sed haec, ut d. l. ostensum, aequivoce dicta theologia est. Priori autem modo sumtam theologiam in homines non renatos cadere, negamus et pernegamus. Est enim, ut ibidem docuimus: habitus in substantia supernaturalis, qui proinde non nisi in renatis locum invenit, nec citra supematuralem Dei gratiam et concursum cum verbo suo, ad testificandum de semetipso id elevantem, obtineri potest. . . Potest ergo fides inesse homini sine habitu theologiae, non tamen contra theologiae proprie dictae habitus inesse cuipiam potest absque fldei habitu.“ (Introd. in th. P. I. c. 3. §§ 43—45. p. 190—192. 193. 195. sq. 199.)
72
PROLEGOM. CAP. I.
Gerhardus: „Fatemur sane, si genus quoddam ex habitibus intellectualibus ab Aristotele enumeratis theologiae tribuendum, inter omnes sapientiam ad ejus naturam proxime accedere; interim si absolute consideretur, rectius definitur per habitum ΰεόσόοτον, quam per genus ex habitibus intellectualibus Aristotelicis desumptum; cum, monente Sa- vonarola lib. III. de scient, divis, p. 800., ,potius puritate cordis, operibus bonis, contemplatione et Spiritus Sancti illustratione, quam vi ingenii, addiscatur', quod ex Joh. 6, 45. ibidem probat.“ (Exeg. loc. prooem. § 10.)
Quenstedtius: „Non est quaestio ... de habitu ΰεοσΰότφ ratione immediatae infusionis, sed ratione inventionis, principii et objecti. . . Distinguimus inter gratiam Spiritus 8. assistentem et inhabitantem; non tam per hanc," quam per illam habitus theologiae confertur. Est enim haec informatio divina, qua flunt theologi, operatio gratiae Spiritus S. non praecise inhabitantis, sed potius assistentis, quam gratiam assistentem certo modo etiam habent irregeniti et impii. In illis vero, qui et re et nomine theologi sunt i. e. qui non tantum habitu theologico, ut sic, instructi, sed simul renati sunt sive fideles et pii, in illis theologia non tantum a Spiritu S., sed etiam cum Spiritu S. est et cum gratiosa ejus inhabitatione conjuncta.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 1. s. 2. q. 3. f. 22. sq.)
Deylingius: „Habitus dicitur ΰεόσόοτος, quia continet dona sanctificantia et administrantia, a se invicem non separanda. Utraque χαρίσματα et dona sunt super naturalia, quorum collatio et distributio Deo, a quo πάσα όόσις άγαΰή Jac. 1, 17., vel Spiritui S. diserte adscribitur 1 Cor. 12, 4. 2 Cor. 3, 5.“ (Institut, prud. past. prooem. p. 2.)
Lutherus: „Ueber das will ich dir anzeigen eine rechte Weise, in der Theologie zu studiren, der ich mich geübt habe; wo du dieselbige hältest, sollst du also gelehrt werden, dass du selbst könnest (wo es Noth wäre) je so gute Bücher machen, als die Väter und Concilia. Wie ich mich (in Gott) auch vermessen und ohn Hochmuth und Lügen rühmen darf, dass ich etlichen der Väter wollte nicht viel zuvorgeben, wenn es sollt Büchermachens gelten; des Lebens kann ich mich weit nicht gleich rühmen. Und ist das die Weise, die der heilige König David (ohn Zweifel auch alle Patriarchen und Propheten gehalten) lehret im 119. Psalm; da wirst du drei Regeln innen finden, durch den ganzen Psalm reichlich fürgestellet, und heissen also: Oratio, Meditatio, Tentatio. Erstlich sollt du wissen, dass die heilige Schrift ein solch Buch ist, das aller andrer Bücher Weisheit zur Narrheit macht, weil keines vom ewigen Leben lehret, ohn dies allein. Darum sollt du an deinem Sinn und Verstand stracks verzagen, denn damit wirst du es nicht erlangen, sondern mit· solcher Vermessenheit dich selbst und andere mit dir stürzen vom Himmel (wie Lucifer geschah) in Abgrund der Höllen. Sondern knie nieder in deinem Kämmerlein und bitte mit rechter De- muth und Emst zu Gott, dass er dir durch seinen lieben Sohn wolle seinen Heiligen Geist geben, der dich erleuchte, leite und Verstand gebe. Wie du siehest, dass David in obgenanntem Psalm immer bittet: Lehre mich, Herr, unterweise mich, führe mich, zeige mir, und der Worte viel mehr, so er doch den Text Mosis und andere mehr Bücher wohl konnte und täglich hörete und lase, noch will er den rechten Meister der Schrift selbst dazu haben, auf dass er je nicht mit der Vernunft dreinfalle und sein selbst Meister werde. Denn da werden Rottengeister
DE NATURA THEOLOGIAE.
73
aus, die sich lassen dünken, die Schrift sei ihnen unterworfen und leicht- lich mit ihrer Vernunft zu erlangen, als wäre es Marcolfus oder Aesopi Fabeln, da sie keines Heiligen Geistes noch Betens zu dürfen. Zum ändern sollt du meditiren, das ist, nicht allein im Herzen, sondern auch äusserlich die mündliche Rede und buchstabische Worte im Buch immer treiben und reiben, lesen und wiederlesen, mit fleissigem Aufmerken und Nachdenken, was der Heilige Geist damit meinet. Und hüte dich, dass du nicht überdrüssig werdest oder denkest, du habest es einmal oder zwei genug gelesen, gehört, gesagt, und verstehest es alles zu grund; denn da wird kein sonderlicher Theologus nimmermehr aus, und sind wie das unzeitige Obst, das abfället, ehe es halb reif wird. Darum siehest du in demselbigen Psalm, wie David immerdar rühmet, er wolle reden, dichten, sagen, singen, hören, lesen, Tag und Nacht und immerdar, doch nichts denn allein von Gottes Wort und Geboten. Denn Gott will dir seinen Geist nicht geben ohne das äusserliche Wort, da richte dich nach 5 denn er hats nicht vergeblich befohlen,' äusserlich zu schreiben, predigen, lesen, hören, singen, sagen u. s. w. Zum dritten ist da Tentatio, Anfechtung, die ist der Prüfestein, die lehret dich nicht allein wissen und verstehen, sondern auch erfahren, wie recht, wie wahrhaftig, wie süsse, wie lieblich, wie mächtig, wie tröstlich Gottes Wort sei, Weisheit über alle Weisheit. Darum siehest du, wie David in dem genannten Psalm so oft klaget über allerlei Feinde, frevele Fürsten oder Tyrannen, über falsche Geister und Rotten, die er leiden muss, darum, dass er meditirt, das ist, mit Gottes Wort umgehet (wie gesagt) allerlei Weise. Denn sobald Gottes Wort aufgehet durch dich, so wird dich der Teufel heimsuchen, dich zum rechten Doctor machen und durch seine Anfechtungen lehren, Gottes Wort zu suchen und zu lieben. Denn ich selber (dass ich Mäusedreck auch mit unter den Pfeffer menge) habe sehr viel meinen Papisten zu danken, dass sie mich durch des Teufels Toben so zuschlagen, zudränget und zuängstet, das ist, einen ziemlich guten Theologen gemacht haben, dahin ich sonst nicht kommen wäre. Und was sie dagegen an mir gewonnen haben, da gan ich ihnen der Ehren, Sieg und Triumph herzlich wohl, denn so wollten sie es haben. Siehe, da hast du Davids Regel; studirest du nun wohl diesem Exempel nach, so wirst du mit ihm auch singen und rühmen in demselben Psalm, v. 72.: ,Das Gesetz deines Mundes ist mir lieber, denn viele tausend Stück Goldes und Silbers.' Item v. 98.99.100.: ,Du machest mich mit deinem Gebot weiser, denn meine Feinde sind, denn es ist ewiglich mein Schatz. Ich bin gelehrter, denn alle meine Lehrer, denn deine Zeugnisse sind meine Rede. Ich bin klüger, denn die Alten, denn ich halte deine Befehle4 u. s. w. Und wirst erfahren, wie schal und faul dir der Väter Bücher schmecken werden, wirst auch nicht allein der Widersacher Bücher verachten, sondern dir selbst beide im Schreiben und im Lehren je länger, ie weniger gefallen. Wenn du hieher kommen bist, so hoffe getrost, dass du habest angefangen, ein rechter Theologus zu werden, der nicht allein die jungen, unvollkommenen Christen, sondern auch die zunehmenden und vollkommenen mögest lehren; denn Christi Kirche hat allerlei Christen in sich, jung, alt, schwach, krank, gesund, stark, frische, faule, albere, weise. Fühlest du dich aber und lässest dich dünken, du habest es gewiss, und kützelst dich mit deinem eigen Büchlein, Lehren oder Schreiben, als habest du es sehr köstlich gemacht und trefflich gepredigt, gefället dir auch sehr, dass man dich vor ändern lobe, willt auch vielleicht gelobet sein, sonst würdest du trauren oder ablassen. Bist du der Haar, Lieber, so greif dir selber an deine Ohren, und greifest du recht, so wirst du finden ein schön Paar grösser, langer, rauher Eselsohren: so wage vollend die Kost daran und schmücke sie mit gülden Schellen, auf dass, wo du gehest, man dich hören konnte, mit Fingern auf dich weisen und sagen: Sehet, sehet, da gehet das feine Thier, das so köstliche Bücher schreiben und trefflich wohl predigen kann. Alsdenn bist du selig und überselig im Himmelreich, ja, da dem Teufel sammt seinen Engeln das
74
PROLEGOM. GAP. I.
höllische Feuer bereitet ist. Summa: lasst uns Ehre suchen und hoch- müthig sein, wo wir mögen. In diesem Buch ist Gottes die Ehre allein, und heisst: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Cui est gloria in secula seculorum. Amen.“ (Vorr. über den ersten Theil seiner deutschen Bücher. 1539. XIV, 423—427.)
Idem: „Darum ist die Schrift ein solches Buch, dazu gehöret nicht allein lesen und predigen, sondern auch der rechte Ausleger, nämlich die Offenbarung des Heiligen Geistes; wie wir auch in Erfahrung unserer Zeit sehen, so man aufs kläreste aus der Schrift die Artikel der reinen Lehre erweiset und der Widersacher Irrthum verlegt, da es doch nichts bei ihnen hilft, und ist noch nie ein Artikel des Glaubens gepre- diget, der nicht mehr denn einmal angefochten und widersprochen wäre von den Ketzern, welche doch dieselbige Schrift gelesen, so wir haben. Aber zu solcher Offenbarung gehören auch rechte Schüler, die sich gerne lehren und weisen lassen, wie diese fromme einfältige Jünger (aus Emmaus), nicht Klüglinge und eigensinnige Geister sein und selbstgewachsene Geister, die da mit ihrer Klugheit weit über den Bimmel reichen. Denn es ist auch eine solche Lehre, die da will unsere Weisheit zur Närrin machen und der Vernunft die Augen ausstechen, wo sie anders soll gegläubet und verstanden werden; denn sie kömmt auch nicht aus Menschenweisheit, wie andere Lehre und Künste auf Erden, so aus der Vernunft geflossen und die man wieder darein fassen kann. Darum ist es auch unmöglich, mit der Vernunft zu ergreifen; oder, so du dich es unterstehest zu messen und zu rechnen, wie siehs damit reime, so kömmst du gar davon; wie alle Ketzereien von Anfang her davon entstanden sind, und beide, Jüden, Heiden und jetzt die Türken über unsere Lehre und Glauben toll und thöricht werden, weil es der Vernunft und menschlicher Weisheit nicht gemäss ist; ohne allein das fromme einfältige Häuflein, so auf dieser Bahn bleibt und spricht: Gott hat es geredet, darum will ichs gläuben, die können es fassen und verstehen; wie Christus selbst Matth. 11, 25. saget und von fröhlichem Herzen Gott danket, dass er solches den Weisen und Klugen verborgen und den Unmündigen offenbaret hat.“ (Kirchenpostille, Ev. am Ostermontag. XI, 917.)
§ 37.
Distinguitur autem theologia a fide, ut includens ab eo, quod includitur. Theologia enim praeter fidem importat etiam facultatem explicandi et confirmandi ea, quae revelata sunt.
Confer. Mus. § 45. p. 199. sqq., ubi etiam docet, theologiam perfectiorem esse fide, non intensive, sed extensive, p. 206.
Dannhauerus: Theologica scientia et fides conveniunt 1. auctore. Utrumque lumen est ΰεόσόοτον, sed et utrobique opus oratione, meditatione, tentatione. Excipiendus hic casus conversionum extra ordinem felicium, ubi una saepe concione animus humanus illuminatus veritati statim cessit, fidemque concepit. Exempla legas in Actis apostolicis, ubi rö fleri et factum esse novimus, modum flendi nescimus; vide Polemos. p. 30. Quo quidem pacto conversum legimus illum philosophum in celebri illa apud Ruffinum historia 1. 1. c. 3. add. Sozom. l.1. c. 18. p. 431. sq. 2. Objecto, rüv μη βλεπομένων. . . Differunt in mensura 1. extensiva. Fidei satis est, scire ad salutem necessaria. . . At theologia latius se effundit in totum corpus biblicum plene tractandum, e linguis fontalibus cum versionum collatione exponendum, expoliendum,
DE NATURA THEOLOGIAE.
75
conciliandum, ubi enantiophaniae occurrunt, ex historia, chronologia, topographia illustrandum, ab aenigmatum misturis evolvendum, consequentiis extendendum, a spiritibus planeticis vindicandum ac expoliendum. . . 2. Intensione gradus. Fides perfectionis gradum tenet ad soliditatem usque, theologia ad gradus perfectionem contendit. 3. Protensione. Fiduciae quidem alendae tota debetur vita, at fidei lumen catechesi finitur, locum relinquit aliis quoque studiis secularibus; theologia semper die ac nocte vacat rebus divinis unicis unice.“ (Hodos. Def. p. 8. sq.)
Idem: ,,Sicut elegantissima aliqua Alberti Dureri imago (e. g. Trojae incendium depictum) incurrit in oculum vel vulgarem, vel picturae arte imbutum: ille colores, figuras, lumina, umbras, historiam ipsam animadvertit; hic insuper affectus, mores, genium artis, decorum, symmetriam; hic plus videt, plenius, clarius. Jam quid est Scriptura s. universa, nisi pictura rerum divinarum? Quid sacer codex, nisi speculum, in quo sese Numen depinxit? Nemo Christianorum est, qui non hic videre possit, quantum ei ad salutem sufficit, nec deest illi regula communis, quam cum sequitur, aberrare nequit. At theologus, pluribus subsidiis instructus, exercitatioribus sensibus politus, pro gradu talenti et vocationis plus videre debet, nec videre tantum, sed et vindicare a pseudhermenia.“ (Herm, s. p. 2.)
Lutherus: „In ändern Künsten gehets also zu, dass, wer viel höret und siehet, der wird gelehrt; aber in der Theologie und in der göttlichen Weisheit gilt weder hören noch sehen, weder tippen noch tappen; sondern das ist der Anfang allein, dass man höre und gläube dem Worte Gottes. Wers nun nicht also anfähet, dem solls fehlen, und er wird nichts ausrichten noch recht predigen, wenn er gleich der ganzen Welt Weisheit hätte. Das ist der Anfang, wenn man will gelehrt werden in geistlichen göttlichen Sachen. Der Anfang heisst: dem Worte Gottes gläuben.“ (Ausl, des 6. 7. 8. Cap. St. Joh. 1530. VII, 2261. f.)
§ 38.
Definiri potest theologia, quod sit scientia a practica, docens, confirmans ac defendens ex divina b revelatione ea c omnia, quae homini d peccatori cum ad fidem e in Christum cognitu, tum ad vitae f sanctimoniam factu sunt necessaria, consequendae a Deo g et in Deo h beatitudinis aeternae causa. i
Gerhardus: ,,Theologia (sytematice et abstractive considerata) est doctrina ex verbo Dei extracta, qua homines in fide vera et vita pia erudiuntur ad vitam aeternam. Theologia (habitualiter et concretive considerata) est habitus ΰεόσόοτος, per verbum a Spiritu Sancto homini collatus, quo non solum in divinorum mysteriorum cognitione per mentis illuminationem instruitur, ut, quae intelligit, in affectum cordis et executionem operis salutariter traducat, sed etiam aptus et expeditus redditur, de divinis illis mysteriis ac via salutis alios informandi ac coelestem veritatem a corruptelis contradicentium vindicandi, ut homines, fide vera et bonis operibus rutilantes, ad regnum coelorum perducantur.“ (Exeges. locc. Prooem. § 31.)
Quenstedtius: „Theologia, systematice et abstractive spectata, est doctrina ex verbo Dei exstructa, qua homines in fide vera et vita pia erudiuntur ad vitam aeternam. Vel: est doctrina e revelatione divina hausta, monstrans, quomodo homines de Dei per Christum cultu ad
76
PROLEGOM. CAP. I.
vitam aeternam informandi. Theologia habitualiter et concretive considerata, est habitus intellectus ΰεόσόοτος practicus, per verbum a Spiritu Sancto homini de vera religione collatus, ut ejus opera homo peccator per fidem in Christum ad Deum et salutem aeternam perducatur.“ (L. c. I. fol. 16.)
Dannhauerus: „Hodosophia sacra seu theologia nostras est lumen constans, coeleste, efficax in oculo spirituali, puro, illuminabili, quod hominem Coelo exulem ad patriae coelestis beatitudinem ductu suavi reducit. . . Propriam definitionem si quis malit, teneat istam: Theologia nostras est habitus divinitus datus in conscientia pura ac animo devoto, qui hominem summe miserum efficaci doctrina ad salutem vitamque aeternam reducit.“ (Hodos. p. 6.)
Pfeifferus: „Theologia positiva, si rem recte aestimemus, nil aliud est, quam coordinatio conclusionum de fide, e Scriptura s. recte intellecta deductarum, s. articulorum fidei e Scripturae s. oraculis solide probatorum; imo nil aliud, quam ipsa Scriptura s. in certos locos concinno ordine et perspicua methodo redacta.“ (Thesaur. herm. p. 5. sq.)
Definitiones neotericorum pravae vid. „Lehre u. Wehre“, Vol. XXI. p. 162—164.
§39.
Partes theologiae revelatae juxta ordinem analyticum collocandae sunt, ut primo tractentur, quae ad a finem, deinde quae ad subjectum operationis, denique quae ad causas et media pertinent.
Dannhauerus: „Ipsa Scriptura methodi ακρίβειαν humanam non attendit; afflatus divini πολντρόπως και πολνμερώς facti sunt. Sed sicut librum naturae Deus homini dedit, variasque in eo materias, sylvas, campos, montes, plantas, promiscue quasi conditas homini, ne otiaretur, curam, culturam, ordinis digestionem reliquit: ita librum Scripturae proposuit, variis argumentis refertum, ubi (quod de Aphorismis Hippocratis ille dixit) inani opera ordinem quaeras; sed ideo Christus doctores dedit ac donum didacticum, ut omnia in ordinem redigant, excolant, expoliant, vindicent atque fructus salubres dispensent.“ (Hodos. Praef. p. 5.)
Twestenius: „Man sieht die wissenschaftliche Anordnung einer Dogmatik als etwas für ihren christlichen Gehalt und Charakter ziemlich Gleichgiltiges an, bedenkt aber häufig nicht, dass die Anordnung nicht ohne Einfluss auf die Dogmen selber sein und dass ihre wissen
DE NATURA THEOLOGIAE.
77
schaftlichen Principien von denen nicht getrennt werden können, wodurch die Ansicht und Gestaltung auch der Glaubenslehren bestimmt wird.“ (Vorlesungen über die Dogmatik u. s. w. Hamburg, 1888. I, 34.)
Rambachius: ,,Der methodus Aristotelico-scholastica ist der gemeinste, dazu Petrus Lombardus und Thomas de Aquino den Grund geleget. Das Vornehmste darin ist, dass nach der Vorschrift des Aristotelis die Theologie als eine disciplina practica also tractiret wird, dass 1. de fine objectivo u. formali, nehmlich Gott und der Seligkeit des Menschen, 2. ae subjecto, 3. de mediis, quibus finis obtinetur, gehandelt wird, und dass alle Glaubensartikel secundum genera causarum exhibirt und mit terminis metaphysicis exprimirt werden. Nun ist es zwar nicht ungereimet, die disciplinas practicas, dazu die Theologie mit gehört, methodo analytica zu tractiren. Aber es ist doch auch diese Art mit vielen incommodis verknüpft, indem z. E. diejenigen, die dieser Methode scrupulose insistiren, nicht wissen, wo sie den Artikel de praedestinatione hinbringen sollen. Daher derselbe von einem hierhin, von einem andern dorthin locirt und translocirt wird. Die tractatio secundum genera causarum, dass man bei einer jeden Lehre causam efficientem, instrumentalem und finalem herhole, die giebt oft Gelegenheit, die deutlichsten Sachen zu intriciren und einerlei öfters vergeblich zu wiederholen. Durch die vielen terminos metaphysicos aber wird Gelegenheit zu vielen logomachiis und Wortstreiten gegeben und die dignitas hujus div. scientiae verdunkelt. Doch ist um desswillen diese Methode nicht gänzlich zu verwerfen, wenn man nur die incommoda, so damit verknüpfet sind, sorgfältig vermeidet.“ (Dogm. Theologie I, 144.)
Rudelbachius: „Der Aufriss der älteren Dogmatiker, der nach den locis theologicis, war wesentlich ein peripherischer, und es ist ja nicht zu leugnen, dass Mancher in dieser Behandlungsweise von vorne herein mehr den Charakter der schichtenweisen Ablagerung, als den der organischen Gliederung aufweis’t, ja dass ganze loci (z. B. der de magistratu politico) nicht in das System hineingearbeitet, sondern mehr eine subsidiarische Nebenarbeit darstellen und die Grenzen der dogmatischen Wissenschaft verwirren. Allein, alles wohl erwogen, müssen wir dennoch, was die architektonische Frage überhaupt betrifft, uns auf die Seite der älteren Dogmatiker stellen. Jene loci sind nicht nur historisch entstanden (was sich von der ältesten Zeit an, wo überhaupt die Dogmatik als gesonderte theol. Disciplin gefasst wurde, leicht nachweisen lässt), sondern sie stellen überhaupt eine grund- und thatsächliche Entfaltung (von der Theologie im engsten Sinne zur Anthropologie, Christologie, Ecclesiologie, Eschatologie) dar und — was die Hauptsache ist — sie halten den Grundbegriff der Offenbarung fest, welcher, nach unserer Ueberzeugung, allein das ganze Gebiet bemessen und einer jeglichen Glaubenslehre ihren Platz anweisen kann.“ (Zeitschrift 1857. p. 382.)
Bretschneiderus: „Das System steht dem Aggregat, der Menge, wo eins neben dem ändern steht, entgegen, und ist im strengen Sinne des Worts Inbegriff von Sätzen, die alle einem Princip (d. i. einem allgemeinen Satze, in dem die ändern Sätze als Folgesätze enthalten sind, und der daher der Grundsatz heisst) untergeordnet sind, und aus diesem in einer zusammenhängenden deutlichen Ordnung hergeleitet werden. In diesem Sinn können nur rein philosophische Wissenschaften Systeme sein. In weiterem Sinn aber nennt man Systeme einen Inbegriff von Erkenntnissen, die nach allgemeinen, in sich zusammenhängenden Ideen so geordnet sind, dass sie kein logisch vollendetes Ganzes bilden. In diesem Sinn können Wissenschaften a posteriori Systeme sein, z. B. die christliche Theologie.“ (System. Entw. aller in der Dogmatik vorkommenden Begriffe, p. 39.)
PROLEGOM. CAP. I.
Kliefothus: "Es gibt zwei Weisen der systematischen Behandlung. Die erste geht blos darauf aus, ihren Stoff seiner Natur gemäss zusammen zu ordnen. Sie ist die auf empirische Stoffe anwendliche. Daher besteht ihr Charakteristisches in Zweierlei: Erstens muss sie immer vis-a-vis dieses ihres empirischen Stoffes arbeiten, sie kann diesen ihren empirischen Stoff nur zusammenordnen, indem sie zugleich ihn empirisch erkennt. Zweitens kann solch Zusammenordnen empirischer Stoffe ein in sich geschlossenes Ganzes, ein System nur dann ergeben, wenn dieser Stoff selbst in sich ein Ganzes ist. Wer z. B. die Geschichte eines Menschenvolks schreibt, der wird diesen seinen empirischen Stoff allerdings auch zusammenordnen, aber ein System wird das nicht ergeben, da die Geschichte eines Menschenvolks in sich kein harmonisches Ganzes, vielmehr nur ein Stück aus der Menschengeschichte und überdem in sich durch die Sünde zerrissen ist. Dagegen wird sich schon die Naturgeschichte, werden sich selbst grössere Par- thieen der Naturgeschichte, z. B. Zoologie, Botanik, in dieser Wissenschaft systematisch behandeln lassen, da die Thierwelt, die Pflanzenwelt als Werke Gottes voraussetzlich in sich ein harmonisches Ganzes bilden; woraus wir denn aber auch zugleich sehen, dass solch System sich vor Allem seine empirischen Quellen suchen und sich fortwährend an dieselben halten muss, sich nur Hand in Hand mit der empirischen Forschung erbauen und vor Abschluss dieser selbst nicht fertig werden kann. Diese Art systematischer Behandlung, die wir die empirische nennen wollen, ist mithin auch nur auf einen Theil empirischer Stoffe anwendlich, und modificirt sich in Etwas bei jedem verschiedenen Stoffe je nach der Natur der diesem Stoffe eignenden empirischen Er- kenntnissquellen. Von ihr grundverschieden aber ist nun diejenige Weise von Systemsbildung, welche den speculativen Philosophen aller Zeiten vorgeschwebt hat: sie wollten, ausgehend von irgend einem Einfachsten, aus diesem Einfachsten unter Zurückweisung aller Empirie durch Selbstentfaltung jenes Einfachsten ein System von Erkenntnissen hervorgehen lassen, der Hoffnung, die unverbrüchliche Nothwendigkeit jenes Entfaltungsprocesses werde solchem System und seinen einzelnen Sätzen eine solche Richtigkeit und Gewissheit geben, dass es dann hinterher nicht allein mit Allem, was die Empirie uns erkennen lässt, sich decken, sondern auch für das empirische Erkennen erst den rechten Schlüssel geben werde. . . Es bedarf nicht erst des Nachweises, dass diese grundsätzlich von der Empirie absehende speculative Art von Systemsbildung ganz etwas Anderes ist, als jene blos auf stoffentsprechende Zusammenordnung empirisch gewonnener Erkenntnisse ausgehende erste Art. Sehen wir nun beide auf ihr Verhältniss zu der Meilslehre an, so ist mir ausser Zweifel, dass die speculative Methode weder ganz noch halb anwendlich auf dieselbe ist, da Gott sein Heil geschichtlich in Wort und Werk offenbart hat, also auch will, dass es auf empirische Weise von uns erkannt werde. Dagegen ist eben so gewiss und selbstverständlich, dass ich die erste empirische Art systematischer Behandlung für anwendlich auf die Heilslehre halte, ja dass sie mir auf die Heilslehre mehr als auf irgend etwas Anderes in der Welt anwendlich erscheint, weil die Worte und Werke Gottes zum Heil gewisslich in sich selbst ein harmonisches Ganzes sind. Wie denn auch alle christlichen Dogmatiker aller Zeiten von dieser Methode Gebrauch gemacht haben. Nur bestehe ich eben darum mit allen diesen Dogmatikern auch darauf, dass denn auch die Gesetze dieser Methode innegehalten werden sollen, dass die Bildung der christlichen systematischen Theologie nur vis-a-vis der ihr eignenden Empirie erfolgen dürfe... Verglich ich nun hiermit v. Hofmann’s Systemsforderungen, so lag in seinen eignen Aeusserungen zweifellos vor, dass ihm die empirische Art der systematischen Behandlung nicht wissenschaftlich genug dünkt, sondern dass er den Weg speculativer Systemsbildung empfiehlt. Denn er sucht ein Einfachstes als Ausgangspunct, das soll sich selbst entfalten, aus dem soll in unverbrüchlicher Nothwendigkeit
78
PROLEGOM. CAP. II.
hergeleitet werden, dabei soll von Schrift und Kirchenlehre abgesehen werden, aber was herauskommt, wird sich mit den hinterher zu vergleichenden decken. Von alle dem, von diesen Kategorieen von Nothwendigkeit, Selbstentfaltung, Herleitung, weiss die empirische Art systematischer Behandlung nichts; aber die speculative weiss nicht allein davon, sondern sie hat in ihnen ihr Wesen.“ (Kirchliche Zeitschrift. Herausg. von Dr. Kliefoth u. Dr. Mejer. Vol. VI p. 240. sqq.)
ΠΡ0ΛΕΓ0ΜΕΝΩΝ Caput II.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE REVELATAE, SEU DE SCRIPTURA SACRA.
§ 1.
Principium cognoscendi, seu objectum formale a theologiae revelatae, est divina b revelatio, et quidem pro hodierno ecclesiae statu revelatio mediata, quae Scripturis s. tanquam signis sensibilibus continetur. c
79
80
PROLEGOM. CAP. II.
2 Pet. 1, 21. At nunc, postquam Deus ea, quae de rebus revelatis ad salutem cognitu sunt necessaria, certis libris comprehendi voluit; desinentibus novis revelationibus, theologiae habitus antiquis illis, quae ad prophetas et apostolos immediate factae atque ita in literas relatae sunt, revelationibus, tanquam principio unico, ordinarie nititur.
Quenstedtius: „S. theologiae totiusque religionis Christianae μόνον καί οϊκεΐον, unicum, proprium, adaequatum et ordinarium cognoscendi principium est divina revelatio sacris literis comprehensa, sive, quod idem est, sola s. Scriptura canonica est principium theologiae incomplexum, utpote ex qua sola dogmata fldei probanda et deducenda; complexum vero principium est haec propositio: ,Quicquid s. Scriptura dicit, illud est infallibiliter verum, reverenter credendum et amplectendum.'“ (Th. did.-pol. P. I. c. 3. s. 2. f. 48.)
Idem: „Probatur thesis I. ex Scriptura, quae nos ad nullum aliud principium, quam ad ipsam s. Scripturam tanquam ad unicam fldei, morum ac cultus divini regulam remittit, Deuter. 4, 2. Josuae 23, 6. Es. 8, 20. Luc. 16, 29. II. Ex rationibus, quarum prima desumpta est a Scripturae sufficientia, S. Scriptura per se est sufficiens ad omnia dogmata fldei probanda, nec opus est, ut illi jungatur aut pontifex Romanus aut ecclesiae consensus et auctoritas, aut ratio humana, reve- lationesque et visiones privatae. Secunda a principii proprietatibus. In qualibet disciplina principia debent esse πρώτα και άμεσα, άλη-ΰή, άνν- πενΰννα, αντόπιστα., αναντίρρητα και αναπόδεικτα etc., prima, immediata, vera, infallibilia, certa, indubitata, per se fide digna, praecognita, ante concessa et extra controversiam posita, indemonstrabilia etc. Vide Aristotel. 1.1. Poster, c. 2., et lib. I. Topic. c. 1. num, 6. Ita quoque divinae hujus disciplinae et fldei Christianae principia debent esse prima, vera etc.; alias fides christiana illis tuto inniti non posset. Ast omnia haec requisita et proprietates principiorum uni et soli s. Scripturae competunt. Ac primam quidem notam, quae exigit, ut omnes conclusiones theologicae exinde primo probentur, sacrae Scripturae convenire, inde constat, quod nihil produci possit, ex quo tanquam priori principio proprie et directe in theologia conclusiones deducantur. Est s, Scriptura illud ipsum, in quod omnes conclusiones theologicae tandem ultimo resolvendae sunt. Secundo est certae et indubitatae veritatis, imo ipsa veritas, Joh. 17, 17., verbum veritatis 2 Cor. 6, 7. Ephes. 1, 13. Jac. 1, 18. Sane cum Deus sit infallibilis, quomodo ipsius verbum poterit esse dubium aut incertum? Hancque veritatem et auctoritatem suam Scriptura tertio per se ipsam demonstrat, sibique ipsi fldem facit. Hinc Nemesius lib. de nat. hominis, c. 2.: ,Divini verbi doctrina fldem ex se facit, quia est divinitus inspirata.' Clemens Alexandrinus lib. VII. Stromat. κνριακήν γραφήν vocat αρχήν άναπόόεικτον. Pertinet huc illud Bellarmini lib. I. de V. D. c. 2.: ,S. Scripturis, quae propheticis et apostolicis literis continentur, nihil est notius, nihil certius, ut stultissimum esse necesse sit, qui illis fidem habendam esse neget.' Tertia ab inductione disciplinarum, quarum duo in universum sunt genera, unum naturale, alterum supernaturale. Illud nititur ratione humana, hoc auctoritate divina. Quarta ab auctoritate doctorum.11 (L. c. f. 49.)
Idem: „Distinguendum inter tempora ante et post Mosen, sive inter revelationem, quae divinitus facta est patriarchis et sine scripturarum adminiculo per annos 2454, juxta calculum Calvisianum, ab initio videl. mundi usque ad Mosen vim voce fuit propagata; et revelationem, quae a Mose et prophetis literis est consignata. Illa theologiae principium fuit usque ad Mosen, haec post Mosen. Statim enim post primum cano- nem constitutum, qui ex Pentateucho, libro Jöbi et cantico Mosis constabat, non amplius revelatio viva voce tradita, sed sola illa, quae literis erat consignata, religionis norma fuit ac principium. Ad argum. pontificiorum: ,Quodcunque fuit sufficiens principium rerum credendarum
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
81
usque ad Mosis tempora, illud etiam sufficiens esse potuit principium post tempora Mosis4, resp.: N. V. C.: Sufficiens fuit ad tempus, E. in perpetuum.“ (L. c. f. 51.)
Idem: „Dist. inter illa, quae κατά το 1>ητόν, ipsis syllabis et verbis in Scripturis continentur, et illa, quae per proximam, immediatam et necessariam consequentiam inde deducuntur; non illa tantum, sed et haec theologiae rerumque credendarum principium sunt. ,Perinde namque sunt ea, quae ex Scripturis4 (legitime et necessario) colliguntur, atque ea, quae scribuntur4, inquit Nazianzenus lib. 5. de theologia. ,Multa autem4, quod Basilius ait, ,continentur kv γραφή, quae non continentur h }ράμματι\ h. e. habentur in s. literis quoad sensum, non quoad literam. Ipse Salvator in disputatione adversus Sadducaeos de resurrectione mortuorum consequentiis usus est Matth. 22, 31." (L. c. f. 52.)
Idem: „Romani pontificis fíctam infallibilitatem vel ejus decreta et definitiones pro religionis nostrae aut veritatum theologicarum principio agnoscere non possumus." (L. c.)
Idem: „Antithesis pontificiorum, qui quatuor faciunt theologiae ac fidei principia, ut Bellarminus lib. II. de Conciliis, c. 12. § 1.: ,Verbum Dei scriptum, traditiones άγραφους, auctoritatem conciliorum et Romanum pontificem.' Caetera tamen huic uni ita subjiciunt, ut reapse unicum proprie agnoscant theologiae principium, scii, pontificem Bomanum. Hinc illud theologiae pontificiae, inprimis Jesuiticae, est axioma: ,Quicquid Romanus pontifex docet et definit, illud est infalli- biliter verum.' Inde Casaubonus in Exercitat, contra Baronium, Exercitat. XVI. n. 28. p. 360.: ,Romae constitutum est semel, veri rectique normam in causa religionis esse non verbum Dei, non antiquitatis consensum, sed ecclesiae, h. e. unius papae infallibilitatem.4 Conf. Bellarm. 1. III. de V. D. c. 15. respons. ad 15. argum., Melch. Canus 1. V. Loc. theol. c. 5. Alphons. a Castro lib. I. adv. haeres, c. 8. solum papam hac ratione dicendum censet ,infallibilem4, quia ,papa praecipua pars est et caput sedis apostolicae seu totius illius aggregati, quod simul sumptum infallibiliter in publica de fide definitione vera dicit.' Sed hanc sententiam refutant Jesuitae, passim asserentes: ,uti quidem papam doctoribus universalis ecclesiae pro consiliariis, infallibilitatem tamen pendere ab hoc tantum individuo, non a pluralitate consiliariorum.' Vide Pighium de hierarchia lib. IV. c. 8., Bellarim lib. 2. de Consiliis c. 11. 16. 17., 1. IV. de R. P. c. 2., Bannern in QQ. quaest. 1. art. 10. dub. 2. conclus. 3., alios. Atque ita mataeologiae papisticae unicum, vel certe supremum principium est Romani pontificis ficta infallibilitas. Bene b. D. Huelsemannus in Anti-Bellarmino cap. I. th. 20.: ,Principium', inquit, ,in quod papistica fides resolvitur, non potest esse omnium ratione utentium judicio, nisi futile et incertissimum. Ratio est, quod, etsi fingant, se resolvere fidem suam in s. Scripturam et primam veritatem juxta sensum universalis ecclesiae intellectam, interpretationem tamen universalis ecclesiae resolvunt in interpretationem unius hominis, qui appellatur ab iis R. pontifex.'" (L. c. fol. 53.)
Pius IX.: „Docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum pastoris et doctoris munere fuhgens pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa ecclesia tenendam definit, per assistentium divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus redemtor ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam. esse voluit; ideo- que ejusmodi Romani pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu ecclesiae, irreformabiles esse." (Constitutio dogmatica prima de ecclesia Christi, edita in sess. 4. concilii Vaticani: ,,Pastor aeternus." A. 1870. d. 18. Julii. Vid. Die Kanones und Beschlüsse des
Baieri Comp. ed. Walther. I.
6
PROLEGOM. CAP. II.
Vaticanischen Concils. Deutsch-lat. Ausg. von G. Schneemann. Freiburg bei Herder, 1871. p. 45. sq.) De pontificis R. fallibilitate cf. Gerhardi Confessio catholica. Lib. I. ΡΓII. c. 2. f. 77—111,
Quenstedtius: „Principium hoc pontificiorum: ,Quicquid Rom. pontifex determinat, illud est infallibiliter verum', primum esse non posse, patet inde, quia aliunde id probare conantur, niin. ex ipsa Scriptura s. Matth. 16, 18. Joh. 21, 15. 16. 17. . . Qui 1. possunt errare in doctrina fidei atque haeretici fleri, 2. multa erronea dogmata de cathedra sanciverunt, et 3. sibi ipsis contradicunt: illi non possunt esse principium fidei et conclusionum theologicarum.“ (L. c. f. 51.)
Idem: „Nec ratio humana seu naturalis theologiae et rerum supernaturalium principium est.“ (L. c. f. 55.)
Idem: ,,Probatur thesis I. ex natura mysteriorum fidei . . II. Ex natura rationis, quae in rebus supematuralibus prorsus coeca est. . . HI. Ex Scripturae Silentio. Nusquam Christus, prophetae, apostoli hoc principio usi leguntur, nec unquam in rebus fidei definiendis ad rationis judicium Scriptura nos remittit. Ita enim hactenus Calviniani nobiscum credidere: ,Non scriptum non esse sentiendum.' IV. Ab exemplis piorum, qui in rebus fidei non sunt secuti rationis judicium, sed, illa frustra contradicente, crediderunt, ut Abraham, Rom. 4, 18., qui, contra spem (rationis orbitatem dictantis) sub spe (Dei promittentis) credidit, se fore patrem multarum gentium juxta dictum (Gen. 16, 5.): Sic erit semen tuum. Ac non infirmatus fide haud consideravit (ον κατενόησέ) suum ipsius corpus jam emortuum... Confer exemplum Naemanis 2 Reg. 5,10.11.13., Pauli Gal. 15,16. V. Ab exemplis eorum, qui rationis judicium in rebus fidei secuti vel errarunt gravissime vel perierunt miserrime, ut incredulus tribunus 2 Reg. 7,12., Nicodemus Joh. 8, 4.9., Thomas Joh. 20, 25., Sadducaei Matth. 22, 23.“ (L. c. f. 59.)
Idem: „Antithesis I. Scholasticorum, quorum tota theologia nihil aliud est, quam theologiae et philosophiae mixtura, sive Erasmi judicio in Encomio Moriae, ,ex divinis eloquiis et philosophicis rationibus tanquam ex Centaurorum genere biformis mixtione quadam conflata disciplina'. In summis enim fidei mysteriis Scholastici ex principiis logicis, physicis ac metaphysicis, praetermissis vel levi manu tactis Scripturae dictis, conclusiones suas accersunt, ut c. 1. s. 1. th. 2. n. 8. p. 3. insinuavimus. II. Pontificiorum ac inprimis Jesuitarum, qui haud raro articulos fidei e rationis principiis probant, v. Bellarm. 1. IV. de poenit. c. 5., 1. III. de Eucharistia c. 22., 1. II. de Missa c. 4„ 1. IV. de Christi anima c. 10., quandoque eosdem ex rationis principiis impugnant, v. Bellarm. 1. IV. de Monachis c. 6., 1. II. de justific. c. 7. (ubi negat ,justitiae Christi imputationem, siquidem ea cum ratione pugnet'), lib. IV. de Eccl. c. 11. Gregor, de Valent, lib. VIII. de analys. fld. cathol. c. 6., p. 101. inter documenta ,ad Scripturam intelligendam et res fidei decidendas' hoc sexto et ultimo loco ponit, ,ut consulatur etiam ratio naturalis'. III. Calvinianorum; hos enim rationis magisterio mysteria fidei praepostere subjicere, vel etiam e principiis philosophicis eadem impugnare, et ex praxi et ex verbis eorum evidenter demonstrari potest. Vide Sturmium in Epist. Ambrosiana ad Pappum p. 5., Nicol. Taurellum in Epist. dedic. Triumphi, ubi philosophiam ,fidei fundamentum' vocat, Ludov. Crocium in Assertion. A. C., disput. 1., Conrad. Vorstium, disput. XV. Anti-Pistoriana, ubi ait, ,fidei principia duplicia esse, partim naturalia, ut sensus et ratio, tum axiomata omnia naturali rationis lumine nota, partim superaaturalia' etc. Goclenius Disput. XV. Metaphys. th. 1. scribit; ,In sapientiae humanae et coelestis studiis dialecticae tum ministerium, tum magisterium, et judicium ac imperium aliquod agnosco, h. e., dialecticam docendi et intelligendi res tam sacras, quam profanas et ministram et magistram, et judicem et reginam seu temperatricem quandam statuo.' Zwinglius in colloq. Marpurg. illud Averrois et Socinianorum suum fecit, ,nihil
82
DE PKSNCIPIO THEOLOGIAE.
83
esse credendum, quod ratione comprehendi nequeat, quia Deus nobis non proponat incomprehensibilia', referente Philippo in brevi annotat, ad Colloq. Marp., vide Historiam A. C. Chytraei p. 641. Dicit Vedelius in Bation. theol. 1. III. c. 6. p. 513. 531. etc., ,rationem esse normam, non primariam, sed secundariam, cui aliquid perfectionis accedere possit.' Ast principium naturae, quod in theoria loquentes Vedelius et cum ipso Massonius faciunt principium fldei secundarium, illud in praxi et usu faciunt principium fidei primarium, ut demonstrat D. Jacob. Martini in tract. de principio fldei, disput. VII. § 9. sq. Keckermannus lib. I. System. Theol. c. 4. ita scribit: ,Deum lucem Spiritus S. sui per duas illas plane divinas disciplinas, metaphysicam et logicam, in mentibus hominum velle accendere, hoc igitur adminiculo usum'; ait porro: ,Mysterium hoc (SS. Trinitatis) se declaraturum esse.' Vide D. Men- zerum in respons. ad defens. secun. Pruten. Convers. Crocii c. 2. tom. I. Opp. p. 858. sqq. Petrus Martyr praefat. super lib. Begum inquit: ,Non tam verbum divinum, quam et verba naturae sequenda esse in theologia.' IV. Socinianorum, qui rationem alterum theologiae principium praeter Dei verbum constituunt et religionem Christianam ad eam inflectendam censent, utpote quorum hoc est axioma: ,Nihil in theologia verum est, quod a ratione non approbatur.' Item: ,Nihil credi potest, quod a ratione capi et intelligi nequeat.' Sunt verba Slichtingii Disput. de Trinit. contra Meisner. p. 125. Confer Smalcium disp. 4. de justific. contra Franzium fol. 137. et disp. 8. f. 421. ,Nullo modo verum esse potest, cui ratio sensusque communis repugnant', inquit Socinus de auctor. Script, p. 54. Sane blasphema illa SS. Trinitatis et Incarnationis oppugnatio ex nullo alio fonte fluxit, quam ex praedominantis rationis humanae dictamine, quod isti homines, tametsi videri nolint, dictamini Spiritus S. in s. literis loquentis longe praeferunt. Sic enim Osterodus Instit. Germ. c. 4. p. 31. scribit: ,Si ratio expresse demonstrat, quod trinitas personarum in Deo falsa sit, qui igitur unquam homini cordato in mentem veniat, quod illa nihilominus vera sit et ex verbo Dei probari queat.' V. Arminianorum, qui nihil, nisi rationi conforme in religione concedunt, rationi humanae judicium de mysteriis fidei committendum censent et committunt, vide Confess. eorum cap. I. §16.“ (L. c. f. 57.)
Idem: ,,Distinguendum inter rationem in homine ante lapsum et post lapsum. . . Dist. inter rationem passive sumptam pro subjecto informationis, et acceptam normaliter pro principio probationis. . . Illa in quavis rerum et sic quoque divinarum cognitione necessaria est ut principium quo, non enim nisi intellectu seu ratione homo intelligit; haec vero in rerum divinarum cognitione ut principium quod non admittitur. .. Sine usu rationis seu intellectus nemo in theologia versari potest; neque enim brutis aut animalibus rationis expertibus proponenda est theologia. Uti itaque homo sine oculis non potest videre, sine auribus non potest audire, sine lingua non potest gustare, ita sine ratione, sine qua ne quidem homo est, non potest percipere, quae fides (quam ,animam animae* appellat Augustinus, sermo 250. de tempore) περιφεμεία sua complectitur. . . Dist. inter principia organica, qualia sunt grammatica, logica, rhetorica, studium linguarum etc., et principia philosophica stricte dicta. Illa in theologia adhibenda sunt (utpote adminicula theologiae acquirendae), cum sine illis nec sensus aut significatio vocum erui (quod grammaticae), nec figurae modique loquendi expendi (quod rhetoricae), nec connexiones et consequentiae percipi, nec discursus.institui (quod logicae est) possint. Bene D. Balth. Meis- nerus disput. de Calvinismo fugiendo th. 83.: ,Batione suo modo utendum esse in rebus theologicis, quis nostrum umquam negavit? Annon utimur ipsi, quoties vel proprietatem linguae vel structuram totius contextus attendimus? Ex auditu est fides, Rom. 10, 18. Ad auditum vero usus rationis requiritur, ut vox a voce discernatur et aliquis sensus percipiatur. Sic in confirmando, in destruendo, in exponendo rationis
PROLEGOM. CAP. II.
usum necessarium esse, non imus inficias, quia in omnibus τρόπος παιδείας et modus in logicis praescriptus observari debet.' — Dist, inter principia rationis generalia seu transcendentia, quae de omni ente verificantur, et specialia seu particularia, qUae in certa materia tantum valent, ut physica, mathematica. Illa in theologia admittimus; sunt enim non tantum intuitu finitae, sed etiam infinitae naturae formata, unde et transcendentia vocantur. Haec vero tanquam conclusionum theologicarum principia, ut scil, ex illis harum decisio et dijudicatio dependeat, adhiberi posse negamus. — Dist. inter quaestiones theologicas purae fidei, et mixtas (ubi alter terminus e philosophia, alter e theologia est petitus). In mixtis principia philosophica specialia, non quidem decisionis et demonstrationis, sed tantum illustrationis et secundariae probationis causa, ubi e Scriptura res definita est, adhiberi posse concedimus. — Dist. inter rationis ministerium, cum instar ancillae cedit herae seu dominae (ex antiqua comparatione Ambrosii, 2. de Abrahamo c. 10.), et rationis magisterium, cum sibi judicium arrogat de rebus ignotis et supra captum positis. . . Dist. inter rationem sibi relictam sive juxta principia sua naturalia judicantem, et rationem intra verbi divini orbem conclusam et castigatam sive e s. Scriptura illustratam; hanc de rebus fidei judicare posse, non negamus; illi autem judicium de rebus fidei competere, inficiamur." (L. c. f. 55. sqq.)
Idem: „Aliud est, rationem seu rationis principia in materiis theologicis theoretice et verbis pro principio venditare, et aliud, practice et facto ipso illam seu principium probandi adhibere. Illud quidem de multis Scholasticis, Jesuitis, Calvinianis et Socinianis dici nequit, hoc vero commune est omnibus jam dictis heterodoxis.", (L. c. f. 60.)
Idem: „Dist. inter contradictionem explicitam et implicitam; illa fit inter duas propositiones, quarum una rem affirmat, altera negat; haec fit, quando in una eademque propositione praedicatum repugnat subjecto. Illa vocatur contradictoria oppositio vel etiam contradictio explicita, haec contradictio in adjecto vel implicita. Judicium contradictionis explicitae e regulis connexionum vel potius oppositionum logices omnino petendum est; sed de implicita contradictione ratio humana judicare nequit, cum rem ipsam non percipiat aut intelligat." (L. c. f. 60. sq.)
Idem: ,,Rom. 12, 1. per λογικήν λατρείαν sive cultum rationalem non intelligitur cultus, qui ex rationis arbitrio desumitur aut ad rationis trutinam examinatur, sed opponitur hic cultus λογικός cultui αλόγφ V. T., ubi victimae brutorum animalium Deo offerebantur; at christiani in N. T. sistunt se Deo in hostiam viventem et non ζώα άλογα, sed suamet corpora Deo offerunt. (Nam λογικήν λατρείαν apostolus h. 1. per oblationem corporum nostrorum exponit, ac oblatio illa non vivi animalis mactatione, sed veteris hominis mortificatione et renovatione absolvitur.)" (L. c. f. 62.)
Idem: „Objiciunt adversarii: , religionem multa habere supra, nihil vero contra rationem. Resp. 1.: Articuli fidei in se non sunt contra rationem, sed solum supra rationem; per accidens vero fit, ut sint etiam contra rationem, quando ratio judicium sibi de illis sumit ex suis principiis, nec sequitur lucem verbi, sed eosdem negat et impugnat. 2. Articuli fidei non sunt solum supra, sed et contra rationem corruptam et depravatam, quae illos stultitiam esse judicat. Instat Smalzius Disp. IV. contra Franz. p. 137.: ,Doceat quis unam sententiam s. literarum pugnare cum ratione, et tunc ratio taceat in ecclesia.4 Resp.: Cum ratione in terminis suis sese continente nulla s. 1. sententia pugnat, sed cum ratione terminos suos egrediente omnia fidei mysteria pugnant, ut trinitatis, incarnationis etc." (L. c.)
Idem: "Objiciunt: Ut parva lux magnae, sic ratio Scripturae non est contraria. Resp. 1.: Per se nulla hic est contrarietas, sed per accidens. Ratio intra sphaeram suam se continens non est Scripturae
84
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
85
contraria, sed quando sphaeram suam egressa et transgressa de summis fidei mysteriis ex suis principiis judicat. 2. Ratio contraria est Scripturae non, qua lux est, sed quatenus coeca est et tenebyosa. 3. In magna luce plura videntur, quam in minore etc. 4. Ratio corrupta vel corruptus ejus usus repugnat theologiae, quando ex finitis infinita metitur vel pro universalibus axiomatibus venditat, quae talia non sunt, v. g. dum creationi opponit κυρίαν δόξαν suam: ,ex nihilo nihil fieri'; mysterio trinitatis: ,unum non posse esse trinum.‘ Neque enim ista vere universalia sunt, quum veriflcari nequeant in omnibus singularibus. Sic ,totum esse majus sua parte‘, sci. naturaliter, verum manet in philosophia ; nihilominus tamen partes totius benedicti et miraculose aucti possunt superare totum nondum auctum, Joh. 6, 9. 13. Sic ,finitum non est capax infiniti*, sci. capacitate physica et mathematica.“ (L. c. f. 62. sq.)
Idem: ,,Objiciunt: Verum in theologia non est falsum in philosophia, quia est una veritas. Resp. 1.: Veritas est una in conceptu generali, interim quaelibet disciplina sua habet axiomata, quae non sunt trahenda in aliud forum, sed in sua sphaera relinquenda. 2. Quando theologia dicit: Virgo peperit, philosophia: virginem parere et manere talem, est αδύνατον, non contrariantur; theologia enim non asserit, virginem naturaliter parere et manere talem, sed dicit, supernaturali et divina virtute id factum esse. — Dist. inter philosophiam abstracte et ratione suae essentiae consideratam, et philosophiam concrete et ratione existentiae in subjecto per peccatum corrupto spectatam; priori modo veritati divinae nequaquam opponitur (non enim nisi unica et ratione objectorum sibi invicem subordinatorum harmonica datur veritas); posteriori vero modo ob intellectus ignorantiam et voluntatis perversionem non raro ad depravationem et inanem deceptionem a philosopho praepostere adhibetur, Coi. 2, 8.“ (L. c. f. 63.)
Idem: ,,Quando Vedelius lib. III. Ration. Theol. c. 6. rationem nominat ,normam fidei secundariam, cui aliquid perfectionis accedere possit', recte respondet Dr. Wellerus inAnti-MassonioP. 1. disp. 4. th.9. p. 107.: 1. quod αώηρόξυλον sit, esse normam secundariam, cum norma seu canon, definiente Varino, sit μέτρον αδιάψευστου, π/ί.σάν πρόςΰεσιν και άναίρεσιν μηδαμώς επιδεχόμενον. Et Basilius M. 1. 1. C. 2. contra Eunom. dicat: ,Ei est additio, cui aliquid deest, illa vero' (gnomon et regula), ,si quid ipsis deest, ne nominibus quidem istis congruenter poterunt vocari.' “ (L. c.)
Idem: „Urgent Calviniani, se intelligere rationem regenitam seu rationem humanam post regenerationem spiritualem factam, ut Calvinus lib. IV. Institut, c. 17. n. 26., Bucanus loc. 48. q. 68., Grynaeus in Disp. Theol. de hom. ortu p. 515., Massonius part. I. p. 366. Respondet b. Dannhauerus 1. citando p. 58.: ,Obtineret aliquid haec regestio, si ratio in homine reperiretur pura, sine fontis peceaminosi adhuc residui affluxu; at turbata est aqua, similis aquae dulci, saltem suspecta veneni, cum omne figmentum cordis humani malum sit omni tempore. Et annon Sara regenita? et tamen promissum Domini ridet, irridet, ut paradoxum.'“ (L. c. f. 63. sq.)
Balduinus: „Quando renati etiam de rebus fidei disputare volunt ex principiis rationis, tunc ratio ipsorum corrupta dicitur.“ (Disp. de 2. c. ep. ad Coi. Witteb. 1617. B·2.)
Quenstedtius: „Nec etiam consensus primitivae ecclesiae aut patrum priorum post Christum saeculorum principium Christianae fidei est, sive primarium, sive secundarium; nec divinam, sed tantum humanam et probabilem fidem gignit. . . Hic est verus controversiae status: An consensus doctorum ecclesiae quinque priorum post Christum saeculorum, quantum is ex residuis hodie ipsorum scriptis hactenus ostendi potuit, habendus sit pro principio secundario aut subordinato dog- matum fidei, non tantum quoad hominem, sed etiam quoad rem.“ (L. c. f. 64.)
PROLEGOM. GAP. II.
Chemnitius: „Injuriam nobis facit Andradius, quod clamitat, nos in universum antiquitatis testimoniis nihil pendere, ecclesiae approbationem, fldem majestatemque labefactare. . . Fatemur, nos ab illis dissentire, qui fingunt opiniones, quae nulla habent testimonia ullius temporis in ecclesia, sicut nostro tempore fecerunt Servetus, Campanus, Anabaptistae et alii. Sentimus etiam, nullum dogma in ecclesia novum et cum tota antiquitate pugnans recipiendum.“ (Exam. Cone. Trid. De tradit, gen. 6. f. 71.)·
Quenstedtius: Probatur πόρισμα: Ex consensus illius nullitate seu non-existentia. Multa antiquorum ecclesiae doctorum scripta sunt ανέκδοτα; pauca eorum, quae edita sunt, ad nos pervenerunt; plurima interciderunt; multi etiam patres, praesertim ex antiquissima antiquitate, parum vel nihil scripserunt, et quae adhuc supersunt patrum scripta, illa mutilata, interpolata et corrupta sunt. Consensui autem paucorum patrum non statim est consensus totius ecclesiae. — Pegerunt adversarii: optima tamen scripta patrum a coelesti pronoea esse servata, viliora tamen periisse. Ast quis hujus rei fldem faciet? quis leges praescribet providentiae divinae? aut quis persuadebit, in busto bibliothecae seu Alexandrino, de quo Gellius lib. VI. Noct. Att. c. ult., seu Diocletianeo, de quo Dr. Dannhauerus in Christeid. p. 231., viliora tantum periisse monumenta, fati dentibus erepta esse cedro digna? Imo b. Lutherus divinae providentiae potius adseribit in der Vorrede über den 1. Wittenb. Theil, ,quod haud exigua scriptorum ecclesiasticorum pars pessum iverit, ne homines impendendum s. Scripturae lectioni ac scrutinio tempus patrum et conciliorum volutationi impendere necesse haberent.' — Instant: ex ίκδότοις satis aestimari posse ecclesiae antiquae consensum. Resp., posse particulariter et probabiliter aestimari, concedo, nego de fide divina; posse in iis, in quibus συμψηφισμός apparet, non in aliis, ubi ipsimet in partes eunt; posse aestimari, si in aliquam fidei traditionem uno eodemque consensu aperte, universaliter et perseveranter conspirarint. Sic v. g. de canone Scripturae pulcherrimum habemus concentum doctorum veterum, si colligas omnia testimonia per quinque et plura saecula; ast ille consensus non perinde apparet in dogmatibus. Quanta saepe in patrum scriptis etiam de sensu Scripturae discrepantia? quantus saepe hiatus temporum? quanta locorum vacuna, ubi nihil literis proditum? Respiceret ille quinquesaecularis consensus solum controversias coaetaneas, non ortas post quinque saecula haereses. Vide D. Dannhauer. Myster. Syncre- tismi p. 45. sq. 2. Ex erroris imbecillitate. . . 3. Ex scriptorum suppositiorum multitudine. Vix ullus est ex antiquis patribus, in cujus nidum alieni pulli, iique deformes, non sint suppositi. . . 4. Ex consensus illius conditione et qualitate. . . 5. Ex requisitorum principii negatione.“ (L. c. f. 66. sq.)
Akticuli Smalcaldici: „Pontificii allegant Augustinum et quosdam patres, qui de purgatorio scripserint, et non putant nos intelligere, ad quid et quare sic illi locuti sint. Augustinus non scribit esse purgatorium, nec etiam habet testimonium Scripturae, quo nitatur, sed in dubio relinquit, num sit, et inquit matrem suam petiisse, ut sui commemoratio fieret ad altare sive sacramentum. Ad hoc in universum nihil nisi hominum et quidem unius atque alterius devotio fuit, non constituens articulum fidei, id quod solius Dei est. Nostri autem pontificii sententias istas hominum citant, ut fides habeatur tetris, blasphemis et maledictis nundinationibus de missis pro animabus in purgatorio seu de inferiis et oblationibus etc. . . Ex pitfrum enim verbis et factis non sunt exstruendi articuli fidei, alioquin etiam articulus fldei fleret victus ipsorUm, vestimentorum ratio, domus etc., quemadmodum cum reliquiis sanctorum luserunt. Regulam autem aliam habemus, ut videlicet verbum Dei condat articulos fidei, et praeterea nemo, ne angelus quidem.“ (P. II. art. 2. p. 303.)
86
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
87
Quenstedtius: ,,Antithesis: 1. Pontificiorum, ut Bellamini lib. II. de Christo c. 2. . Gord. Huntlaei Controv. II. c. 28., asserentis: patrum concordem sententiam, pro infallibili norma fidei ab omnibus habendam esse.‘ . . 2. Crypto-Pontificiorum in Anglia, ut Laudensium a Wilhelmio Laud, episcopo Cantuariensi decollato, descendentium.
S. Novatorum, qui ad ductum Vincentii Lerinensis duo theologiae et assertionum credendarum faciunt principia: unum primarium, s. Scripturam, alterum secundarium et subordinatum, nempe catholicum primitivae ecclesiae, et quidem quinque priorum post Christum saeculorum, consensum.“ (L. c. f. 65.)
Concil. Tridentinum: „Tridentina synodus . . . perspiciens, hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scnpto traditionibus, quae, ab ipsius Christi ore ab apostolis acceptae aut ab ipsis apostolis, Spiritu S. dictante, quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt, orthodoxorum patrum exempla secuta, omnes libros tam veteris quam novi testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem tum ad mores pertinentes, tamquam vel oretenus a Christo vel a Spiritu S. dictatas et continua successione in ecclesia catholica conservatas, pari pietatis affectu et reverentia suscipit et veneratur.“ (Sess. 4. decret. de canon, scripturis. Ed. Smets. p. 14.)
Catech. Rom.: „Omnis doctrinae ratio, quae fidelibus tradenda sit, verbo Dei continetur, quod in Scripturam traditionesque distributum est.“ (Prooem. q. 12.)
Calixtus: „Duo sunt principia: divinae legis auctoritas, tum deinde ecclesiae catholicae traditio.“ (De arte nova, p. 49.) Ad hoc Kahnisius: „Wenn Calixtus von zwei Principien in der Kirche sprach, der Schrift und der Tradition, so geschah dies offenbar auf Kosten des protestantischen Schriftprincips und war abermals eine Annäherung an die römische Kirche.“ (Der innere Gang des deutschen Protestantismus. 3. Ausg. Leipz. 1874. I, 105.)
Theologi Dorpatenses: „Demgemäss enthält auch unser Be- kenntniss ausser den symbolisch schon entwickelten und flxirten Artikeln und Dogmen des Glaubens auch solche Elemente des allgemein christlichen und kirchlichen Credo, wir meinen des apostolischen Sym- bolums, die theils noch mitten im Werden begriffen, theils noch gar nicht oder nur ansatzweise in die geschichtliche dogmenbildende Bewegung eingetreten sind, weil über sie sich auszusprechen, die Kirche bisher nur von einer Seite her veranlasst gewesen ist, oder weil sie überhaupt noch nicht Gegenstand ihrer näheren Erklärung und Bestimmung geworden sind.“ (Gutachten. 1866. p. 12.)
Augustinus: „Ego solis iis scripturarum libris, qui jam canonici appellantur, didici hunc honorem timoremque deferre, ut nullum eorum auctorum scribendo aliquid errasse, firmissime credam; alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorrent, persuadere potuerunt.“ (Ep. 19. ad Hieron.)
Huelsemannus: ,,Vincentius Lerinensis nulla hic auctoritas, et regula ejus stolida est: 1. propter sequiorem aetatem, quae incidit in medium saeculum quintum p. Chr.; 2. propter defectum suffragiorum ab aliis vetustioribus patribus, qui hanc regulam: , Quicquid omnes ubique scriptores simul, aperte, frequenter, constanter scripserunt, id solum demum pro articulo fidei et vero habehdum est' etc., non solum nusquam approbarunt, sed aperte etiam rejecerunt, provocantes ad consensum apertum et literalem, qui est inter prophetas et apostolos.“ (Praelect. in Form. Cone. art. 16. s. 6. § 5. p. 876.)
Quenstedtius: „Urgent adversarii promissionem Christi Matth. 28, 20.: ,Ego vobiscum sum' etc. Sed unde probabunt, ex gratiosa illa
PROLEGOM. CAP. II.
praesentia divina apud ecclesiam, quam Salvator ibi pollicitus est, pro- manasse, ut scl. testificationes ecclesiae doctorum seu patrum conspirantes principii secundarii seu subordinati locum obtineant? . . . Aliud est, esse normam ac regulam credendorum absolute, et aliud, esse normam et regulam sub certo respectu et quibusdam quasi limitibus. Confessiones et doctrinae corpora, v. g. Aug. Conf., Corp. Julium, Prutenicum, Form. Cone, etc., sunt norma et regula non simpliciter, sed sub certo respectu, norma tesseralis, testimonialis doctrinae publicae quarundam ecclesiarum particularium; principium vero et norma istius est s. Scriptura, ex qua confessionum istarum auctores deduxerunt id, quod ipsi credendum esse crediderunt et quod in territoriis suis credi voluerunt. . . Quod non est αντόπ ιστόν, quod saeculorum tractu eget, nec ex se sufficit, quod simpliciter necessarium non est, quod aliquibus denegari potest etc., proprie dictum principium appellari nequit; sed haec omnia competunt principio huic inferiori, ut vocant, vel sub-principio. . . Cf. Huelsemannus, qui ita scribit: 'Praejudicium est, quod consensus patristici antiquitatem et universalitatem et continuitatem (quod ubique, quod semper, quod ab omnibus doctum est) tamquam κριτήριου infallibilitatis restringit ad praecipua capita fidei, non ad minutas divinae legis quaestiunculas, neque tamen determinavit, quae et quot numero sint illae quaestiones, quibus, ut ait, totius catholici dogmatis fundamenta nituntur; quae determinatio ubique necessaria est ad applicationem hujus regulae.'“ (L. c. f. 67. sqq.)
Idem: ,,Nec denique visiones, apparitiones, revelationes privatae et alloquia interna angelica in dogmatibus fidei probandis adhibenda sunt.“ (L. c. f. 69.)
Idem: „Status controversiae: Quaeritur, utrum praeter vel extra s. Scripturam ex peculiaribus enthusiasmis et privatis revelationibus petenda sit norma sive credendorum, sive faciendorum. — Dist. inter visiones et revelationes ante excessum apostolorum, et post mortem eorum factas et nova fidei dogmata patefacientes; non de illis, sed de his nobis hic sermo est. — Dist. inter verbum άγραφου sive non scriptum, externum et internum ; illud soli pontificii, hoc et pontificii et Enthusiastae itemque Sociniani et nonnulli Calviniani jactitant. . . . Dist. inter ενθουσιασμόν vel afflatum divinum verum, et apparentem, qui iterum vel est fletus vel praesumptus. Nos de posteriori enthusiasmorum genere, quod ordinarie ita vocari solet, hic agimus, adeoque per enthusiastas intelligimus homines fanaticos, qui affiatum, revelationes et inspirationes Dei vel fingunt vel praesumunt, et vel diabolicas vel melancholicas vel voluntarias illusiones et imaginationes, divinas revelationes vocando, se aliosque decipiunt.·— Dist. inter Dei potestatem et ejusdem voluntatem; quod Deus possit novas revelationes dare, nemo negat, sed an velit, dubitatur. — Dist. inter voluntatem Dei abs- cpnditam et patefactam; haec e verbo Dei scripto aestimanda unice est; de illa, quia latet, pronunciari certi nihil potest.“ (L. c. f. 70.)
Idem: „Dist. inter revelationes, quae articulum fidei spectant yel impugnant, etjquae concernunt statum ecclesiae aut politiae, communem vitam et futuros eventus; illas repudiamus, has vero non quidem ulli cum ^necessitate credendi obtrudendas, nec tamen temere rejiciendas esse nonnulli statuunt. B. Balduinus in Comm. in 1 Tim. 4. P. I. q. 1. inquit: ,Non dubitamus, Deum adhuc nonnullis interdum revelare futura, quae ad statum ecclesiae et reipublicae pertinent, in usum hominum annuncianda.4 Dist. inter Samuelem verum e t Samuelem personatum vel ejusdem spectrum; non ille, sed hic Sauli apparuit 1 Sam. 28. Praestigias enim satanae fuisse, circumstantiae textus ostendunt.“ (L. c. f. 75.)
Artic. Smalc.: ,,Quid multis? Enthusiasmus insitus est Adamo et filiis ejus a primo lapsu usque ad finem mundi, ab antiquo dracone ipsis veneno quodam implantatus et infusus, estque omnium haeresium
88
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
89
et papatus et Mahometismi origo, vis, vita et potentia. Quare in hoc nobis est constanter perseverandum, quod Deus non velit nobiscum aliter agere, nisi per vocale verbum et sacramenta, et quod, quidquid sine verbo et sacramentis jactatur ut spiritus, sit ipse diabolus. Nam Deus etiam Mosi voluit apparere per rubum ardentem et vocale verbum. Et nullus propheta sive Elias sive Elisaeus Spiritum sine decalogo sive verbo vocali accepit. Et Johannes Baptista nec concipiebatur sine Gabrielis praecedente verbo, nec in matris utero saliebat sine Mariae verbo. Et Petrus inquit (2. ep. 1, 21.): ,Prophetae non ex voluntate humana, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt, sancti Dei homines', qui sine verbo externo non erant sancti, nec a Spiritu Sancto ut non sancti seu profani ad prophetandum impulsi; sed sancti erant, inquit Petrus (Act. 28, 25.), quum per eos Spiritus Sanctus loqueretur.“ (P. III. art. 8. p. 322. sq.)
De spectro Endoreo (1 Sam. 28.) cf. A. Pfeifferi Dubia, vexata S. S. V. T. p. 377—379. — De praedictis per Sp. S., per diabolum, ex astris cf. Lutherus Tom. XIV, 231. sqq. — De apparentibus mortuis, astrologia, necromantia, cf. idem T. XIX, 1385—96. XI, 1632—35. 436—42. — De enthusiastis cf. idem T. I, 2287—92.
Quenstedtius: „Probationes sententiae orthodoxae petimus: 1. a Scripturae auctoritate, quae nos revocat ab omnibus aliis principiis, a revelationibus et apparitionibus ad legem et ad testimonium Es. 8, 19., ad Mosen et prophetas Luc. 16, 29., Christus jubet, scrutari Scripturas Joh. 5, 39. Et sermoni prophetico attendendum esse, monet Petrus 2 Pet. 1,19: ,usque dum dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus nostris.' 2. A sacrarum literarum perfectione ... 3. A fidei certitudine, quae ex s. literis unice petenda est Joh. 20, ult., 2 Tim. 3, 15. . . 4. A. promissionis defectu. Nullibi revelationes immediatae aut visiones nostris temporibus expectandae promittuntur. Luc. 16, 29. damnatus epulo reprehenditur, quod revelationes mortuorum rogasset pro fratribus in vita superstitibus. 5. A diabolica in revelationibus istis fraude et fallacia. . . 6. A. revelationum istarum conditione; sunt enim obscurae, dubiae, incertae, suspectae, saepe absurdae, fallaces, periculosae, inutiles, non necessariae, verbo Dei contrariae, praestigiis et ludificationibus satanae obnoxiae, aliorum judicio subjectae 1 Cor. 14, 29. 32., ideoque pro principio theologiae ac fidei haberi nequeunt. 7. Novelli prophetae vaticinia sua non tam ex peculiari revelatione, quam per plagium quoddam ex Ezechiele, Daniele et Apocalypsi petunt. 8. Angeli illi, quos somniant adversarii, aut idem in fide annunciant, quod in verbo continetur, aut diversum et aliud; si hoc, non sunt audiendi Gal. 1, 8., si illud, non est opus illorum patefactione. 9. Per revelationes enthusiastarum convellitur ordo ministerii sive ordo inter docentes et discentes divinitus in ecclesia sancitus.“ (L. c. f. 71. sq.)
Idem: „Objiciunt: Multa a suis vere Spiritu prophetico praedicta fuisse, quae nostrorum temporum historia comprobarit. Resp. 1.: Petitur t?j kv αρχή, et revelationes eventuum futurorum eorumque praedictiones jactantur, non probantür. 2. Supponitur falsa hypothesis, praedictiones omnes futurorum propheticas esse vel θεόπνευστους. Sunt vero multae etiam δαιμονόπνενστοι, multae naturales, multae conjecturales, multae casuales, multae ambiguae et meri cothurni, quales plurimae inter gentiles ab oraculis et vatibus variis diaboli emanarunt, qui in verorum etiam prophetarum numerum referendi essent, si ex futurorum quorundam praedictione argumentum ducendum foret.“ (L. c. f. 74. sq.)
Idem: „Objiciunt: Diserte apostolus Paulus 1 Thess. 5, 19. 20. ait, ,Spiritum non esse restinguendum nec prophetias pro nihilo habendas.' llesp.: Non intelligitur hic per Spiritum spiritus fanaticus, sed motus Spiritus S. in cordibus fidelium accensi, qui (instar ignis sacri olim) fovendi semper sint, ne exstinguantur, et debeant semper ava- ζωπυρεϊσϋαι 2 Tim. 1, 6. Sic per prophetias non intelliguntur enthusi
PROLEGOM. CAP. II.
asmi, sed vel objective scripta prophetica, vel instrumentaliter eorum explicatio et applicatio, sive ex dono singulari, de quali prophetia sermo 1 Cor. 12 et 14, sive ex dono communi et ordinario.“ (L. c. f. 77.)
Idem: „Antithesis: 1. Fanaticorum variorum, statuentium: ,Dei et omnium, credendorum dogmatum cognitionem non ex verbo Dei scripto, sed ex proprio unicuique peculiariter facta revelatione et congenita luce, ex raptibus, somniis, angelorum colloquiis, ex verbo interno, ex inspiratione (Einsprechen) Patris coelestis, informatione interna Christi essentialiter cum ipsis uniti, ex magisterio Spiritus S. intus loquentis et docentis, sapientiam altiorem, quam quae Scripturis sacris continetur, petendam esse.' Tali ένϋονσιασμώ correptos fuisse constat permultos fanaticos, antiquos et recentiores; antiquis annumerari possunt Montanistae, Donatistae, Adelphius. . . Verba hist. Tripart. haec sunt: ,Ea tempestate Messalianorum, qUos ενχήτας, .h. e. orantes, appellant, haeresis est exorta. Vocantur autem et alia appellatione ένΰουσιασταί, i. e. afflati et divini. Hi enim cujusdam daemonis operationem expectant et hanc Sancti Spiritus praesentiam arbitrantur. Qui vero integro hujus rei languore participantur, aversantur operationem manuum velut malam, somnoque semetipsos tradunt et somniorum phantasias prophetias appellant. Hujus haereseos fuerunt principes Dadoes et Sabbas et Adelphius, Hermas et Symeones et alii.‘ Recentiores enthusiastae sunt, qui... ex orco prodierunt... sub ductu et auspiciis Thomae Munzeri, seditiosi illius Anabaptistarum antesignani in Thuringia, Casparis a Schwenkfeld in Silesia, Theophrasti Paracelsi in Helvetia, Coppini et Quintini in Piccardia, Valentini Weigelii in Misnia. Hi omnes non tantum scriptum Dei verbum, sed et revelationes, enthusiasmos, somnia et immediatam Dei vocem audienda et secundum illa regimen ecclesiae instituendum esse contenderunt. . . His adde fratres roseae crucis, novellos prophetas, Joh. Warnerum, Georg. Richardum, Quackeros seu Tremulantes in Anglia, qui etiam raptus divinos et revelationes immediatas somniant. Sic quoque Jean de Labadie publice gloriatus est de revelationibus coelestibus, colloquiis cum beatis sanctis atque b. virginis Mariae apparitionibus inter orandum sibi factis, ipsiusque asseclae; Deum immediate saepe sine verbo cum fidelibus agere, asserunt ac proinde, ,ad internas Spiritus revelationes confugiendum, seduloque attendendum', monent. Ita et Schurmannia, ενκλψ. p. 80., probare conatur, ,praeter Scripturam dari hodieque prophetiam dogmaticam et internas revelationes.' 2. Papistarum, quos revelationes privatis, v. g. Brigittae, Catharinae Senensi,.. factas inter principia fidei admittere, ostendit Dr. Dannhauerus Hodom. Spiritus Pap. phantasm. I. p. 61. sq. . . 3. Socinianorum. Sic Faustus Soclnus contra Erasmum Joh. p. 166. censet, Laelium Socinum . . . interpretationem eorum verborum Christi Joh. 8, 52.; ,Antequam Abraham pater multarum gentium flat, ego sum lux mundi', precibus multis ab ipso Christo impetrasse, eamque a Deo ipso patefactam esse. Ostorodus Instit. Germ. c. 1. requirit immediatas revelationes sive internam specialem illuminationem ad intelligendas Scripturas propheticas et maximam partem Apocalypseos Johannis. Vide Dn. D. Calovium 11. cc. 4. Quorundam Calvinianorum. Sic Andreas Carolstadius revelationes et visiones privatas magnifecit, quem libro ,contra coelestes prophetas' b. Lutherus refutavit Tom. III. Jenens. cf. Sleidanum 1. III. p. 61. et 1. V. p. 117., ubi inquit: ,Is, de quo supra dictum est, Carolstadius, a Luthero dissentiens, Witteberga relicta, clandestinis illis doctoribus, qui visiones et colloquia cum Deo simulabant, ut ante diximus, multo erat familiaris.4 Et Huld. Zwinglius, qui ex peculiari revelatione sibi innotuisse vtilt per Spiritum, voculam ,est' in verbis coenae positam esse pro ,significat*. Hinc D. Dannhauerus Hodom. Spirit. Cälv. Phantas. I. §9. p. 59.: ,Si primordia spectes, enthusiasmo fanatico Carolstadiano et Zwingliano non parum debet Calvinismus, quamvis postea videatur defecisse.'“ (L. c. f. 70. sq.)
90
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
91
F. A. Philippius: „Die Quelle, aus der die Dogmatik zu schöpfen hat, ist also die durch die Offenbarung erleuchtete Vernunft des dogmatisirenden Subjects. Die christliche Einzelpersönliehkeit weiss aber, dass die göttliche Offenbarung ihrem Inhalte und Zwecke entsprechend nicht nur einem einzelnen Subjecte gegeben, sondern für die ganze Menschheit bestimmt ist, sowie dass innerhalb der Menschheit sich eine Gemeinschaft derer vorfindet, an welchen diese göttliche Bestimmung der Heilsoffenbarung in Christo sich schon thatsächlich verwirklicht hat. Daher wird das dogmatisirende Subject das Bedürfniss fühlen, die Erleuchtung seiner Vernunft in Zusammenhang zu bringen mit der Erleuchtung der Christus- Gemeinschaft überhaupt, und die Ueber- einstimmung seines individuellen Bewusstseins mit dem christlichen Gesammtbewusstsein wird ihm eine Bestätigung der Wahrheit des ersteren bieten... lfm nun aber die Prüfung der verschiedenen kirchlichen Gemeinschaften richtig vollziehen und sich dann frei entscheiden zu können, bedarf es einer untrüglichen Hegel und Richtschnur, nach welcher die Lehren dieser Gemeinschaften bemessen werden können. . . Dieser Norm wird dann mit der Lehre der Einzelkirche auch die Lehre der Gesammtkirche zu unterwerfen sein, um der Voraussetzung ihrer Richtigkeit das unverbrüchliche Siegel unbedingter Gewissheit aufzuprägen. . . Wir haben nun als Quelle, aus welcher die christliche Glaubenslehre ihren Stoff zu schöpfen hat, eine dreifache erkannt, nemlich die erleuchtete Vernunft des dogmatisirenden Subjectes, die Lehre der Kirphe und die kanonische Schrift des Alten Und Neuen Testaments. . . . Aus unserer ganzen bisherigen Entwickelung geht von selbst hervor, dass die Schriftlehre bei uns nicht, wie in der älteren Dogmatik, an den jedesmaligen Anfang, sondern an das jedesmalige Ende des dargelegten Glaubensartikels treten wird, weil wir die Schrift nicht als erste Quelle, sondern als letzte Norm der dogmatischen Erkenntniss betrachten.“ (Kirchliche Glaubenslehre. Stuttgart 1854. 1, 86—92.226.)
Luthardtius: „Die Dogmatik ist die Wissenschaft vom Zusammenhang der Dogmen, welche sie aus dem religiösen Glauben des Christen selbst zu reproduciren hat. . . Die Schrift als normativer Factor des dogmatischen Systems gibt demselben seinen biblischen Charakter.“ (Kompendium der Dogmatik. Leipzig 1868. S. 5. 23.)
De Hofmann: „Es ist eine geläufige Forderung, dass man die kirchlich geltende Lehre an der Schrift prüfe, die Schrift aber nach dem Glauben auslege. Wo finde ich aber den Glauben, nach welchem ich die Schrift auslege, wenn nicht in mir? Denn ausser mir ist er kirchliche Lehre, die an der auszulegeuden Schrift geprüft sein will. Und wäre es auch das apostolische Symbolum, aus welchem man neuerdings ein noch dazu keiner Handhabung fähiges Schriftauslegungsgesetz hat machen wollen, es muss auch dieses, gleichviel wie alte, Erzeugniss kirchlicher Thätigkeit erst wieder an der Schrift geprüft werden, nicht sowohl, ob es im Einzelnen richtig, sondern ob es jene Hauptsumme des Christenthums wirklich ist, welche unsere Väter vielmehr auch selbst aus der Schrift entnommen wissen wollten. Ans den deutlichsten Schriftstellen zusammengebrachte Hauptsumme göttlicher Lehre war ihnen der Glaube, nach welchem die Schrift ausgelegt werden sollte. Aber sie bewiesen damit nur, dass ihnen die Schrift wie eine Sammlung von Glaubensgesetzen erschien, was sie nicht ist. Auch lehrt die Erfahrung, dass wieder nur Heilsbegierigen oder Heilsgewissen die deutliche Schrift deutlich redet; und über den Umfang jener Hauptsumme ist nie Sicherheit, wohl aber über den Unterschied von Fundamentalem und Nichtfundamentalem bis auf diesen Tag fruchtloser Streit gewesen. Auch jene Forderung weis’t demnach atu die Nothwendigkeit hin, sich des Christenthums, wie wir es als gegen- wärtigen Thatbestand in uns selbst tragen, zu vergewissern. . . Jenes Verhältniss zu Gott, nachdem ich seiner theilhaftig geworden, hat ein
92
PROLEGOM. CAP. Π.
selbständiges Dasein in mir begonnen, welches nicht von der Kirche abhängt, noch von der Schrift, auf die sich die Kirche beruft, auch nicht an jener oder dieser die eigentliche und nächste Verbürgung seiner Wahrheit hat, sondern in sich selbst ruht und unmittelbar gewisse Wahrheit ist, von dem ihm selbst einwohnenden Geiste Gottes getragen und verbürgt. Dennoch will und muss dasselbe, wo man es sich zur Erkenntniss und Aussage“ (Lehrdarstellung) „bringen lassen will, rein nur es selber bleiben, unvermengt mit dem, ungestört durch das, was ausser ihm, also ausser uns wo irgend gelegen ist. Und ob das ausser uns Gelegene in noch so naher, in ursächlicher Beziehung steht zu dem in uns, und ob es sich als die gleiche Wahrheit unzweifelhaft zu erkennen gibt: hier gilt es, die eine nächste Aufgabe rein für sich, in geschlossener Selbständigkeit zu vollziehen. Freilich werden, wo es recht hergeht, Schrift und Kirche ganz das Gleiche bieten, was wir in uns selbst erheben. Aber es dort aufzufinden, ist eine zweite Aufgabe nach jener.“ (Der Schriftbeweiss. Nördlingen, 1852. 1ste Hälfte, S., 9.10. 11.)
§ 2.
Intelligitur autem nomine Scripturae sacrae complexus ille seu volumen a librorum, qui non tantum res sacras b tractant et ad fidem ac vitae sanctimoniam c tendunt, verum etiam peculiari operatione Spiritus Sancti d consignati sunt, quos vulgo Biblia e appellamus.
Reuschius: „Ratione loquendi in singulari innuitur, quod omnes sacrae Scripturae particulares libri unum constituant totum atque unum habeant auctorem primarium.“ (Annotatt. etc. p. 74.)
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
93
§ 3.
Causa efficiens principalis Scripturae s. Deus a trin- unus b est; per appropriationem c autem Spiritus Sanctus. d
Gerhardus: „Inter verbum Dei et Scripturam sacram materialiter acceptam non esse reale aliquod discrimen. Probatur hoc 1. ex Scripturae materia. . . 2. Ex phrasium ισοδνναμίφ. . . 3. Ex regula logica: Accidens non mutat rei essentiam... 4. Ex δεικτική particula ab apostolis usurpata. Paulus de Scriptura Mosaica et homogeneis Vet. ac Novi Test, libris δεικτικώς inquit: ,Τοϋτ’ εστι το ρήμα τής πίστεως, quod praedicamus', Rom. 10, 8. 1 Pet. 1, 25.“ (Exeges. 1. 1. § 7.)
QUENSTEDTIUS: ,,’Έλλειπτικώς haec (πάσα γραφή θεόπνευστος') dici, nemo non videt, deest enim, ut alibi in s. L. saepissime, vinculum verbi substantivi εστί, quod si interseras, perfectum evadit enunciatum: πάσα γραφή ’εστι θεόπνευστος. Subjectum est γραφή, Scriptura, non quaevis, sed determinate Ιερά, v. 15.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 4. s. 2. q. 3. f. 100.)
Idem: „Quamvis s. Petrus non praecise de scriptione, sed de locutione, qua viva voce sancti Dei homines prophetias, quae divinitus sibi contigerant, protulerunt et cum aliis communicarunt, loquatur; per λαλιάν tamen et locutio et scriptio hic significatur et sub illa haec simul comprehenditur, v. Act. 2, 31. 3, 24. Rom. 3, 19. Jac. 5, 10. Uti enim a Spiritu S. acti et impulsi locuti sunt sancti Dei homines, ita etiam ab eodem acti et impulsi scripserunt. Imo προφητεία γραφής, h. e., prophetia Scripturae sive prophetica Scriptura, ut Erasmus vertit v. 20., olim allata est per scriptionem. Atque ita s. scriptores in scribendo non minus, quam in loquendo a Spiritu S. pependerunt et causae mere instrumentales fuerunt.“ (L. c. f. 101. sq.)
§ 4.
Causalitas causae efficientis principalis a est ipsa Seo- τΐνενστία, seu divina inspiratio, b id est, actio ejusmodi, qua Deus non solum conceptus c rerum scribendarum d omnium, objectis conformes, sed et conceptus verborum ipsorum atque omnium, e quibus illi exprimendi essent, supernaturaliter communicavit intellectui scribentium ac voluntatem eorum ad actum scribendi f excitavit.
94
PROLEGOM. CAP. II.
Quenstedtius: „Dist. inter divinam revelationem, et inspirationem. Revelatio formaliter et vi vocis est manifestatio rerum ignotarum et occultarum, et potest fleri multis et diversis modis, sci. vel per externum alloquium, vel per somnia et visiones (nam ,revelare', graece άποκαλυπτειν, est id, quod occultum erat, retegere). Inspiratio est actio Spiritus 8., qua actualis rerum cognitio intellectui creato supernaturaliter infunditur, seu est interna conceptuum suggestio seu infusio, sive res conceptae jam ante scriptori fuerint cognitae, sive occultae. Illa (revelatio) potuit tempore antecedere scriptionem, haec cum scriptione semper fuit conjuncta et in ipsam scriptionem influebat. Interim non nego, ipsam θεοπνευστίαν sive inspirationem divinam dici posse revelationem secundum quid, quatenus scl. est manifestatio certarum circumstantiarum, item ordinis et modi, quibus res consignandae et scribendae erant. Quandoque etiam revelatio cum ipsa inspiratione divina concurrit atque coincidit, quando sci. divina mysteria revelando inspirantur et inspirando revelantur in ipsa scriptione.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 4. S. 2. q. 8. fol. 98.)
Dannhauerus: ,,Lux viae coelestis est Scriptura sacra canonicis veteris ac novi testamenti libris comprehensa, θεόπνευστος, h. e., divinitus inspirata; πάσα γάρ γραφή (των ιερών γραμμάτων) εστί (hoc enim omnino supplendum, ne sit ανακόλουθου') θεόπνευστος και ωφέλιμος etc. Equidem epistola Davidis Uriae letifera fuit γραφή, non tamen γραφή Ιερών γραμμάτων. — Divinitus, inquam, inspirata a Patre, ut fonte sapientiae, et Filio Christo, per Spiritum cordis scrutatorem, cujus ώορά acti et moti locuti sunt sancti Dei homines. Nam quia finis Scripturae sacrae divinus est et supernaturalis, medium quoque supernaturale esse debuit, ,ut fides nostra non sit in sapientia hominum, sed in potentia Dei.1 Ac ideo divina est Scriptura non quod omnem Deus suo digito immediate sicut legem (quam Deus scripsisse perhibetur* non duntaxat aucto ritative et dictando, sed scribendo; ,scripsit in tabulis verba foederis decem', Exod. 84, 28. Quis scripsit? Dominus ipse, cum quo Moses fuit quadraginta dies etc.) exararit, sed quod per viros divinos exaras- set ac eorum sibi Scripturam appropriasset tanquam suam. Caeterum θεόπνενσις Scripturae sacrae est a Sp. S. non solum 1. aspirante, cum jussu exteriori, aperto; eoque vel generali: ,docete omnes gentes*, — ergo et remotissimas, ad quas pes apostolorum non venit, ergo et novissimas, quibus apostolicum alloquium mors apostolorum praevertit; utrisque calamo succurrendum erat, idque necessario aliquo aliquorum. Tametsi enim Scriptura sit accidens verbi divini, tamen ei verbo, quod in omnes gentes inclarescere sine formidine mendacii debet, est essentialis, sicut albedo accidens est parietis, at de essentia parietis albi; — vel speciali, facta ad Esaiam et Johannem duodecies in Apocalypsi (1, 11. 19.; 2, 1. 8. 12. 18.; 3, 1.7. 14.; 14, 13.; 19, 9.; 21, 5.); ubi ex qua causa Esaias scribere debuit, nimirum ex perpetuitatis cura; ex qua d. Johannes, quod exui in Patmo non posset viva voce docere: ex eadem etiam reliqui scriptores sibi scribendi negotium datum esse intellexere, qui, si absque divino mandato rem tantam susceperunt, ejusdem se peccati alligarunt, quo secretarius, injussu principis ad subditos diploma scribens, delinquit; — vel specialissimo, cum obligatione, determinatione ac raptu divino conjuncto, quo motus Judas necessitatem
DE PRINCIPIO THEOROGIAE.
sibi impositam fassus est; accessit occasio tanquam ίπαναγκές τι; vide Aeg. Hunnium de eccles. p. 201. sq. — Tum paedagogia antecedanea, directrice et erroris praecautrice, quae quidem solam Scripturam praestitisset infallibilem, nondum tamen proprie θεόπνενστον; conjuncta fuisset cum scribentis molestia et difficultate, de qua conqueritur auctor Macca- baeorum. (2 Macc. 2, 27.) Tametsi enim etiam θεόπνευστοι*) scrutinium adhibuerint ac studio in exercitio docendi, tamen scribendi raptum fuisse sine molestia, ostendit cita illa et expedita recitatio (Jer. 36, 2.) e memoria eorum, quae in charta exciderunt. Non solum 2. sub- vel post-spirante per consequens testimonium, quo pacto paedagoga censet et approbat, quae discipulus proprio marte edidit, ob easdem, quas modo habuimus, rationes; sed 3. inspirante per gratiam praesentissimam concomitantem; accurante, ne vel in puncto erraret scriptor, revelante de novo res ratione humana superiores, moderante consignationes eorum, quae vel visu vel auditu accepisset (,Utenim‘, verba sunt Bellarm., ,dicitur vera epistola principis, quae a principe dictatur, etiamsi is, qui eam scripsit, antea sciebat, quae scripturus erat; ita dicitur et est immediatum Dei verbum, quod scriptum est ab evangelistis Deo inspirante et dirigente, licet scripserint ea, quae viderant et audierant‘), suggerente, quae exciderunt, cavente errorem, ne levioribus quidem exceptis, **) dictitante verba aptissima, sanctificante sibique appropriante. — ,Quod manu apostolorum scriptum est, ipsa manu Dei scriptum est‘, August. 1. I. de consens. evang. c. ult. —; sed et 4. respirante, quoties debito ordine oraculum Scripturae sacrae quaeritur. Ut organum musicum pneumaticum quasi reviviscit, spirat, sonat, quoties ex arte pulsatur: ita cum lectione, auditione ac meditatione pia tractatur Scriptura sacra, Spiritus S. per eam respirat quasi, edit oracula divina, consilia ex cordis divini adytis ad salutem necessaria manifestat. Atque haec θεόπνενσις est Scripturae s. anima, a qua habet suum esse divinum ac αύτόπιστον, non aliunde.“ (Hodos. phaen. 1. E.
p. 18—20.)
Quenstedius: „Dist. inter assistentiam et directionem divinam nudam, qua tantum cavetur, ne scriptores sacri in loquendo et scribendo a vero aberrent, et inter assistentiam et directionem divinam, quae includit Spiritus S. inspirationem et dictamen; non illa, sed haec Scripturam efficit θεόπνενστον et hic locum habet.“ (L. c. q. 3. f. 98. sq.)
*) 1 Pet. l, 10.11. 2 Tim. 3, 14. 1 Cor. 7,15., ubi apostolus Spiritu S. praeditus v. 40., tamen negat, illud suum praeceptum expresse a Domino traditum, sed a se demum cum singulari Spiritus S. assistentia, erroris cautrice, argumentando collectum.
**) 2 Tim. 4, 13., ubi pennulae et membranae cura ostendit, vestis formam esse adiaphoram ac membranas apostolicas non esse parvi pendendas.
95
PROLEGOM. CAP. II.
Idem: ,,Dist. inter s. Scripturae infallibilitatem, et divinitatem; illa ab assistentia divina est, haec ab inspiratione Spiritus S. Nec statim, quod per assistentiam et directionem Dei infallibilem scriptum est, θεόπνευστου seu inspiratum divinitus dici potest.“ (L. c. f. 99.)
Conf. Augustana: ,,Cur toties prohibet Scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas daemoniorum (1 Tim. 4,1.)? Num frustra haec praemonuit Spiritus Sanctus?u (p. 66.)
Apologia A. C.: „Num frustra existimant toties idem repeti? Num arbitrantur, excidisse Spiritui Sancto non animadvertenti has voces?“ (p. 107.) „Habes igitur, lector, nunc apologiam nostram, ex qua intelliges, et quid adversarii judicaverint (retulimus enim bona fide), et quod articulos aliquot contra manifestam Scripturam Spiritus Sancti damnaverint.“ (p. 74.)
Lutherus: „Erstlich nennet er (David, 2 Sam. 23, 2.) den Heiligen Geist, dem giebt er alles, was die Propheten weissagen. Und auf diesen und dergleichen Spruch siehet St. Petrus 2. Ep. 1, 21.: ,Es ist noch nie keine Weissagung aus menschlichem Willen hervorgebracht, sondern die heiligen Menschen Gottes haben geredet aus Eingebung des Heiligen Geistes.' Daher singt man in dem Artikel des Glaubens, (im Nicänum) von dem Heiligen Geist also: ,der durch die Propheten geredet hat.' Also giebet man nun dem Heiligen Geiste die ganze heilige Schrift. . . Höre nun, wer Ohren hat zu hören! Meine Reden sind nicht meine Reden, sondern, ,wer mich höret, der höret Gott, wer mich verachtet, der verachtet Gott',·Luc. 10, 16. Denn ich sehe, dass meiner Nachkommen viel werden meine Worte nicht hören, zu ihrem grossen Schaden. Solchen Ruhm dürfen wir, noch niemand führen, der nicht ein Prophet ist. Das mögen wir thun, soferne wir auch heilig und den Heiligen Geist haben, dass wir Catechumenos und Schüler der Propheten uns rühmen, als die wir nachsagen und predigen, was wir von den Propheten und Aposteln gehöret und gelernet und auch gewiss sind, dass es die Propheten gelehret haben. Das heissen in dem Alten Testament der Propheten Kinder, die nichts eigenes noch neues setzen, wie die Propheten thun, sondern lehren, das sie von den Propheten haben. ... So haben wir nun hier abermal zwo unterschiedliche Personen, den Vater und den Sohn; so ist der Heilige Geist ohne das da, der solchen Psalmen vom Vater und Sohn mit ihren Worten eingeführet, gemacht und geredet hat. Also ist die unterschiedliche Dreifaltigkeit der Personen in einem unzertrennlichen göttlichen Wesen, und dass der Sohn Mensch und Messias sei, bekennet, gleichwie es in den letzten Worten Davids bekannt ist. Ein fleischlich Herz läuft überhin oder denket, David habe es als ein frommer Mann gemacht von sich selbst oder andern, wie die blinden Juden thun: aber David will es nicht leiden, dass man sollte ihm die Worte zuschreiben. Es sind lustige liebliche Psalmen Israel (spricht er), aber ich habe sie nicht gemacht, sondern der Geist des Herrn hat durch mich geredt.“ (Ausl, der letzten Worte Davids. 1543. III, 2797. sq. 2802. sq.)
Quenstedtius: „S. Scriptura canonica originalis est infallibilis veritatis omnisque erroris expers, sive, quod idem est, in s. Scriptura canonica nullum est mendacium, nulla falsitas, nullus vel minimus error, sive in rebus sive in verbis; sed omnia et singula sunt verissima, quaecunque in illa traduntur, sive dogmatica illa sunt, sive moralia, sive historica, chronologica, topographica, onomastica; nullaque ignorantia, incogitantia auit oblivio, nullus memoriae lapsus Spiritus S. amanuensibus in consignandis s. literis tribui potest aut debet.“ (L. c. q. 5. f. 112.)
Form. Conc.: „Toto pectore prophetica et apostolica scripta V. et N. T. ut limpidissimos purissimosque Israelis fontes recipimus ac amplectimur.“ (Declar. de compendiaria doctrinae forma, p. 631.)
96
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
97
Lutherus: „Ich bitte und warne treulich einen jeden frommen Christen, dass er sich nicht stosse an der einfältigen Rede und Geschichte, so ihm oft begegnen wird; sondern zweifle nicht daran, wie schlecht es sich immer ansehen lässt, es seien eitel Worte, Werke, Gerichte und Geschichte der hohen göttlichen Majestät und Weisheit. Denn dies ist die Schrift, die alle Weisen und Klugen zu Narren macht und allein den Kleinen und Albernen offen steht, wie Christus sagt Matth. 11, 25. Darum lass deinen Dünkel und Fühlen fahren und halte von dieser Schrift als von dem allerhöchsten, edelsten Heiligthum, als von der allerreichesten Fundgrube, die nimmer ganz ausgegründet werden mag, auf dass du die göttliche Weisheit finden mögest, welche Gott hier so alber und schlecht vorleget, dass er allen Hochmuth dämpfe. Hier wirst du die Windeln und die Krippen finden, da Christus inne liegt, dahin auch der Engel die Hirten weiset Luc. 2,11. Schlecht und geringe Windeln sind es, aber theuer ist der Schatz, Christus, der drinnen liegt.“ (Vorr. auf das A. T. 1523. XIV, 2. sq.)
Idem: „Damit ich auch denen will geantwortet haben, die mir Schuld geben, ich verwerfe alle heilige Lehrer der Kirchen. Ich verwerfe sie nicht, aber dieweil jedermann wohl weiss, dass sie zuweilen geirret haben, als Menschen, will ich ihnen nicht weiter Glauben geben, denn sofern sie mir Beweisung ihres Verstands aus der Schrift thun, die noch nicht geirret hat. Und das heisset mich St. Paulus 1 Thess. 5, 21., da er saget: ,Prüfet und bewähret zuvor alle Lehre; welche gut ist, die behaltet.' Desselben gleichen schreibet St. Augustinus zu St. Hieronymo: ,lch habe erlernet, allein denen Büchern, die die heilige Schrift heissen, die Ehre zu thun, dass ich vestiglich gläube, keiner derselben Beschreiber habe je geirret.'“ (Grund und Ursach aller Artikel, so durch die röm. Bulle verdammt worden. 1520. XV, 1758.)
Quenstedtius: ,,Dist. inter apostolorum statum ante acceptum in die pentecostes Spiritum S., et inter eorum statum post collatum Spiritus S. donum; in illo erroribus erant obnoxii et laborabant quorun- dam dogmatum ignorantia et falsa apprehensione, vide Act. 1, 7. Luc. 24, 25.; in hoc vero a Spiritu S. in omnem veritatem deducebantur, Joh. 16, 13. — Dist. inter apostolorum conversationem et eorundem praedicationem ac scriptionem, sive inter infirmitates vitae et errores doctrinae. In doctrina nequaquam errare potuerunt apostoli post acceptum Spiritus S. donum; erat mens et lingua eorum quasi plectrum aut calamus ipsius Spiritus S. dantis, quod loquerentur, et loquentis in ipsis Matth. 10, 19., adeoque ducentis eos in omnem veritatem Joh. 16, 13. In vita vero et conversatione externa non fuerunt prorsus αναμάρτητο,, sed propter ingenitam originalem corruptionem infirmitatibus et lapsibus adhuc obnoxii, et interdum etiam άνάρωπινον passi sunt, ut de duobus fratribus Matth. 20, 20. affirmat Theophylactus, — Dist. inter errorem in fide et doctrina, et inter errorem in facto aliquo speciali, quale fuit peccatum Petri Gal. 2, 11. sq., sci. vitium non praedicationis, sed conversationis, ut inquit Tertullianus libro de praescriptione. — Dist. inter errorem in theoria fidei, quo pacto nullus scriptorum s. erravit, et errorem in praxi, et sic erravit Petrus, quia ejus praxis et externa conversatio non congruebat cum theoria sive doctrina et professione fidei.“ (L. c. q. 5. f. 116.)
Idem: „Dist. inter illos, qui a s. scriptoribus introducuntur loquentes ex proprio motu, ut Eva Gen, 4, 1., Cain cap. eod. v. 13., Hiob maledicens diem nativitatis suae c. 3, 1., Judaei Joh. 8, 48. de Christo affirmantes, quod daemonium habeat; , et inter illos, qui introducuntur loquentes ex instinctu seu afflatu Spiritus S., ut Stephanus protomartyr, Johannes baptista, ejusque pater Zacharias, Simeon, virgo Maria; non illi, sed hi scriptoribus ι9εοπνενστοις sunt accensendi.“ (L. c. q. 3. fol. 99.)
Baieri Comp. ed. Walther. I.
7
98
PROLEGOM. CAP. II.
Idem: „Dist. inter execrationes et blasphemias, v. g. Jobi, Judaeorum etc., et inter earundem historicam relationem et consignationem; non inspiravit Deus ipsis Judaeis Christum ut daemoniacum proclamantibus blasphemias Joh. 8, 48., nec Jobo execrationem diei nativitatis suae c. 3, 1.; inspiravit vero sanctis amanuensibus suis, ut illas scriberent et consignarent, non ad imitationem, sed ad cautionem et vitationem.“ (L. c. q. 4. f. 104.)
Idem: „Dicit quidem Lucos, ,se omnia penitus assecutum esse, idque per traditionem eorum, qui spectatores et ministri verbi fuerint, ut inde etiam aliquam sibi fidem conciliaret; ast cum illa scriberet, quae assecutus erat, non ex aliorum relatione aut memoria sua ea depromsit, sed e divina Spiritus S. inspiratione, qui mentem et calamum direxit ipsique et res scribendas et verba, quibus eaedem scriberentur, suggessit.“ (L. c. q. 4. f. 104.)
Lutherus: „Weil hier (1 Cor. 7, 12.13.) St. Paulus bezeuget, dies Stück rede nicht der Herr, sondern er, gibt er zu verstehen, dass es nicht von Gott geboten, sondern frei sei, sonst oder so zu thun. Denn er unterscheidet seine Worte von dem Worte des Herrn, dass des Herrn Wort soll Gebot, sein Wort aber soll Rath sein.“ (Ausl. des 7. Cap. der 1. Ep. St. Pauli a. d. Corinther. 1523. VIII, 1109.)
Quenstedtius: „Omnia, quae scribenda erant, a Spiritu S. sacris scriptoribus in actu isto scribendi suggesta et intellectui eorum quasi in calamum dictitata sunt, ut his et non aliis circumstantiis, hoc et non alio modo aut ordine scriberentur.“ (L. c. q. 3. f. 98.)
Quenstedtius: „Neque dicit apostolus: πάντα εν γραφή sunt θεόπνευστα, sed πάσα γραφή θεόπνευστος, ut ostendat, non modo res scriptas, sed etiam ipsam scriptionem esse θεόπνευστου. Et quicquid de tota Scriptura dicitur, idem etiam de verbis ceu parte Scripturae non postrema, necessario intelligendum est. Si enim vel verbulum in Scripturis occurreret non suggestum vel inspiratum divinitus, πάσα γραφή θεόπνευστος dici non posset. Si, inquam, verba et voces non fuissent s. scriptoribus suggestae per θεοπνευστίαν, Scriptura s. non proprie, non absolute et simpliciter, sed improprie, secundum quid et quoad conceptus rerum significatarum saltem esset dicique posset θεόπνευστος, inspirata a Deo; perinde ut Scriptura humano studio in aliam linguam translata proprie, absolute et simpliciter θεόπνευστος dici non potest, quia ipsa verba formalia, quibus constat, a Spiritu S. per inspirationem suggesta non sunt, licet secundum quid et cum apposito θεόπνευστος dici queat, nempe quoad conceptus rerum scriptoribus s. olim inspiratos, qui verbis versionis significantur.“ (L. c. q. 4. f. 107.)
Idem: „1 Cor. 2, 12. 13. Hoc loco 1. verba a rebus per verba communicatis distinguuntur. . . 2. Opponuntur λόγοι διδακτοί ανθρώπινης σοφίας, et λόγοι διδακτοί τοϋ θεού, verba, quae docet humana sapientia, sive verba humana, etiam sapientissime excogitata, et verba, quae docet, suggerit et dictitat Spiritus S. (Genitivus enim causam efficientem exprimit, ut Joh. 6, 45.: ,Erunt omnes διδακτοί τοϋ θεοϋ, docti a
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
99
Deo‘, ex Jes. 54, 13.) Illa λα/.φ apostolica removentur, haec vero ipsi tribuuntur. Vult enim dicere apostolus: Sicut a Sp. S. sapientiam illam sive notitiam mysteriorum divinorum accepimus, ita quoque ab eo ipsa verba, quibus eam eloquimur, edocti sumus.“ (L. c.)
Lutherus: ,, Unus apex doctrinae plus valet, quam coelum et terra. Ideo in minimo non patimur eam laedi.“ (Comm. in Ep. S. Pauli ad Gal. Tom. II. p. 341. Ed. Hai. VIII, 2661.)'
Idem: ,,Wenn sie aber nicht so leichtfertige Verächter wären der Schrift, so sollte sie ein klarer Spruch aus der Schrift so viel bewegen, als wäre die Welt voll Schrift; wie es denn wahr ist. Denn mir ist also, dass mir ein jeglicher Spruch die Welt zu enge macht.t( (Dass diese Wort, das ist mein Leib, noch feste stehen. 1527. XX, 982.)
Idem: „Quod si demus unam epistolam aliquam Pauli, aut unum alicujus locum non ad universalem ecclesiam pertinere, jam evacuata est tota Pauli auctoritas. Corinthii enim dicent, ea, quae de fide ad Romanos docet, non ad se pertinere. Quid blasphemius et insanius hac insania fingi possit? Absit, absit, ut ullus apex in toto Paulo sit, quem non debeat imitari et servare tota universalis ecclesia.“ (De capt. Babyl. Opp. cur. J. C. Irmischer. Vol. V. p. 27. Ed. Hai. XIX, 21. sq.)
Idem: „Fatentur omnes, quod Christus Joh. 10. dicit: ,Non potest solvi Scriptura', et ejus auctoritatem prorsus illaesam esse oportere, cui neque liceat contradicere, neque eam negare.“ (Operat, in Psalmos. Cur. J. C. Irmischer. Vol.. III. p. 318. Ed. Hai. IV, 1763.)
Idem: „Darum wenn Moses schreibet, dass Gott in sechs Tagen Himmel und Erde und was darinnen ist, geschaffen habe, so lass es bleiben, dass es sechs Tage gewesen sind, und darfst keine Glosse finden, wie sechs Tage ein Tag gewesen sind. Kannst du es aber nicht vernehmen, wie es sechs Tage sind gewesen, so thue dem Heiligen Geist die Ehre, dass er gelehrter sei, denn du. Denn du sollt also mit der Schrift handeln, dass du denkest, wie es Gott selbst rede. Weil es aber Gott redet, so gebühret dir nicht, sein Wort aus Frevel zu lenken, wo du hin willt, es zwinge denn die Noth, einen Text anders zu verstehen, denn wie die Worte lauten; nämlich, wenn der Glaube solchen Verstand, als die Worte geben, nicht leidet.“ (Predigten über das
Quenstedtius: „Dist. inter occasionem fortuitam et accidentariam, et inter occasionem a Deo subministratam ; scripserunt quandoque apostoli ex occasione, sed non fortuita, sed a Deo subministrata. Deus omnia ita direxit, ut completum perfectumque canonem fidei et vitae haberemus, Scripturas sci. propheticas et apostolicas, ita ut ejusdem directioni, instinctui et impulsui, non vero fortuitae .et accidentali occasioni, Scripturae acceptae ferri debeant.“ (L. c. q. 2. f. 62.)
PROLEGOM. CAP. II.
ANTITHESIS:
Quenstedtius: „Antithesis: 1. Pontificiorum, 2: nonnullorum Cal- vinianorum, 3. Socinianorum, 4. Arminianorum, denique 5. Novatorum, qui omnes ea, quae naturali ratione et aliunde vel per experientiam propriam et sensuum ministerio cogfiosci potuerunt (vel quorum scriptores ipsi ο,ΰτόπται καί αντηκοοι extiterunt), quaeque nihil ad salutem faciunt et facti vel rei narratae circumstantiam spectant, itemque leviora videntur, non revelasse, inspirasse et dictasse Spiritum S., sed solum ad haec consignanda scriptores excitasse et simul gubernasse per assistentiam et directionem singularem, ne quid falsi, indecori aut incongrui admiscerent, vel aliquid humani in scribendo paterentur. Sic Bellar- minus lib. de V. D. c. 15. ait: ,Aliter Deus adfuit prophetis, aliter historicis. Illis revelavit futura et simul astitit, ne aliquid falsi admiscerent in scribendo; his non semper revelavit ea, quae scripturi erant, sed excitavit duntaxat, ut scriberent ea, quae vel viderant, vel audierant, quorum recordabantur, et simul astitit, ne quid falsi scriberent.' . . . Verba D. Georg. Calixti P. I. Resp. Moguntinis oppositi th. 72. haec sunt: ,Neque Scriptura dicitur divina, quod singula, quae in ea continentur, divinae peculiari revelationi imputari oporteat (v. g. de duob. filiis Abrahami, de patre Davidis, de serie et successione regum Jerosolymae et Samariae, quod Herodes fuerit rex Judaeae, Pilatus praeses, aut quod Timotheo scribit s. Paulus 2 Tim. 4, 13.: Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, adfer, cum venies), sed quod praecipua, sive quae primario et per se respicit ac intendit Scriptura, nempe quae redemptionem et salutem generis humani concernunt, nonnisi divinae illi peculiari revelationi debeantur; in caeteris vero, quae aliunde, sive per experientiam, sive per lumen naturae nota, consignandis divina assistentia et Spiritu ita scriptores sint gubernati, ne quidquam scriberent, quod non esset ex re, vero, decoro, congruo.'“ (L. c. q. 3. fol. 99.)
Idem: „Observa, Suaresium admittere ϋεοττνενστίαν (sive divinam inspirationem) ipsorum verborum Scripturae in omnibus, quae mysteria fidei concernunt et captum humanum excedunt; specialem autem assistentiam per custodiam ab omni errore et falsitate tantum in iis admittere, quae secundum se humana sunt et sensibus subjacent. Bellarminus 1. II. de Cone. Auctor, c. 15. column. 264. scribit: ,Scriptores sacros non debuisse multum laborare in suis libris; satis enim fhisse, si laborarent scribendo vel dictando, si ederent vaticinia, vel ad summum revocando ad memoriam, quae viderant aut audierant, et cogitarent verba, quibus ea scriberent, si scribebant historias vel epistolas vel aliquid simile.4 . . Huc pertinent etiam illi, qui methodum seu dispositionem, exornationem, ερμηνείαν, phrasin et stylum Scripturae humano ingenio atque industriae attribuunt, et non immediatae atque infallibili Spiritus S. inspirationi, quos inter eminet Sebast. Castalio in dialogo 2. de elect.44 (L. c. q. 4. f. 106. sq.)
Calvinus: „Quum illic (Ps. 22.) queratur David, se hostibus praedae fuisse, metaphorice sub nomine vestium sua omnia designat, ac si uno verbo dixisset, spoliatum se ac nudatum ab improbis fuisse. Quam figuram dum negligunt evangelistae, a nativo sensu discedunt." (Commentar, super Joh. p. 190.)
Idem: „Quum de praestantia hominum disserat propheta, apostolus Ebr. 2. ad Christi exinanitionem id trahit. . . Quod de brevi abjectione deinde tractat apostolus, non est exegeticum, sed ad suum institutum deflectit, quod alio sensu a Davide dictum fuerat. Sic Eph. 4, 8. locum Psalmi 68, 19. non tam intrepretatur, quam pia deflectione ad Christi personam adeommodat.44 (Opp. Tom. III. p. 24. ad Ps. 8.)
Quenstedtius: „Antithesis: Pontificiorum, qui nugantur, evangelistas et apostolos nullo divino mandato ad scribendum accessisse, sed
100
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
101
incidenter, ex occasione quadam accidentaria aliunde oblata, aut necessitate coactos. Item: Deum nec mandasse expresse, ut scriberent, nec ut non scriberent. Apostolos nullibi testari, se ex Domini mandato scribere. Ita Bellarminus 1. IV. de V. D. c. 3. col. 169., ubi ait: ,Falsum est, Deum mandasse apostolis, ut scriberent, legimus enim Matth. ult. mandatum, ut praedicarent evangelium, ut autem scriberent, nusquam legimus. Itaque Deus nec mandavit expresse, ut scriberent, nec ut non scriberent. Nec tamen negamus, quin Deo volente et inspirante apostoli scripserint, quae scripserunt* etc. et c. 4. § 3. secundo prob, inquit: ,Si Christo et apostolis fuisset propositum, V. D. coarctandi et restringendi ad Scripturam, inprimis rem tanti momenti, Christus aperte praecepisset et apostoli alicubi testarentur, se ex Domini mandato scribere, quemadmodum ex Domini mandato in toto orbe docuerunt, at id nusquam legimus.*“ (L. c. q. 2. f. 94.)
Idem: „Antithesis: 1. Pontificiorum, ut Alberti Piggii 1. 1. Hie- rarch. Eccles. c. 2. dicentis: ,Matthaeus et Johannes evangelistae potuerunt et labi memoria et mentiri', item: ,Quis certos nos reddet, vera esse et certa, quae scribunt omnia de Christo (praesertim Marcus et Lucas), quae nunquam viderant, sed crediderunt narrantibus aliis etc.*; Erasmi in notis in cc. 2, et 27. Matthaei statuentis, ,ibi evange- listas testimonia hujusmodi non e libris deprompsisse, sed, memoriae fidentes, ita ut fit, lapsos esse.' ... 3. Socinianorum, ut Socini in libello de auctoritate Scripturae, ubi cap. 1. p. 15. scribit: ,Quaedam in Scriptura per se ipsa falsa apparere, sed quae parvi sint momenti* ; pag. 71. ait: ,fleri potuisse, ut evangelistae et apostoli in aliquibus leviter errarint.* ... 4. Arminianorum, in praefatione apologiae suae et in specimine errorum tertio contra Leidenses; Episcopii Institut, theolog. 1. IV. s. 1. c. 4. p. 232, ubi asserit: ,Scriptores s. potuisse labi et reipsa lapsos esse memoria in rebus levibus et nihil ad salutem pertinentibus etc.' . . 5. Weigelianorum, qui de scriptoribus seu amanuensibus Dei, prophetis sci. et apostolis, docent: ,Eos ab omni errore in dogmaticis immunes non fuisse.' Vide Weigelium in Gfiildengriff p. 57.“ (L. c. q. 5 .f. 114.)
R. F. Grau: ,,Es haben die Theologen des 17ten Jahrhunderts eine göttliche Art und Natur der heiligen Schrift gelehrt, welche, wie sie nicht mit ihrer menschlichen tind geschichtlichen Wirklichkeit stimmt, so auch keineswegs als eine wahrhaft göttliche Art sich erweis’t. Das Göttliche in Jesu Christo erweis’t sich gerade dadurch als wahrhaft göttlich, dass es ganz und gar in die menschliche Wirklichkeit eingeht, in Geburt, menschliches Wachsthum und Entwickelung, ja Leiden und Sterben, ob es auch der göttlichen Erscheinung und Herrlichkeit sich entäussern musste. So ist nun auch die heilige Schrift, um untrügliche und umfassende Quelle der Wahrheit für die Kirche und ihre gesammte Entwickelung zu sein, nicht auf die pur göttliche Weise entstanden, dass der Heilige Geist, als der alleinige Autor, den menschlichen Verfassern als blossen Schreibern oder Instrumenten so Inhalt wie Worte dictirt habe. Auf Grund dessen wurden eben die hohen und göttlichen Eigenschaften, als Vollkommenheit und Genügsamkeit, Klarheit u. s. w. der heiligen Schrift zugeschrieben. Dies ist ja die Inspirationslehre des 17. Jahrhunderts. Wir können dagegen nur mit dem grössten Schriftforscher unserer Zeit sagen: ,Weder den aus der Beschaffenheit des Textes, noch den aus der Beschaffenheit der Sprache erwachsenden Fragen, nicht den schriftstellerischen Eigenthümlichkeiten der Verfasser, noch den nächsten Zwecken und den davon stammendem Besonderheiten der einzelnen Schriften, nicht der Mannichfaltigkeit der Lehrweisen, noch der Verschiedenheit der geschichtlichen Berichte konnte man gerecht werden, ohne mit jener dogmatischen Aussage, was es um die göttliche Eingebung der heiligen Schrift sei, in Widerspruch zu kommen: sie vertrug sich, was diei neutestamentliche Schrift anlangt, nur mit einer Evangelienharmonie, nicht
102
PROLEGOM. CAP. II.
aber mit den Evangelien, und nur mit einer Sammlung von Lehrbeweisstellen, nicht aber mit den apostolischen Briefen. Eine nach ihr gebildete Vorstellung von der Schrift würde mit der Wirklichkeit derselben nur eine entfernte Aehnlichkeit haben.'*) . . . Nicht in einer menschlichen Scheingestalt, wie die Doketen lehrten, hat sich die Gottheit auf Erden offenbart. So ist auch die menschliche Art, die geschichtliche Entwickelung der heiligen Schriften nicht blosser Schein, hervorgerufen durch eine äussere Accommodation des Heiligen Geistes an die natürliche Art der menschlichen Verfasser. Hier gilt es, zu erkennen: nicht trotz der Autorschaft des Heiligen Geistes ist die Schrift wahrhaft menschlich und geschichlich entstanden und geworden, sondern gerade durch jenen Ursprung. Der Geist Gottes ist als der in der Welt wirkende ein Geist der Geschichte und der Entwickelung; und er ist als der Geist Christi «sin Geist der Selbstentäusserung und Demuth. (!) ... Es ist jetzt kein Rückzug zu Quenstedt und Calov mehr möglich. . . Die heilige Schrift ist uns nicht mehr ein grösser vom Himmel herab gesandter Gesetzescodex mit seinen einzelnen Paragraphen, Beweisstellen genannt. Solche Auffassung müssen wir um des Glaubens willen als doketisch und um der Wissenschaft willen als geschichtswidrig zurückweisen. Die Schrift ist uns eine durch echt menschliche und geschichtliche Entwickelung gewordene Schriftensammlung, welche Art dem in dieser Entwickelung waltenden Heiligen Geiste, als dem Geiste Jesu Christi des Menschen- und Gottessohnes, nicht widerspricht, sondern allein entspricht. Die Grenzen des Göttlichen und Menschlichen in der Schrift können überhaupt nicht mechanisch und quantitativ bestimmt werden, so wenig, wie in der Person Jesu.“ (Entwickelungsgeschichte des Neutestamentlichen Schriftthums.“ Gütersloh 1871. I, 11. 12. 18. sq.)
Kahnisius: ,,Die altdogmatische Inspiration ruht auf dem Grundgedanken, dass die Schrift Gottes Wort ist, weil Gott der Heilige Geist ihr eigentlicher Verfasser sei. Dies aber ist er, sofern er einmal den heiligen Schriftstellern den Impuls zum Schreiben gab, dann aber ihnen sowohl Inhalt als Worte dictirte. . . Die Unhaltbarkeit der altorthodoxen Inspirationslehre wird Jedem in die Augen springen, der sich nur die Mühe gibt, sich einjanschauliches Bild von derselben im Einzelnen zu machen. Soll man sich denken, dass der Apostel Paulus, als er jenen zarten, urbanen, von einem leisen Humor berührten Brief an Philemon schrieb, nur aufzeichnete, was der Heilige Geist ihm dictirte? Denkt eine Inspirationslehre, welche alle Solöcismen und Barbarismen der apostolischen Schriften, alle verfehlten Constructionen des Paulus, alle ungenauen Citate, Differenzen in der Darstellung (und zwar in Puncten, wo auf den Wortlaut etwas ankommt, wie bei den zehn Geboten, dem Vaterunser, den Einsetzungsworten des Abendmahles), Entlehnungen aus anderen Schriften, rein persönliche Urtheile und Ausdrücke u. s. w. dem Heiligen Geiste zuschreibt, wirklich würdig vom Heiligen Geiste? . . . Mussten wir bei Propheten und Aposteln selbst bei Empfängniss der Offenbarung einen menschlichen Coefficienten annehmen, so konnten wir uns begriffliches Durcharbeiten und Darstellung durchaus nicht ohne Mitwirkung der menschlichen Eigenthümlichkeit denken und durften auf ganz unverkennbare Thatsachen einfach verweisen. Diese menschliche Seite tritt noch viel entschiedener bei Dichtem, lyrischen und didaktischen, und Geschichtsschreibern hervor. Soll man annehmen, dass was David in seinem Herzen empfand, der Heilige Geist in Gestalt eines Psalms dictirt habe? Wenn der Evangelist Lucas nur niederschrieb, was ihm der Geist dictirte: wozu beruft er sich auf Ueberlieferung und Forschung? Wenn Salomo’s Sprüche, wie man doch selbst strengererseits zugibt, nicht
·) v. Hofmann, die heilige Schrift neuen Testaments zusammenhaengend untersucht, Noerdiingen 1862. 1. Th. p. 9.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
103
auf Offenbarung ruhen, sondern auf Lebensweisheit: welch ein Widerspruch liegt in der Annahme, dass der Heilige Geist menschliche Lebensweisheit dictirt habe! Werden dann nicht diese sehr cum grano salis zu nehmenden Regeln zu Gesetzen des Heiligen Geistes? Und diese Inspirationslehre auf ein Buch wie Koheleth übertragen: welche Monstrositäten entstehen uns! . . . Unter diesen prophetischen und apostolischen Schriften aber sind sowohl vom Gesichtspuncte des Ursprungs als des Inhaltes aus Unterschiede. Wir können das Deuteronomium nicht den vier ersten Büchern gleichstellen. Unter den Propheten stehen Obadia und Jona unter Jesaia, Jeremia, Ezechiel. Im Neuen Testamente treten die Pastoralbriefe (S. 531) und der Brief an Philemon auf eine zweite Linie. Das Wort der Offenbarung, welches innerhalb des Reiches alten und neuen Bundes ergeht, ist nur im Zusammenhänge der Geschichte desselben zu verstehen. Und so treten denn die Geschichtsbücher alten und neuen Bundes in ihr kanonisches Recht, aber ein Recht zweiten Grades. Wie der Inhalt derselben das Zusammenwirken des Göttlichen und Menschlichen im Reiche Gottes ist, so sind auch die heiligen Geschichtsschreiber nicht nothwendig Männer der Offenbarung, sondern Männer, die im Geiste des Reiches Gottes stehen. Dahin gehören im Alten Testamente die prophetischen Geschichtsbücher in erster, die hagiographischen Ruth, Esra, Nehemia in zweiter, die Bücher Esther und Chronik in dritter Linie (S. 285 ff.). Im Neuen Testamente fallen in diese zweite Reihe in erster Linie die drei ersten Evangelien (S. 406 ff.), in zweiter die Apostelgeschichte (S. 518). Eine dritte Classe bilden 'die alt- und neutestamentlichen Hagiographen, deren Inhalt weder Offenbarung noch Geschichte des Reiches ist, sondern das Leben im Beiche Gottes wie es sich im Einzelnen darstellt. Dahin gehören im Alten Testament in erster Linie die Psalmen (S. 294 ff.), in zweiter die Sprüche Salomo’s (S. 304), Hiob (S. 305) und Klagelieder Jeremias, in dritter das Hohelied (S. 303), Koheleth (S. 309) und Daniel (S. 369 ff.), im Neuen Testamente in erster Linie der Hebräerbrief und der 2. und 3. Brief Johannis, welche bei aller Wahrscheinlichkeit doch nicht sicher johanneischen Ursprungs und überdies mehr persönlichen Inhalts sind (S. 546), in zweiter die übrigen katholischen Briefe und die Apokalypse (S. 537 ff.). Wenn bei der ersten Classe die Persönlichkeit von wesentlicher Bedeutung ist, so tritt sie dagegen in der zweiten Classe zurück, da hier Alles auf die objective Wahrheit und den Geist der Darstellung ankommt. Es liegt aber in der Natur der dritten Classe, dass das Subject in Bedeutung tritt. Es ist nicht gleichgültig, ob ein Psalm von David ist oder nicht, die Sprüche von Salomo sind oder Anderen, Daniel echt oder unecht u. s. w. Aber man muss sich bei diesen Schriften dritten Ranges wohl hüten, auf Authentie zu viel stellen zu wollen. Mag dieser Versuch vom Standpunkte der Inspiration aus die Schrift in drei Classen zu theilen mangelhaft sein: jedenfalls ist eine Unterscheidung von Graden der Inspiration im Sinne der Schrift, wie sie denn auch in alter und neuer Zeit bedeutende Auctoritäten für sich hat.“ (Die lutherische Dogmatik historisch-genetisch dargestellt. Erster Band. Leipzig 1861. p. 666. sqq.)
Idem: „Der Protestantismus steht und fällt mit dem Grundsätze von der alleinigen Auctorität der Schrift. Unabhängig aber ist dieser Grundsatz von der Inspirationslehre der alten Dogmatik. Sie wieder aufzunehmen, wie sie war, kann nur mit Verhärtung gegen die Wahrheit (!) geschehen.“ (Der innere Gang etc. Ed. 2. p. 241.)
Thomasius: „Sie (die heiligen Schriften) tragen durchaus das Gepräge der Individualität und Selbstthätigkeit ihrer Verfasser, sowohl in der Conception der Gedanken, als in der Ausführung und Darstellung. Man darf sich nur unbefangen an sie hingeben, so überzeugt man sich sofort, dass diese Schriften nicht ,dictirt sind vom Heiligen Geiste'." (Christi Person u. Werk. Dritter Theil. Erste Abth. 2. Aufl. p. 449. sq.)
PROLEGOM. CAP. II.
Hofmannus: „Nicht wie erstere (die alttestamentliche Schrift) entstanden, sondern was es um sie sei, bezeugt die letztere (die neutestamentliche). Denn wenn wir 2 Pet. 1, 21. von den alttestamentlichen Propheten lesen, dass es göttliche Wirkung, Wirkung des Heiligen Geistes gewesen, kraft welcher sie geredet haben; so ist dies seinem nächsten Wortlaute und Zusammenhänge nach nicht einmal von allen einzelnen Bestandteilen der alttestamentlichen Schrift gesagt, geschweige von deren Zusammenfassung in das einheitliche Ganze derselben. . . Nicht auf irgend etwas, das irgend wann geredet worden, noch auf irgend etwas, das in der Schrift nur enthalten ist, sondern auf das Ganze der Schrift beruft sich Jesus. . . Wenn er also einzelne Schriftstellen anführt, sei es um ihre Erfüllung in seiner Person und Geschichte aufzuzeigen, oder um seine Weisungen darein zu kleiden, so meint er sie nicht in ihrer Vereinzelung, sondern die Schrift als einheitliches Ganzes ist es, welche er von sich zeugen oder den Willen Gottes aussagen lässt. Ebenso berufen sich die neutestamentlichen Schriftsteller nicht etwa nur auf dieses oder jenes Wort Mose’s oder David’s oder Jesaja’s, weil diese Einzelnen kraft des Geistes Gottes geredet haben, sondern die Schrift führen sie redend ein, mögen sie den nennen, welcher dies oder jenes gesagt habe, oder nicht. . . Dass die alttestamentliche Schrift ein Werk des Heiligen Geistes, dass sie inspirirt ist, dessen gedenkt unser Lehrsatz nicht; aber nur deshalb nicht, weil für uns ein für alle Mal feststeht, dass alles, was zur Portführung der heiligen Geschichte dient, kraft einer Wirkung des Heiligen Geistes geschieht, welcher hiefür dem Menschen in der Weise, wie es für den jedesmaligen Zweck solcher Wirkung erforderlich ist, hinsichtlich seines Naturlebens bestimmend innewaltet. . . Nicht blos auf die Schreibenden, sondern auch auf diejenigen ist solche Wirkung geschehen, welche die einzelnen Bestandtheile der Schrift zusammenstellten, sei es zu Büchern, sei es zum Ganzen derselben. Darnach wird die mannigfaltige Wirkung des Geistes Gottes, welche man unter dem einen Namen der Inspiration zusammenbegreift, beschrieben sein wollen; so zwar, dass man immer im Auge behält, wie das Einzelne je in seinem Verhältnisse zu dem beabsichtigten Ganzen durch Wirkung des Heiligen Geistes hervorgebracht worden ist.“ (Der Schriftbeweis. Nörd- lingen, 1852. I, 567—573.)
Luthardtius: „Im Ganzen sucht die gläubige Theologie noch eine Formel zu finden, in welcher sie den ,gottmenschlichen' Charakter der Schrift auszusprechen vermöge. . . Tholuck und Rothe haben die Unhaltbarkeit der alten Lehre nachgewiesen. .. Es ist auszugehen von der Nothwendigkeit und Bedeutung des Ganzen der Schrift für die Kirche und von da aus sowohl die Gewissheit abzuleiten, welche zunächst die Kirche als Ganzes von dem Ganzen der Schrift und ihren einzelnen Theilen hat, sofern sie integrirende Theile dieses Ganzen sind, als auch auf die Gotteswirkung ihrer Entstehung zu schliessen, so dass das Einzelne immer in Beziehung zum Ganzen gefasst, der psychologische Zustand aber als der der Einheit von Receptivität und Spontaneität begriffen wird. Die Schrift ist das normirende Wort Gottes (für die Kirche) und enthält das seligmachende Wort Gottes (für die Einzelnen). Vergl. Hofmann, Schriftbew. II, 2, 98—109.“ (Compendium. Dritte Aufl. p. 255.)
Delitzschius: „Auch ist Theopneustia ein Gattungsbegriff, der gar mannigfach abgestufte Geisteswirkungeu unter sich begreift, je nachdem der Schriftsteller sich productiv und continuativ, oder reproductiv und applicativ zur Heilsoffenbarung und Heilsgeschichte verhält. Aber in beiden Fällen erscheint das Göttliche unter den Affectionen des Menschlichen. Im letzteren Falle sind sogar Irrungen in Reproduction des Geschichtlichen und Gegebenen möglich, Gedächtnissfehler, Combinationsfehler, überhaupt solche Fehler, über welche die allergeistlichste menschliche Thätigkeit nicht absolut erhaben ist. Wer das
104
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
105
leugnet, der kennt die alt- und neutestamentlichen Geschichtsbücher nur oberflächlich, und wer sich daran ärgert, der versündigt sich an dem Heiligen Geiste, dessen ganz und gar nicht doketische liebreiche Herablassung (!) in die Menschlichkeit er vielmehr bewundern und preisen sollte.“ (System der bibl. Psychol. Leipzig, 1855. p. 319. sq.)
Kurtzius: „Wir behaupten kühn und mit der sicheren Zuversicht, dem göttlichen Charakter der heiligen Schrift und Geschichte nicht im mindesten zu nahe zu treten, dass die heiligen Männer Gottes im A. und N. B., welche der Geist Gottes zu göttlichen Werken oder Worten trieb, gar wohl, was naturwissenschaftliche Erkenntnisse betrifft, in den zu ihrer Zeit allgemein herrschenden Irrthümern mitbefangen sein konnten. ... So konnte auch Moses gar manche physikalisch-irrige Ansicht über die Natur des Sternenhimmels oder des Erdinneren haben, als er im prophetischen Geiste die Geschichte der Schöpfung des Himmels und der Erde auffasste, ohne dass ihm diese Irrthümer dadurch hätten benommen werden müssen; denn die mosaische Schöpfungsgeschichte hat eben gar keine physikalische, sondern blos religiöse Belehrung zum Zwecke.“ (Bibel und Astronomie. Berlin, 1858. p. 8. sq.)
Dieckhoffius: ,jEs wird wohl zugestanden werden müssen, dass die Art, wie man die Irrthumslosigkeit des Wortes der heiligen Schrift in der alten orthodoxen Dogmatik gefasst hat, eine unhaltbare ist, und dass man der negativen Kritik nicht mächtig werden kann, wenn man mit jenem Zugeständnisse meint zurückhalten zu müssen.“ (Kirchliche Zeitschrift von Kliefoth-Mejer. 1858. p. 757.)
Philippius: „Dabei hat man sich nicht von vomeherein gegen die Anerkennung der Möglichkeit zu sträuben, dass manche untergeordnete Differenzen wirklich vorhanden seien, und darum ungelöst Zurückbleiben. Denn es gibt ja hier allerdings ein Gebiet der unbedeutenden Zufälligkeit, wie die Aehnlichkeit eines Porträts nicht von der genau entsprechenden Länge der Nägel und Haare bedingt ist. Wie weit die Inspiration auch hier die menschliche Schwachheit völlig überwunden habe, scheint uns nur auf geschichtlichem Wege, nicht dogmatisch bestimmt werden zu können. Wir möchten deshalb wenigstens nicht a priori mit Calov sagen: Nullus error, vel in leviculis, nullus memoriae lapsus, — ullum locum habere potest in universa Scriptura sacra (Kein Irrthum, selbst nicht in geringfügigen Dingen, kein Gedächtnissfehler, — kann in der ganzen heiligen Schrift statt haben). Aehnlich äusserte schon Julius Africanus in Beziehung auf historisch-chronologische Schwierigkeiten im Neuen Testamente: το μέντοι dιηγγέλιον πάντως d/.T/devEi (Das Evangelium redet ja durchweg die Wahrheit).“ (Kirchliche Glaubenslehre. Stuttgart 1854. I, 208. sq.)
Cf. Rudelbachius: „Die Lehre von der Inspiration der heiligen Schrift, mit Berücksichtigung der neuesten Untersuchungen darüber von Schleiermacher, Twesten und Steudel, historisch-apologetisch und dogmatisch entwickelt.“ (Zeitschrift für die gesammte lutherische Theologie und Kirche. Herausg. von Dr. A. G. Rudelbach und Dr. H. E. F. Guericke. Erster Jahrg. 1840. Erstes Quartalheft, p. 1—59. Zweites Quartalheft, p. 1—-66.)
§ 5.
Causa impulsiva a consignatae ex voluntate divina Scripturae sacrae interna est bonitas b Dei, externa c hominum salvandorum indigentia. d
106
PROLEGOM. CAP. II.
per vivae vocis traditionem sine Scripturarum adminiculo conservatam, literis mandari voluerit. Vid. b. Gerh. Exeg. L. I. § 19. p. 36.
Gerhardus: „Scribendi mandatum tum demum Moses accepit, cum Deus decalogi tabulas suo digito scripsisset. Exod. 34, 27.“ (Exeg. 1. 1. § 16.)
Chemnitius: „Dignum est consideratione, cum per traditiones puritas doctrinae non conservaretur et Deus non vellet amplius illa ratione uti, ut erroris corruptelis per novas subinde et peculiares revelationes repeteret, instauraret et conservaret puritatem ejus doctrinae, quae ab initio mundi patriarchis patefacta et tradita fuerat, — dignum, inquam, est observatione, quam aliam rationem tempore Moysis ipse constituerit et ostenderit, ut scilicet scriptis, divina auctoritate et testimonio approbatis et confirmatis, puritas doctrinae coelestis propagaretur et conservaretur, ne quaestionibus aut controversiis de veteri genuina et pura patriarcharum doctrina exortis semper quaerendae et expectandae essent novae et peculiares revelationes. Illa vero historia diligenter consideranda est. Utiliter enim illustrabit et explicabit praesentem controversiam de sacra Scriptura, monstrata prima ejus origine. Ostendit autem historia, quod judicio praecipue est observandum, Deum non tantum instituisse, sed ipsum suo facto et exemplo, cum primus verba decalogi scripsit, dedicasse et consecrasse viam illam et rationem, ut per Scripturas divinitus inspiratas conservetur et retineatur coelestis doctrinae puritas. Ita prima origo sacrae Scripturae Deum ipsum habebit auctorem. Loquimur autem de Scripturis divinitus inspiratis. . . Judaei fabulantur, librum Genesis a Mose conscriptum fuisse, priusquam Deus verba decalogi scriberet, propterea quod Exodi 24. iit mentio voluminis foederis ante allatas tabulas decalogi. Sed non animadvertunt, multa per anticipationem seu per ύστερον πρότερον in historia sacra dici; volumen enim illud, cujus mentio fit Exod. 24., fuit liber Veteris Testamenti, quod Deus in monte Sina pepigit cum filiis Israel, sicut manifeste scriptum est Ebr. 9. Sed Exod. 34., cum Deus verba decalogi scriberet in tabulis, Moses nondum scripserat volumen foederis, sed tunc primum accepit mandatum scribendi. Nullum igitur dubium est, quae Exod. 24. de scriptione et dedicatione voluminis foederis referuntur, gesta esse post ea, quae Exod. 34. describuntur, ita ut Deus decalogum prius scripserit in tabulis, quam Moses suos libros conscriberet. . ., et haec eo recitari, ut observetur ex Scripturis divinitus inspiratis, quas ad poste
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
107
ritatem Deus conservari et extare voluit, nihil scriptum fuisse ante tabulas decalogi Dei digitis conscriptas. Multum enim facit ad dignitatem et auctoritatem sacrae Scripturae illustrandam, quod Deus ipse rationem comprehendendi literis doctrinam coelestem non tantum instituit et mandavit, sed quod illam primus scriptis verbis decalogi suis digitis initiavit, dedicavit et consecravit. Si enim ab hominibus primum scriptio sacrorum librorum inchoata fuisset, potuisset opponi praescriptio. plus quam bis mille annorum, ubi in melioribus mundi temporibus et inter praestantissi- mos patriarchas sine scripto viva voce tradita fuit doctrina verbi divini. Deus igitur ipse suis digitis fecit initium scribendi, ut ostenderet, quantum huic rationi, ut doctrinae puritas ad posteritatem scriptis conservetur, tribuendum sit. Quod vero tabulas lapideas sumpsit, in quibus verba decalogi scripsit, alia est ratio, quae explicatur 1 Cor. 3. Ne vero ea, quae per homines Dei, miraculis et testimoniis divinis ad hoc ornatos, vel conscriberentur, vel conscripta comprobarentur, minoris vel nullius ad confirmationem dogmatum et refutationem corruptelarum auctoritatis haberentur, noluit Deus ipse totam legem conscribere, sed, scriptis verbis decalogi, Mosi mandatum dedit, ut reliqua ex ore ejus conscriberet. Et ut populus Dei certus esset, Scripturam illam Mosis non humana voluntate allatam, sed divinitus inspiratam esse, Deus valde multis stupendis miraculis testimonio Mosis auctoritatem conciliavit et ante scriptionem et post et in ipsa scriptione.“ (Exam. conc. Trid. De S. S. f. 8. sq.)
Quenstedtius: „Quaestio 1.: An s. Scriptura fuerit necessaria? — Status controversiae: Quaestio est 1. non de s. Scriptura formaliter considerata, sed materialiter spectata; 2. non de necessitate ex parte Dei, aut amanuensium Spiritus S., sed de necessitate ecclesiae; 3, non de necessitate in quovis ecclesiae statu, sed de ecclesia hodierna in omnem orbem dilatata, ad consummationem seculi conservanda, revelationibus immediatis et doctoribus $εοπνενστοις destituta post limites Scripturarum clausos; 4. non de necessitate absoluta, sed hypothetica; nec 5. quaeritur, an uni et alteri individuo Scriptura non fuerit necessaria, sed an toti ecclesiae.“ (L. c. q. 1. f. 89.)
Idem: „Apostoli scripserunt non tantum, ut suorum temporum necessitati consulerent, sed ut omnium temporum hominibus relinquerent certam et exactam tum credendi, tum vivendi normam ac regulam, cf. Rom. 15, 4. Hinc Tertullianus contra Marcion. c. 5. ait: ,Ad omnes apostoli scripserunt, dum ad quosdam.4 Et Cyrillus Prolog, in Joh.: ,Hac re commotus Johannes par esse putavit, tam praesentibus, tam futuris hujus evangelii conscriptione consulere.4“ (L. c. q. 2. f. 96.)
ANTITHESIS:
Quenstedtius: „Antithesis: 1. M/.noypatpow pontificiorum asserentium, Scripturam sacram non esse necessariam et posse ecclesiam Scriptura illa carere; ita Gregorius de Valentia in Anal. fld. p. 388., ubi ait, , doctrinam coelestem purius conservari posse per traditionem, quam per Scripturam.' Bellarminus 1. IY. de V. Dei c. 4. contendit, ,ecclesiam sine Scriptura consistere posse, sine traditione non posse.' Costerus asserit, »Christum nec ecclesiam suam a chartaceis Scripturis pendere nec membranis mysteria sua committere voluisse.' Petrus a Soto: ,Illud statuatur ut certissimum, quod hoc scribendi verba divina atque revelationes consilium ob imperfectionem et infirmitatem humanam est excogitatum a Deo, atque infirmioribus et imperfectioribus magis expediens; sanctioribus vero et purioribus aut minus aut nullo modo necessarium.' Huc spectat vox impia illa cardinalis cujusdam, relata Tileno parte 1. disp. 2. th. 35.: ,Melius consultum fuisse ecclesiae, si nulla unquam extitisset Scriptura.'.. 2. Fanaticorum, ut Anabaptistarum, Schwenkfeldianorum, Weigelianorum, qui per hypotheses suas Scripturae necessitatem negant. Homines enim informandos a Scriptura, ut litera mortua et occidente, ad verbum internum naturale, ad divinas revelationes, angelorum colloquia etc. remittunt." (L. c. q. 1. f. 90.)
108
PROLEGOM. CAP. II.
§ 6.
Causa efficiens minus principalis a Scripturae s. fuerunt homines b sancti, c prophetae d et apostoli. e
Quenstedtius: „Cyprianus serm. de eleem.: ,Spiritus S. erat scriba, prophetae erant ejus calami, quibus Spiritus S. scribenda dictabat.* Eleganter Augustinus lib. 1. de consensu evang. c. ult.: ,Quic- quid Servator de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis (evangelistis et apostolis) tanquam suis manibus imperavit.' Solus ergo Deus, si accurate loqui velimus, s. Scripturae auctor dicendus est; prophetae vero et apostoli auctores dici non possunt, nisi per quandam catachresin; utpote qui’ potius Dei auctoris calami et αρχιγράμματος Spiritus S., verbum dictantis et inspirantis, notarii et amanuenses fuerunt.“ (L. c. s. 1. f. 80. sq.)
Quenstedtius: ,,Viri Dei vel homines Dei appellabantur propter divinum munus, quo fungebantur; epitheton enim nominis Dei excellentiam denotat, ut Gen. 23, 6. et alibi. Sancti vero non tam propter sanctitatem inhaerentem aut imputatam, quam ratione singularis segregationis et peculiaris vocationis ad munus propheticum vel apostolicum; ita ut sanctum hic idem sit, quod segregatum et divino usui consecratum.“ (L. c. th. 7. f. 83.)
Lutherus: „Ein Prophet wird genennet, der seinen Verstand von Gott hat ohne Mittel, dem der Heilige Geist das Wort in den Mund leget. Denn er ist die Quelle, und sie haben keinen ändern Meister, denn Gott, 1 Cor. 14, 1. 2. Niemand kann einen Propheten machen durch menschliche Predigt und Lehre, 2 Pet. 1, 21., und ob es gleich
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
109
Gottes Wort ist, und ich das Wort auf das Allerreineste predige, so mache ich doch keinen Propheten; einen weisen und verständigen Mann kann ich machen. Als Matthäi am 23. Cap. v. 34. werden ,Weise' genannt, welche von den Propheten die Lehre schöpfeten, denn Gott redet durch Leute und nicht ohne Mittel. Aber Propheten sind, die ohne alle Mittel die Lehre von Gott haben.“ (Ausl, über etliche Capp. des 2. B. Mosis. 1525. III, 1172.)
§ 7.
Materia, ex qua a s. Scripturae sunt verba; phrases et periodi,b in veteri c testamento juxta sermonem Ebraeum, d in novo e testamento juxta sermonem Graecum, f stylo ipso seu delectu et structura verborum pro diversis scribentium ingeniis, moribus, affectibus et charactere dicendi consueto Variante, consignata. g
110
PROLEGOM. CAP. II.
Lutherus: ״Videtur textus (Es. 9, 6.) per punctatores corruptus, qui pro ויקרא passivo scripserunt ויקרא. Nam literae, sive cum punctis sive sine punctis leguntur, eaedem sunt, et optime constat grammatica. Sed Judaei, homines pestilentissimi, saepe depravant prophetarum sententias suis punctis et distinctionibus, et eorum puncta, quae tamen sunt recens inventum, plus volunt valere, quam simplicem et germanam et recte cum grammatica Consentientem sententiam. Quare ergo non admodum moror superstitiones istas grammaticas, quanquam pro nobis stat grammatica, si recte punctetur.“ (Enarratio uberior c. 9. Esaiae. Opp. exeg. cur. Dr. H. Schmidt. Vol. XXIII. p. 410. sq. Cf. Hal. Tom. VI, 292.)
Idem: ״Non possum quidem rationem punctandi negare, sed non delector ea propter ambiguitatem, quae reddit Scripturam incertam eamque distrahit et discerpit. Munsterus alicubi allegat rabbinum, qui dicit: ,Sine supra et infra non potest intelligi Scriptura sahcta‘, hoc est, sine superioribus et inferioribus punctis. Idque verum est apud Hebraeos. Sed auctorem hujus lectionis non monstrant, nec afferunt certa argumenta, quare in hunc modum puncta addi oporteat, quin etiam arbitrariam punctorum usurpationem faciunt. Credo aliud vocabulum aliter legendum et intelligendum esse, ut hic כז^ה et מטה, sed quis me certiorem facit, utra lectio sit verior, tametsi dicant secundum supra et infra legendum esse. Tempore Hieronymi nondum sane videtur fuisse usus punctorum, sed absque illis tota Biblia lecta sunt. Recentiores vero Hebraeos, qui judicium de vero sensu et intellectu linguae sibi sumunt, qui tamen non amici, sed hostes Scripturae sunt, non recipio. Ideo saepe contra puncta pronuntio, nisi congruat prior sententia cum novo testamento. Ex punctis enim nihil aliud relinquitur, quam merae divinationes: utrum מטה aut מטה legendum sit, et sic in aliis multis, quae scribuntur iisdem literis. Ideo non multum curo supra et infra rabbinorum, melius esset legere Scripturam juxta intra. Ac novum testamentum praebet nobis intellectum intralem, non superiorem aut inferiorem.“ (Enarratt. in Genesin [Gen. 47, 31.]. Opp. exeg. XI, p. 85. Hal. II, 2703. sq.)
Gerhardus: Quaeritur: ״An puncta vocalia literis in Bibliorum editione fuerint coaeva, an vero posterioribus temporibus addita? Prius affirmant. . . 2. ex nostris theologis plerique omnes. Chemnitius in Harmon. c. 51. Flacius part. 2. Clav. Script. Hafenrefferus in templo Ezech. etc.“ (Exeges. 1.1. § 333. sq.)
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
111
cujusdam examinaret, et ασυλλογιστίαν notaret (eo more, quo etiam b. Huelsemannus, patres et recentiores, qui ita locuti sunt, excusandos credidit, et b. Musaei Disquisit. illam secutasque Vindicias citat, Praelect. in F. C. art. I. c. III. § 5. p. 222.), non solum sententiam ipsam, quod in Scripturis revera sint barbarismi et soloecismi, nunquam suam fecit, verum etiam, quod eam non amplecteretur, aliquoties in eadem disputatione et per integras vindicias testatus; in toto autem isthoc negotio b. Joh. Majoris, theologiae t. t. professoris primarii, calculum nactus est, cujus etiam carmen gratulatorium, quod quasi έπιτομή est et άναχεψαλαίωσις omnium fere, quae in Disq. illa disputantur, disputationem ipsam hodienum ornat. Et legi meretur appendix b. Musaei ad vindicias Disq. p. 457. 458., ijtem Tr. de Syncr. et Scr. S. L. I. p. 319. 320. Quam ob rem etiam b. Seherzerus m System. 1. c. p. 14., licet soloecismos χαχίαν seu foeditatem importantes, ac barbarismos graecitati ίλλψιστιχτ] oppositos Scripturae tribuendos neget, tamen b. Musaei Disq. de stylo N. T. commendat. Caeterum, quod de evangelio Matthaei et epistola ad Ebraeos disputatur: Annon libri illi primum sermone ebraeo consignati fuerint ? quod patribus non paucis visum fuit: sufficit h. l., quod textus graecus illorum, qui hodie superest, seu originalis sit, seu ex alia lingua translatus, revera sit θεόπνευστος, adeo- que in partem principii credendorum αϋτοπίστου recte veniat. Conf. Mus. Introd. l. c. p. 261.
Dannhauerus: ,, Perborum θεόπνενσιν... firmant 1.: Oracula divina (Exod. 4, 15. Num. 28, 12. 2 Sam. 23, 2. Es. 51, 16. Jer. 1, 9. 30, 1. 4. Mare. 13, 11. Luc. 1, 70. 21, 15. Act. 2, 4.), quae Deum non. sensuum tantum, sed et oris prophetici ac apostolici, consequenter etiam literae scriptae auctorem asserunt; neque alius vocis ore prolatae, alius scriptae fons est, quae Deo (Exod. 34, 27. Jer. 30, 2. 36, 2. 2 Tim. 3, 16.) auctori etiam Scripturam clare tribuunt; quae negant, Scripturam esse Ιδίας έπιλνσεως. (2 Pet. 2.) Id omne Spiritus Sanctus inspiravit, quod non est ιδίας έπιλνσεως; at verba etiam non sunt ιδίας έπιλνσεως. Ergo 2. differentia linguae authenticae et versionis, quae nulla foret. Nam sensus utrobique Idem. Finge, verba etiam utrobique ab homine, nihil intererit amplius. 3. Proprietas styli uniformis quoad substantiam in utroque testamenti corpore, ut unum os omnium θεοπνενντων videatur; quamquam quoad accidentalem styli conformationem singulari συγκαταβάσει Sp. S. se dimiserit ad ingenia, studia, nationes θεόπνευστων; quo factum, ut Esaias (regius sanguis) nitidius, Arnos humilius, Lucas, literis graecis imbutus, elegantius scripserit, sicut in organo musico substantia cantici, harmoniae, toni (Phrygii Lydiive) una est, fistulis autem acutioribus aliis, aliis obtusioribus se spiritus, qui inflat tibias, accommodat.“ (Hodos. Phaen. 1. G. p. 30. sq.)
112
PROLEGOM. CAP. II.
Quenstedtius: „Dist, inter genus loquendi, et inter ipsas phrases, verba et voces ; genus loquendi debebant scriptores s. quotidiano usui et consuetudini, vel etiam informationi, et hinc quoque diversitas styli praesertim prophetici oritur. Nam prout informati aut assuefacti erant ad sublimius humiliusve loquendi scribendique genus, sic eodem usus Spiritus S. sese hominum indoli attemperare et condescendere voluit atque ita res easdem per alios magnificentius, per alios tenuius exprimere; quod vero has et non alias voces vel aequipollentes adhibuerunt scriptores sacri, hoc unice ab instinctu et inspiratione divina est. Spiritus S. enim ad scriptorum sacrorum captum ac indolem sese attemperavit, ut mysteria secundum consuetum dicendi modum consignarentur. Adeoque ea verba Spiritus S. amanuensibus inspiravit, quibus alias usi fuissent, si sibi fuissent relicti. . . In instrumento musico fistulae inaequaliter canunt, sed ab uno movente musico. Yerum haec sententia, quod scl. Spiritus S. se accommodaverit ad organum suum ejusque ingenium ac dicendi genus consuetum, non omnibus placet causamque diversi sermonis esse existimant, quia ,Spiritus S. dat unicuique eloqui, prout ipse vult', Act. 2, 4,, et quod non tam auctorum dicendi facultatem, quam materiarum, de quibus dicere aut scribere voluit, indolem respexerit. Ita D. Calovius System. Theol. Tom. I. c. 4. q. 5. p. 574.“ (L. c. s. 2. q. 4. f. 109. sq.)
ANTITHESIS:
Quenstedtius: ,,Antithesis: 1. Erasmi in annotatt. ad c. 10. Actorum, statuentis, ,apostolorum sermonem non solum impolitum esse et inconditum, verum etiam imperfectum, perturbatum, aliquoties plane soloecissantem. 2. E Calvinianis Bezae, qui, dum invectivam in Erasmum scribit, annot. ad Act. 10, 46. soloecismos imprudenter admittit, inquiens p. 329. ed. Cantabrig.: ,Simplicitatem in scriptis apostolicis summam agnosco, hyperbata, anantapodota, soloecismos etiam aliquos non diffiteor.' Et mox: .Gravissimas causas habuerunt apostoli, cur interdum etiam balbutiendum atque adeo cum vulgo soloecissandum putarent.' Hinc Luc. 22, 20. in verbis institutionis το εκχυνόμενον citra soloecismum ad τφ αίματι referri negat.“ (L. c. q. 6. f. 120.)
§ 8.
Forma seu ratio formalis a Scripturae sacrae sunt ipsi conceptus b rerum et verborum (quorum signa sunt verba scripta), quatenus c mentibus scribentium divinitus sunt inspirati.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
113
dicas, formam Scripturae esse θεοπνευστίαν; modo haec non accipiatur praecise pro actione inspirandi (sic enim ad causam efficientem, pertinet, quod etiam observavit b. Gerhardus in Exeg. L. I. § 305. p. 322.), sed terminative, seu prout terminatur ad ipsos conceptus rerum et verborum in intellectu hominum sanctorum, qui scripto exprimi debebant. Unde etiam b. Himmelius in Syntagm. Disp. II. § 17. scribit, formam Scripturae internam esse θεόπνοιαν. Conf. b. Mus. 1. c., qui etiam p. 266. ostendit, quomodo non solum in αυτογράφοις scriptorum sacrorum codicibus, verum etiam in άπογράψοις librariorum, adeoque etiam nunc hodie Scripturae sacrae forma una et eadem maneat; scilicet, quod codices illi ά-6γραφ»ι ad imitationem primigeniae Scripturae seu immediate seu mediate sunt concinnati, unde, multiplicatis quoad apices externos codicibus Scripturae, tamen conceptus θεόπνευστοι rerum et verborum iidem supersunt.
Huelsemannus: ,,De differentia ejus, quod materiale et formale verbi divini vocatur, silscitarunt nonnulli ante 20 annos etiam in orthodoxa ecclesia quaestionem ex male intellectis nonnullis bb. Lutheri, Brentii aliorumque phräsibus. Decisa autem est illa controversia anno 1624 a theologis electoralibus et ducalibus et reducta inter hos terminos: 1. Distinguendum esse inter materiale et formale verbi et verbi divini. Materiale verbi est sonus hominis ore prolatus, articulatus et usu vulgari intelligibilis, quo sensu distinguitur a sono campanae, vel alio quovis hominum arbitrio introducto signo, sed quod articulato sermone non profertur; quam differentiam ostendit apostolus 1 Cor. 14, 7. 8. 9. Formale verbi in genere est sensus quidam determinatus, indicans singularem rem vel personam, isque complexus vel incomplexus, de quo in theorematibus logicis agitur. Materiale autem verbi divini est sonus intelligibilis de rebus divinis a Deo mediate vel immediate prolatus, habens auctoritatem divinam obligandi ad fidem et obedientiam, quod demonstrant ex 1 Thess. 2, 13. Et formale verbi divini est ipsius sensus divini, audibili signo prolati, determinatio de certa re vel persona; quod itidem patet ex 1 Cor. 14, 8. 9. et seq. . . Quando terminus vel vocabulum sacrae Scripturae in concreto sumitur, ut plerumque sumitur et sumi debet pro verbo scripto, tunc non differre ab invicem formale verbi divini et formale Scripturae divinae, i. e. non differre formale verbi dicti a formali verbi picti, quia accidentalis illa forma non attenditur a scriptoribus ecclesiasticis, quando agunt de formali ipsius substantiae sive sensus ectypi, quem Deus sono, sive audibili sive analogo et legibili, expressit. Ratio est, quia lector Scripturarum concipit verba scribentis sub hac imaginatione, ac si scribentem audiret ista resonare voce, quae videt et legit ipsum significare per characteres, et propter hanc analogiam apprehensionis humanae, quae fit per oculos sive per lectionem cum apprehensione, quae fit per aures, deinde propter analogiam modi revelationis, qui fit per characteres, cum modo, qui fit per verba et sonos, Spiritus S. per meton. accidentis pro subjecto ipsos characteres vocat verbum Dei, et per meton. continentis pro contento appellat subjectum inhaesionls sive materiam, in qua picti sunt characteres verbum Dei portantes, verbum Dei, foedus Dei etc... Pontificii, Calviniani et alii sectarii habent verum Dei verbum et non habent. Habent quoad objecti veritatem et existentiam coram oculis et auribus eorum, quemadmodum quinque fratres epulonis dicuntur habere Mosen et prophetas Luc. 16, 29. Non habent quoad veritatem cognoscendi (cognitionis) seu quoad conformitatem conceptuum suorum cum,mente Dei proponentis. Quo sensu Chrysostomus, Augustinus, Lutherus, Brentius aliique a Movio citati in responsione ad Triadem disputationum Mislentae p. 86. sq. negant, pontificios aliosquc haereticos habere verum Dei verbum, addita ratione, quia veritas verbi divini non
Baieri Comp.' ed. Walther. I. 8
114
PROLEGOM. CAP. Π.
in signis verborum, sed vero eorum intellectu consistat. Ubi manifestum est, per vocabulum ,veritatis4 non intelligi veritatem existendi, sed relativam veritatem cognoscendi.“ (Praelectt. Form. Concord. p. 431. sq. 433. sq. 435.)
Quenstedtius: „Dist. inter sensum verbi divini grammaticum et externum, et sensum verbi divini spiritualem, internum et divinum. Ille formale est verbi Dei, quatenus verbum est; hic, quatenus verbum divinum est; ille a quovis etiam irregenito percipi potest, hic vero nonnisi ab intellectu illuminato apprehenditur.“ (L. c. s. 1. th. 5. f. 81.)
§ 9.
Objectum Scripturae a generaliter loquendo sunt res sacrae omnes, in quarum commemoratione b occupatur Scriptura s., speciatim vero et primario res illae, quae ad hominum salutem per se ordinantur, et c vel ad dogmata creditu necessaria, vel ad vitam homini salvando convenientem spectant. d
§ 10.
Finis cui a Scripturae sacrae sunt in genere quidem homines omnes citra status ecclesiastici et secularis discrimen, b tanquam ex Scripturis erudiendi non aliorum solum, sed et sua c opera ; speciatim vero illi, qui ecclesiae doctores d sunt aut futuri sunt.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
115
Quenstedtius: ,,Νοη dicimus, cuivis homini Scripturae lectionem άπλώς, absolute et simpliciter esse necessariam, ita ut sine ea fidem concipere et salutem consequi nequeat. Aliquando enim nullae fuerunt Scripturae, quae legi possent, ut ab initio mundi usque ad Mosen, cum tamen essent fideles, qui salutem aeternam consequerentur. . . Sed dicimus, licitam esse et certa ratione mandatam vel etiam necessariam lectionem biblicam κατά τι, necessitate hypothetica, si defectus et αδυναμία legendi non sit insuperabilis. . . Alterutrum enim est necessarium simpliciter ad esse, ut sic dicam, hominis fidelis, ut vel legat ipse, vel audiat lectum Dei verbum. . . Quando privatum s. Scripturae scrutinium ad domesticum pietatis exercitium piis patribus familias eorum- que domesticis legere valentibus non interdicimus, sed fideliter commendamus, eo ipso non omnibus passim, doctis pariter et indoctis, permittimus, ut se judices constituant sacr. Literarum, h. e,, ut s. Scripturas pro suo quisque judicio interpretetur atque ex iis, quae suo sensui sapiunt, dogmata colligant, ut Jesuita Costerus statum controversiae format, Apolog. II. contra Gomarum. Hoc ipsum enim nulli, neque docto, neque indocto, neque clerico, neque laico ullo modo concedendum.“ (L. c. s. 2. q. 21. f. 313. sq.)
Idem: „Quoad praedicatum rb ερευνάτε quidam per imperativum, quidam per indicativum exponunt. Cyrill. 1. III. in Joh. c. 4. et cum illo plerique pontificii ac nonnulli Calviniani, quos inter Beza, Piscator, Camerarius, Tossanus, ex nostris Brentius, Erasm. Schmidt aliique statuunt, rd ερευνάτε non imperantis, sed indicantis modo dictum esse, sive esse indicativum et designativum praxeos Judaeorum, non officii; q. d. Salvator: ,Vos scrutamini Scripturas non impie quidem, sed imperite, oscitanter, perfunctorie, sine fructu; nam cum de me reddant testimonium, non vultis ad me venire.‘ Argumentum desumunt ex antecedentibus et consequentibus. In illis reliqua verba ίχετε, πιστεύετε, in his δοκεϊτε, ΰέλετε cum sint indicativi modi, inde ejusdem et hoc controversum esse colligunt. Athanasius vero, Augustinus, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Lutherus, itemque Genuenses in
PROLEGOM. CAP. II.
postrema versione, aliique plurimi cum imperio, non cum indicio verbum ερευνάτε intelligendum esse censent; quibus nos quoque adstipu- lamur. . . 8. Si vel maxime quis de indicativo rigorose contendere velit, tamen fateatur oportet, imperativum non esse penitus excludendum. 9. Denique, sive indicetur, quid moris sit Judaeis, sive imperetur, quid facere debeant, nostrum tamen contra pontificios ex hoc loco desumptum argumentum firmum stat, sci. quod nec plebejis Scripturae investigandae σπονδή mt ακρίβεια vetita sit, sed quod omnes, cujuscunque sint ordinis, conditionis sive aetatis, ad Scripturae scrutinium admittendi, quin et instigandi sint."(L. c. f. 317.)
Idem: ,,Si ob haeresium periculum laici sunt arcendi a Scripturarum lectione, multo magis clerici, episcopi et presbyteri, quia experientia hactenus comprobavit et Bellarminus ipse fatetur lib. I. de Rom. Pontif. c. 8. § 8.: ,Vix quemquam fuisse haeresiarcham et inter haereticos paulo celebriorem, qui ex clero non prodierit.'“ (L. c. q. 21. f. 325.)
ANTITHESIS:
Quenstedtius: „Antithesis pontificiorum, apud quos clericis et quidem solis (quamvis non omnibus, nec omni tempore, ut observat b. Meisnerus in Anti-Lessio p. 52.) potestas vernacule legendi sacros codices conceditur, laici vero a lectione s. Literarum in lingua vernacula arcentur et nonnisi paucissimis ea permittitur, illis videl., qui ab episcopo aut inquisitore consilio parochi vel confessarii legendi facultatem impetrarunt, qui legunt sensu papali, quosque nullum inde damnum accepturos esse existimant, et quae sunt annexae cautelae aliae. . . Nota vero: 1. in papatu ad lectionem biblicam laico alicui concedendam requiri in genere privilegium episcoporum et inquisitorum singulariter et speciatim in scriptis datum, quo sine nefas sit et piaculum gravissimum, si quis de vulgo lectionem bibliorum aggrediatur. 2. In inquisitione, quam vocant, haereticae pravitatis nihil magis haereticum et capitale esse, quam lectionem biblicam. Et constat ex historiis, quosdam ad rogum esse condemnatos et ad ignem raptos ob Scripturae in vulgari lingua lectionem. Hinc Molinaeus inquit: ,Res horribilis, quod in terris, ubi dominatur inquisitio, habere Biblia in lingua vulgari, sit crimen igne expiandum.' Nec solum homines, sed et ipsos sacros codices flammis consumunt profani illi homines; ,si apud quem Lutheri versionem germanicam deprehendant, eam auferunt et comburunt*, ait Elias Hasenmuellerus in historia Jesuitica c. 11. Quotus quisque vero laicorum tot difficultatibus praepeditus,, tot minis absterritus, impune ausit a tyrannis illis veniam petere, librum tam interminatorie prohibitum, tam odiosum et flammis adjudicatum legendi? 3. Si alta ab hae- resibus pax est in ecclesia, pati possunt, laicos Scripturas degustare, at non integris satiari, sed de ea tantum parte, quae mores informat et historias recitat, delibare nonnihil. Quae vero fidei mysteria proponit et explicat, hanc partem seponi volunt. Permittunt ergo tantum certorum librorum biblicorum lectionem. 4. Jubent decreta, ut permittatur laico nonnisi exemplar versionis auctoris cujusdam catholici, qui sci. in translatione sua non tam ipsos fontes, quam sensum ecclesiae romanocatholicae expresserit, docente Bonfrerio in praeloquiis ad s. Scripturam, c. 11. s. 9. p. 37. 5. In liberis regnis et provinciis, in quibus locum non habet inquisitio, v. g. in Germania, Gallia, Polonia, hoc privilegio utuntur pontificii, ut speciatim pluribus vel generatim omnibus, ,verbo aut facto', ut loquitur Serarius, flat potestas ab episcopis legendi vernacula biblia ex versionibus pontificiorum, ut in Germania leguntur Eckii et Dietenbergii versiones impune, in Gallia Lovaniensis versio gallica etc., scl. ut abstrahantur, qui sacrae lectioni avide inhiant, ab haereticorum, ut vocant, versionibus, a quibus magis sibi metuunt, quam ab illis, quas ipsi ad Vulgatam suam latinam exegerunt. Ubi vero papa absolute regnat, ut in Italia, Hispania, Sicilia etc., nuspiam biblia vernacula lingua inveniuntur.“ (L. c. f. 314. sq.)
116
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
117
Quarta regula Indicis Pii IV. (1564): „Cum experimento manifestum sit, si sacra biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde, ob hominum temeritatem, detrimenti, quam utilitatis, oriri; hac in parte judicio episcopi aut inquisitoris stetur: ut cum consilio parochi vel confessarii bibliorum a catholicis auctoribus versorum lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intel- lexerint ex hujusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse; quam facultatem in scriptis habeant. Qui autem absque tali facultate ea legere seu habere praesumpserint, nisi prius ordinario redditis, peccatorum absolutionem percipere non possunt. Bibliopolae vero, qui praedictam facultatem non habenti biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint, vel alio quovis modo concesserint, librorum pretium, in usus pios ab episcopo convertendum, amittant, aliisque poenis pro delicti qualitate ejusdem episcopi arbitrio subjaceant. Regulares vero non nisi facultate a praelatis suis habita ea legere aut emere possunt.“ (SS. oecum. Cohcil. Tridentini Canones et decreta. Ed. D. Guil. Smets. Bielefeldiae 1851. p. 224.)
Clemens VIII.: „Animadvertendum est circa supra scriptam quartam regulam Indicis fel. rec. Pii papae IV., nullam per hanc impressionem et editionem de novo tribui facultatem episcopis, vel inquisitoribus aut regularium superioribus, concedendi licentiam emendi, legendi aut retinendi biblia vulgari lingua edita; cum hactenus mandato et usu sanctae romanae et universalis Inquisitionis sublata eis fuerit facultas concedendi hujusmodi licentias legendi vel retinendi biblia vulgaria, aut alias s. Scripturae tam N., quam V. Testamenti partes, quavis vulgari lingua editas, ac insuper summaria et compendia etiam historica eorundem bibliorum seu librorum s. Scripturae, quocumque vulgari idiomate conscripta; quod quidem ihviolate servandum est.“ (Observatio circa Quartam Regulam. Cf. Index etc. Coloniae sumpt. B. Gual- theri 1602.)
§ 11.
Finis cujus Scripturae, isque ultimus, a est salus b aeterna. Intermedius, respectu quorumvis hominum, est fides c in Christum. Respectu ministrorum ecclesiae peculiariter finis Scripturae sunt ipsae operationes ministeriales, ex revelatione divina pendentes. d
118
PROLEGOM. CAP. II.
nam habeatis per nomen ipsius. Caeterum non hic excluduntur actus alii, qui cum fide conjuncti sunt, sed suo modo potius includuntur, juxta ea, quae de fine theologiae revelatae intermedio diximus Cap. I. § 19. p. 38. sqq.
§ 12.
Inter affectiones Scripturae s. primum a locum obtinet ejus auctoritas b seu dignitas c manifesta, d movens intellectum humanum ad assensum e dictis ejus et voluntatem ad obsequium f ejus mandatis praebendum.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
119
§ 13.
Atque haec Scripturae auctoritas, in se et absolute, seu quoad rem a spectata, ab auctore Scripturae, Deo, unice b dependet et ex ejus veracitate c ac potestate d summa et infinita resultat.
§ 14.
Quoad nos autem, seu ut nobis constet, a Scripturam s. dignam esse, cui fides et obsequium praestetur, notas esse oportet non solum ipsas perfectiones Dei, verum etiam Scripturae a Deo dependentiam, seu Seortvevariav. b
120
PROLEGOM. CAP. II.
§ 15.
Auctoritas Scripturae, quatenus spectat assensum a dictis ejus praebendum, dupliciter b considerari potest: partim praecise in ordine ad causandum assensum credendorum, per quem Scriptura habet, quod est principium cognoscendi et objectum formale fidei ac theologiae revelatae; c partim in ordine ad dignoscendas ab ipsa Scriptura $εοτίνενστφ et verace scripturas et doctrinas alias, quae de rebus fidei ac morum agunt; qua ratione Scriptura habet, quod est canonica, seu quod est norma ac regula discernendi verum a falso. d
a) Atque haec illa est, quam theologi communiter nomine auctoritatis Scripturae simpliciter intelligunt, in eaque explicanda fere unice occupantur. Ac fatendum est etiam, eandem esse ordine doctrinae priorem, altera, quae importat vim obligandi ad obsequium mandatis ejus praebendum, quippe quae etiam nihil difficultatis habet, ubi illa ostensa fuerit. Vid. Mus. l. c. § 14. p. 294.
- b) Quamvis enim una et eadem sit auctoritas Scripturae, in Dei veracitate ac dependentia Scripturae a Deo fundata, per quam ipsa, cum in ratione motivi formalis ad causandum fidei assensum, tum in ratione normae ad examinandas ac dijudicandas quaslibet scripturas et doctrinas alias, constituitur; sicuti tamen Scriptura paulo aliter adhibenda est per modum motivi formalis ad causandum assensum fidei (quippe quo munere doctrina Scripturae in quavis lingua fungi potest), aliter per modum normae ad dignoscendum verum a falso (quod Scriptura in textu primigenio tantum praestat): ita de auctoritate Scripturae ratione utriusque habitudinis merito distincte agendum est. Vid. Mus. l. c. § 15. p. 295.
§ 16.
Auctoritas Scripturae, in ordine ad causandum fidei assensum spectata, notitiam duorum principiorum complexorum requirit. Unum est: Quaecunque Scriptura Deo inspirante consignata est, illa certo et infallibiliter vera est. Alterum: Scriptura sacra Deo inspirante consignata est. a Prioris principii veritas fere dubio b caret. De posteriore vero paulo plenius dispiciendum est: quatenus vel de notitia fidei humanae, c qua Scripturae sacrae origo divina innotescit, vel de notitia fidei divinae d sermo est.
DB PRINCIPIO THEOLOGIAE.
121
§ 17.
Argumenta, quae divinam Scripturae originem humana fide agnoscendam, seu credibilem, declarant, a alia interna sunt, sive ex intrinseca Scripturae natura ac proprietatibus ejus desumta; alia externa, seu extra Scripturam aliunde desumta.
Quenstedtius: ,,Tentati non quidem eodem cum infidelibus censu habendi sunt, cum scintillam fidei ceu linum fumigans adhuc retineant; quia tamen nullum saepe aut exiguum sensum pristinae cognitionis de auctoritate Scripturae habent, agendum omnino cum illis de hoc capite est, ut supra ex b. Hunnio observavimus. Obdurati vero, si corrigi- biles et sanabiles, iisdem argumentis, quibus infideles, constringendi sunt; cum hic pari passu ambulent, qui fidem nunquam habuerunt et qui semel acceptam amiserunt; si fuerint incorrigibiles et insanabiles, sibi et judicio divino relinquendi sunt. . . Objicitur: Si proprie et principaliter verbo divino propter seipsum creditur, frustra ei fides per alia argumenta conciliatur. Resp.: N. V. C. Sicut enim olim, cum miracula adhuc fierent, ideo ea edebantur, ut homines increduli ad fidem perducerentur, etsi etiam sine illis credi poterat nec propter miracula illa proprie et principaliter credendum erat: ita et hodie, cum miracula fleri desierunt, homines infideles recte per argumenta illa caetera ad fidem manuducuntur, utut etiam sine illis verbo nudo praedicato credi possit et saepe credatur.“ (L. c. P. I. c. 4. s. 2. q. 9. f. 146. sq.)
Dannhauerus: ,,Incidimus hic in quaestionem: Unde scis, Evangelium e. g. Matthaei esse Matthaei? epistolam ad Romanos esse d. Pauli ΰεόπνενστον ΰεοττνενστως scriptam? — quaestionem sci. inter Christianos de jure non audiendam, gravissimo Augustini judicio, homine ethnico, quam Christiano digniorem, extortam tamen adversariorum impudentia, incautos hoc laqueo captantium ac ruborem, cum erubescere ipsi nesciant, excutere conantium; conscientiae itidem tentatione, qua fieri potest, ut hoc scrupulo vexetur, ac possibili, quam imponunt ol έξω, necessitate.“ (Hodos. Phaen. I. p. 20. sq.), Cf. Lutherus Opp. T. XIX, 1238. VI, 2,68. sq.
Huelsemannus: „Quemadmodum antiqui, cum Judaei tum Christiani, ex his principiis demonstrarunt, 2?e«m solum esse Deum verum, deos gentilium non esse veros, quia obnoxii §int vel compositioni vel fragilitati vel vitiis et flagitiis; sciri namque ipsorum parentes, ortum, occasum, parricidia, adulteria etc., ut videre est etiam ex aliquot Scripturae locis, Deut. 32, 17. 18. 31. 32. Jes. 40—47. Jerem. 10, 3. 4. 5. sq. 11. 12. sq. . .: — ita ex iisdem principiis demonstrari potest et debet, quodnam verbum sit divinum.“ (Praelectt. Porm. Cone. p. 216.)
122
PROLEGOM. CAP. II.
§ 18.
Interna argumenta alia ex parte materialis seu styli, alia ex parte formalis seu sensus θεόπνευστου et rerum significatarum occurrunt.
Vid. Mus. Introd. P. II. Cap. V. S. I. sqq. p. 305.
§ 19.
Ad priorem classem pertinet styli simplicitas, a conjuncta cum gravitate solo Deo digna; b quodque non raro expresse sub ipsius Dei nomine c proponuntur credenda atque agenda.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
123
ex illis esse, ex quibus sigillatim sumtis non proclive sit concludere, quod planum est. Et b. Joh. MueUerus Atheis, dev. P. I. cap. III. num. 3. p. 110. 111. itemque b. Huelsemannus in Comm. ad Jerem. cap. I. aphor. III. theor. p. 42. consentiunt. Interim et hoc certum manet et ad credibilem reddendam Scripturarum originem divinam non parum facit, quod, quando de conditoribus Scripturae aliunde (v. g. quod personae infames sint aut suspectae, vel ex materia substrata, vel ex defectu complementi praedictionum etc.) praesumi non potest, quod falso aut fallaciter locuti fuerint; utique vero prorsus consentaneum sit, Scripturam eam, quae cum tanta asseveratione Deum auctorem refert, non esse hominum inventum, sed verum Dei ipsius verbum. Conf. Mus. Introd. l. c. p. 309.
§ 20.
Ad posteriorem classem internorum argumentorum pertinent ea, quae petuntur a proprietatibus alicujus scripturae, si quam hominibus ad salutem instruendis divinitus destinatam esse, vel ipsa naturali ratione judice existimandum sit, quales a sunt: veritas assertionum sine admixtis erroribus, b sanctitas c perfecta, exclusis omnibus, quae inhonesta aut indecora sunt, sufficientia d eorum, quae tanquam credenda aut agenda tendentibus ad salutem proponuntur.
124
PROLEGOM. CAP. II.
§ 21.
Veritas Scripturae probatur a partim per inductionem omnium dogmatum, quae salutis causa in ea traduntur et vel ex ipso lumine naturae b cognosci possunt, vel lumen naturae excedunt, c quorum nullum falsitatis convinci potest; partim ex consensu d librorum veteris et novi testamenti omniumque partium inter se; partim collatis vaticiniis rerum futurarum contingentium, talium cumprimis, quae praecise ex Dei et hominum voluntate libera pendent, cum eventu e seu complemento accurate illis respondente.
J. Ge. Hamannus: „Die Vernunft muss sich mit dem Urtheile jenes Philosophen über des Heraklitus Schriften begnügen: Was ich versteife, ist vortrefflich; ich schliesse daher ebenso auf dasjenige, was ich nicht verstehe.“ (Werke, I, 63.)
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE,
125
tione corporum, in quibus beatitudo nostra sit constituta etc., quae hoc ipso, quod tanquam mysteria a Deo ad salutem nostram revelata commendantur, pro veris ac certis, neque ab homine excogitatis, sed Deo supernaturaliter revelante primum cognitis et in literas relatis, haberi merentur et Scripturam etiam in reliquis suis partibus, atque adeo totam, veram et a Deo perfectam esse arguunt. B. Musaeus l. c. § 16. p. 338. sqq. Nam quamvis haec mysteria rationi corruptae (id est, suorum principiorum ductum ita sequenti, ut per μετάβασιν εις άλλο γένος ad res divinas transferat, quae non omnino, sed forte tantum in sphaera rerum naturalium universaliter vera sunt) contradictionem involvere videri possint, sufficit tamen, contradictionem veram in istis mysteriis (seu, quod idem simul affirmetur et negetur de eodem secundum idem et eodem tempore) evidentissime demonstrari non posse. Vid. b. Mus. l. c. p. 341. sqq.
§ 22.
Sanctitas Scripturae per inductionem omnium verae religionis partium, a quibus homo cum directe ad Deum, tum ad seipsum, tum ad homines alios juxta voluntatem Dei aeternamque ejus legem ordinatur, quaeque in Scriptura sacra perfectius, quam alibi, traduntur, b constat. c
126
PROLEGOM. CAP. II.
§ 23.
Sufficientia Scripturae sacrae ad salutem, prioribus affectionibus stantibus, utique necessario admittenda est, nisi ostendi possit, aliquid creditu aut factu necessarium esse homini salvando, quod in illa non contineatur. a Interim vero ea vel exinde cognosci potest, quod rationem reconciliandi hominis peccatoris cum Deo, quam nulla alia religio aut scriptura tradit, Scriptura sacra tam clare et perspicue monstrat. b
§ 24.
Inter argumenta externa, quibus Scripturae divina origo probatur, primum occurrit antiquitas, a seu quod Scriptura ratione doctrinae fidei ac morum partim cum ipsa mundi origine b coepit, partim paulo post ipsis primis hominibus innotuit, c ratione vocum scriptarum vero omnium gentilium libros aetate d antecedit.
DB PBINCIPIO THEOLOGIAE.
127
§ 25;
Alterum argumentum desumi potest ab ipsorum hominum, qui Scripturam sacram consignarunt, cum notitia rerum tradendarum, a tum studio veritatis sincero, absque ullo partium aut affectuum b studio; unde illos fide dignos esse, haud difficulter agnoscitur. c
§ 26.
Accedit tertium argumentum a miraculis a petitum, quibus scriptores sacri et suam missionem b et doctrinas a se propositae originem divinam c ostendunt.
128
PROLEGOM. CAP. II.
§ 27.
Sequitur quarto ecclesiae per orbem terrarum diffusae a jam inde ab apostolorum temporibus concors et plane consentiens testimonium b de origine Scripturarum divina.
§ 28.
Speciatim quinto notanda est martyrum a utriusque sexus variaeque aetatis ac gentis innumerabilium, innocentiae quoque et sanctitatis laude conspicuorum, in edendo vel inter gravissimos cruciatus ac suo sanguine et morte obsignando testimonio de doctrinae illius veritate atque origine divina constantia et robur plus quam humanum. b
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
129
§ 29.
Accedunt sexto doctrinae christianae tam felix et subita per totum terrarum orbem propagatio a et septimo inter tot persecutiones admiranda conservatio. b
Augustinus: „Quisquis adhuc prodigia inquirit, ut credat, magnum ipse prodigium est, cum, toto mundo credente, non credat.“ (De C. D. 1. 22. c. 8.)
§ 30.
Neque negligenda sunt octavo testimonia reliquorum orbis terrae populorum, quod, quamvis a sacris illis alieni, tamen rebus gestis populi Dei a atque ipsi doctrinae b vel imprudentes perhibuerunt.
Baieri Comp. ed. Walther. I.
9
130
PROLEGOM. CAP. II.
erant, agnoscentibus (quamvis ea, blasphemo ausu, magiae adscribant), et Muhamedanis, Christum tanquam prophetam a Deo missum et miraculis clarum celebrantibus, iidem videri possunt.
Koranus: „Denket daran, wie ihr, als ich vierzig Nächte mit Moses mich besprach, das Kalb vergöttert habt, was wir später euch verziehen, damit ihr dankbar werdet. Auch geben wir dem Mose die Schrift und die Offenbarung zu euerer Richtschnur. . ... Die Gläubigen, seien es Juden, Christen oder Sabäer (Johannes-Christen), wenn sie nur glauben an Gott, an den jüngsten Tag und das Rechte thun, so wird einst ihnen Lohn von ihrem Herrn und weder Furcht noch Traurigkeit wird kommen über sie. . . Einst offenbarten wir Mose die Schrift, Messen ihm noch andere Boten folgen, rüsteten Jesus, den Sohn Mirjams, aus mit Ueberzeugungskraft und gaben ihm den heiligen Geist... Sie sagen: Wir wollen nichts wissen, bis Gott selbst mit uns redet, oder die Wunder uns zeiget. So sprachen auch Andere vor ihnen schon; wahrlich denen, welche glauben wollten, haben wir hinlängliche Beweise schon gegeben.“ (Surae secundae c.: Die Kuh.) — „Die Juden ersannen eine List, allein Gott überlistete sie. Gott sprach nämlich: Ich will dich, Jesus, sterben lassen und dich zu mir erheben und dich von den Ungläubigen befreien. . . Vor Gott ist Jesus dem Adam gleich, den er aus Erde geschaffen und sprach: ,Werde!' und er ward. Diese Wahrheit kommt von Gott; sei daher kein Zweifler. . . Es geziemt dem Menschen nicht, dass Gott ihm sollte Schrift, Weisheit und Prophetenthum geben und darauf zu den Leuten sagen: Betet mich und nicht Gott an. . . Wer eine andere Religion, als den Islam, annimmt, dessen nimmt sich Gott nicht an, der gehört in jener Welt zu den Verlornen. . . O ihr Gläubige, seid nicht wie die Ungläubigen, welche von ihren Brüdern, die im Lande umherreisen oder in den Krieg gehen, sagen: ,Wären sie bei uns zu Hause geblieben, würden sie nicht gestorben und nicht getödtet worden sein': Gott bestimmte es so, um ihr Herz zu betrüben.“ (Surae 3, c.: Die Familie Amrams.) — „Weil sie nicht (an Jesum) geglaubt und wider die Maria grosse Lästerungen ausgestossen, darum haben wir sie verflucht. Sie haben ferner gesagt: Wir haben den Messias, den Jesus, Sohn der·Maria, den Gesandten Gottes, getöd1tet. Sie haben ihn aber nichf getödtet und nicht gekreuzigt, sondern einen Andern, der ihm ähnlich war. . . Gott hat ihn zu sich erhoben; denn Gott ist allmächtig und allweise. Aber vor ihrem Tode werden die Schriftbesitzer alle an ihn glauben, aber am Auferstehungstage wird er Zeuge gegen sie sein. . , Wahrlich, wir
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
131
haben uns dir offenbaret, wie wir uns offenbaret haben dem Noah und den Propheten nach ihm, und wie wir uns offenbart haben dem Abraham, Ismael, Isaak und Jacob und den Stämmen, dem Jesus, Hiob, Jonas, Aaron und Salomon. Wir haben auch dem David die Psalmen eingegeben. . . Wahrlich, der Messias Jesus, der Sohn Marias, ist ein Gesandter Gottes, und sein Wort, das er in die Maria übergetragen, und sein Geist. Glaubet daher an Gott und seinen Gesandten, saget aber nichts von einer Dreiheit. Vermeidet das, und es wird besser um euch stehen. Es gibt nur Einen einzigen Gott. Fern von ihm, dass er einen Sohn habe. . . Christus ist nicht stolz, um nicht ein Diener Gottes sein zu wollen.“ (Surae 4. c.: Die Weiber.) — ,»Wahrlich, das sind Ungläubige, welche sagen: Gott ist Christus, der Sohn Marias. Sage ihnen: Wer könnte es Gott wehren, wenn er den Christus, den Sohn Marias, sammt seiner Mutter, sammt allen Erdbewohnern vertilgen wollte?. . . Wir haben Jesus, den Sohn der Maria, in die Fussstapfen der Propheten folgen lassen, bestätigend die Thora, welche in ihren Händen war, und gaben ihm das Evangelium, enthaltend Leitung und Licht, und Bestätigung der Thora, welche bereits in ihren Händen war, den Gottesfürchtigen zur Leitung und Erinnerung. Die Besitzer des Evangeliums sollen nun nach den Offenbarungen Gottes darin urtheilen; wer aber nicht nach den Offenbarungen Gottes darin urtheilt, der gehört zu den Frevlern. Wir haben nun auch dir das Buch (den Koran) in Wahrheit geoffenbank, die frühem Schriften, welche in ihren Händen, bestätigend, und zum Wächter darüber eingesetzt. Urtheile du nun nach dem, was Gott geoffenbart, und folge durchaus nicht ihrem Verlangen, dass du abgehest von der Wahrheit, welche dir geworden. Einem jeden Volke geben wir eine Religion und einen offenen Weg (religiösen Gebrauch). . . O du Jesus, Sohn der Maria, gedenke meiner Gnade gegen dich und deine Mutter, ich habe dich ausgerüstet mit dem heiligen Geiste, auf dass du schon in der Wiege, und auch als du herangewachsen, zu den Menschen reden könntest. . . Du schufst mit meinem Willen die Gestalt eines Vogels aus Thon; du hauchtest in ihn, und mit meinem Willen ward er ein wirklicher Vogel; mit meinem Willen heiltest du einen Blindgebomen und einen Aussätzigen, und mit meinem Willen brachtest du die Todten aus ihren Gräbern.“ (Sur. 5.) — „Sie schätzen Gott nicht so hoch, wie sie sollten, weil sie sagen: Gott habe Menschen nie etwas geoffenbart. Sprich: Wer hat denn das Buch geoffenbart. welches Moses als Licht und Leitung den Menschen gebracht, welches ihr auf Pergament geschrieben, wovon ihr Einiges öffentlich bekennet, aber den grössten Theil verheimlichet, und wodurch ihr lerntet, was ihr und eure Väter nicht gewusst? . . , Der Schöpfer des Himmels und der Erde, wie sollte er einen Sohn haben, da er ja keine Frau hat? . . . Wen Gott leiten will, dem öffnet er die Brust, für den Islam; wen er aber in den Irrthum fuhren will, dessen Brust will er so verengen, als wolle er zum Himmei hinaufsteigen.“ (Sur. 6.) — (Der Koran. Aus dem Arabischen wortgetreu übersetzt etc. von Dr. L. Ullmann. Crefeld 1840.)
§ 31.
Denique etiam nono accenseri merentur exempla vindictae divinae a manifesta atque admiranda adversus persecutores et violatores hujus doctrinae. b
132
PROLEGOM. CAP. Π.
§32.
Divinam fidem, qua Scripturae sacrae ex parte forma- lis (seu sensus aut doctrinae), divina origo a agnoscatur, doctrina ipsa Scripturae omni tempore b gignit, quatenus cum attentione lecta aut voce docentis proposita, explicata et auditu percepta, per se immediate c quidem, sed virtute d divina, quam sibi semper et indissolubiliter conjunctam e habet, adeoqüe, concurrente et virtutem hanc exserente Deo, intellectum quidem hominis illuminat, seu, excitata cogitatione sancta et objecto congrua, in assensum inclinat;f voluntatem vero ejus allicit ac movet, g ut intellectui assensum, sibi ipsi (doctrinae in Scripturis comprehensae) tanquam a Deo profectae praebendum imperet; et sic intellectum ipsum ad assentiendum sub ratione revelationis divinae determinet.h
Reuschius: „Fechtius ... imperium voluntatis in intellectum vocat οιόηρόξυλον a Scholasticis confictum. Generatim ex his patet, alios theologos existimare, quod naturae animae repugnet, voluntatem imperare
DE PRINCIPIO THE0LOGIAE. 133
adsensum intellectui, nam adsensüm a cognitionis claritate dependere, quam anima per facultatem cognoscitivam, vi characterum in objectis perceptorum atque rationum ex his deductarum, obtineat, docere putant experientiam. Sed quoniam b. Musaeus psychologiae non adeo imperitus fuit, ut ejus principiis contrarie illum pronuntiasse, cum ratione sumi queat, alius procul dubio sensus erit verborum Musaei, ac a b. Feehtio aliisque perhibetur.“ (Annotatt. etc. p. 89.) Cf. Apol.
A. C. art. 4. p. 139.
Musaeus: „Es ist. bekannt, dass die logici die operationes mentis oder die Wirkungen des Verstandes abtheilen in apprehensionem simplicium, in compositionem et divisionem simplicium s. judicium, et in discursum. Apprehensionem simplicium nennen sie, wenn der Verstand einen terminum simplicem concipirt, v. g. lignum, lapidem, und davon nichts afflrmirt oder negirt; wohin denn auch gezogen wird, wenn der Verstand eine ganze Proposition concipirt und fasset, aber absque judicio, so, dass er dieselbe weder bejahe, noch verneine, welchen actuni cognoscendi wir apprehensionem simplicem nennen, auch in oppositione ad judicium. Die compositionem et divisionem simplicium oder judicium nennen sie, wenn der Verstand die terminos simplices apprehensos durfeh die copulam ,est‘ zusammenfüget und eine affirmativam oder negativam propositionem daraus machet, so dass er dieselbe für recht oder für falsch halte. Discursum nennen sie, wenn der Verstand aus den erkannten und angenommenen principiis etwas anders folgert und schleuset. . . Was wir mit dem (auch tyronibus logices bekannten) Schultermino ,apprehensionem simplicem credendorum' nennen, — das pflegen sonst die Theologi cognitionem sensus literalis der Glaubens und Lebenslehre zu nennen.“ (Der Jenaischen Theologen ausführliche Erklärung, p. 344. 350.)
134
PROLEGOM. CAP. II.
§ 33.
Atque hoc quidem argumentum unicum a est, quo fides divina de divina origine doctrinae in Scripturis comprehensae singulis hominibus ingeneratur; licet argumentorum fidem humanam gignentium usus fortasse non b intercesserit. Sed tamen fatendum est, in ordine ad convertendos alios de lege communi praemittenda esse argumenta ista, c imo etiam in casu tentationis fidelibus ipsis ad removendas difficultates quasdam ea non inutiliter d adhiberi, imo, pro ratione status illorum, esse quodammodo necessaria.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
135
Quenstedtius: „1 Joh. 5, 6.:,Spiritus est, qui testatur, quoniam Spiritus est veritas.' . . Vocem .Spiritus' in subjecto positam proprie sumi pro tertia persona SS. Trinitatis, extra dubium est; statim enim v. 7. cum eadem μαρτυρίας attributione vocatur το άγων πνεύμα. In praedicato vero per Spiritum metonymice intelligimus verbum Spiritus S. Evangelium de Christo, quod est peculiare έργον et δργανον Spiritus S., unde et ministerium Spiritus vocatur 2 Cor. 3, 6. Hoc ipsum itaque evangelium de veritate sua attestationem accipit ex Spiritus S. testimonio, quod is intus in cordibus nostris perhibet. Est autem illud testimonium (verba sunt D. Dorschei), ,a Spiritu S. per Scripturam et ex Scriptura et in Scriptura sensus suos divinos imprimente promanans adeoque sese singulis hominibus etiam insinuans illisque de divinarum Scripturarum majestate fidem faciens, nequaquam privatum, sed est ipsum publicum et solenne divinitatis testimonium, ordinarium testificationis principium, in ecclesia unus idemque Spiritus.* Testatur autem Spiritus, quod doctrina Spiritus S. sit veritas h. e. verissima, quando interius per doctrinam a se patefactam et in Scripturis comprehensam in hominum cordibus operatur, ea pulsat, trahit ac movet, ut, eam a
PROLEGOM. CAP. Π.
Deo profectam sive vere divinam esse, credant. Hinc v. 10. subjungit Johannes: ,Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in seipso.' Cf. 1 Cor. 2, 11. 12. Joh. 7, 16. 17.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 4. s. 2. q. 9. f. 145.)
Andreas Knoesius: „Hanc efficaciam experitur, quicunque Scripturam sine repugnantia morosa adeoque cum animo veritatis cupido legit vel audit, quam «conditionem subjecti legitimam Christus Joh. 7, 17. describit, probe notandum. . . Excitantur in corde motus efficacissimi, et quidem cum conscientia originis, ita quidem, ut homo conscius sibi sit, quod propter hanc vel illam veritatem divinam in conscientia agnitam ita moveatur. Diversi sunt hi motus pro diversitate subjectorum, affectuum aliarumque circumstantiarum; interdum initium sumunt a dolore, uti 'επανορθώσεις s. Scripturae vim suam demonstrant, interdum a laetitia, admiratione etc. Hi motus characterem quendam divinitatis habent ita evidentem, ut per aliquod tempus objectiones fere sileant, nec in animo quidquam obstrepere audeat et veneratio quaedam divinae veritatis in mente producatur. . . Quemadmodum Deus caeteris operibus suis,-inde a sole usque ad contemtissi- mum vermem et gramen, ea impressit attributorum suorum vestigia, quibus opera divina esse cognoscuntur et ab humanis sine docta demonstratione distinguuntur per nudum sensum majoris, quam habent, perfectionis: ita sanae rationi absonum videri non potest, quod Deum voluisse statuamus, ut liber ille, qui specialem ejus revelationem continet, eodem modo a scriptis humanis internoscatur. . . Permagna est differentia inter hoc testimonium, quod regeniti in statu gratiae experiuntur, et informatorium illud, de quo heic agimus, quod impiis quoque competit, quatenus per gratiam praevenientem illud in iis sese subinde exserit eosque de veritate verbi convincit. . . Quemadmodum is, qui solem intuetur, lucidum esse ex ipso sensu lucis in oculos labentis eumque afficientis, colligit: ita ex sensu divinitatis in s. S. latentis divinitas ejus indubie cognoscitur; ideoque qui divinitatem Scripturae ex ipsa ejus divinitate h. e. divinitatis sensu probat, aeque non petit principium, ac ille non petit, qui aquam humidam esse probat ex ipso sensu humiditatis, ut bene docet Fechtius Comp. theol. p. 34. sq. . . Nullius plane momenti est objectio illa, quam non doctissimus solum Michaelis, sed et infleeta plebs saepenumero urget, dicens: ,Biblia persaepe legi, nec expertus sum hanc Scripturae efficaciam: ergo nullam habet.· Quum enim efficacia s. Scripturae sit ordinata et resistibilis, ut ex dictis constat, a defectu experientiae propriae male concluditur, quod nobilissima haec affectio Scripturae s. desit. Aequeparum haec consequentia valet a defectu experientiae, atque in physica ab experimento ^quodam male succedente falsitas propositionis evicta dici potest, antequam ostensum sit, experimentum exacte secundum regulas esse institutum. Etenim dudum monuimus, conditionem subjecti legitimam describi a Christo Joh. 7, 17.“ (Institutt. th. practicae. Holmiae 1768. 4. p. 66—71.)
Quenstedtius: „Dist. inter circulum, et regressum apodicticum seu demonstrativum. Circulus proprie est, quando probatio in orbem redit et ab ignoto ad aeque ignotum progredimur, sive quando resolutio non fit in notius et certius, sed in aeque ignotum. Begressus demonstrativus est, quando a cognitione confusa ad distinctam procedimus. Quando auctoritatem et divinitatem s. Scripturae ex testimonio intrinseco Spiritus S., et ex Scriptura s. testimonium Spiritus S. probamus, non committimus circulum, sed est regressus demonstrativus. Differunt enim tamquam causa et effectus; Spiritus S. enim primario operatur et efficit talem probationem et obsignationem per verbum de verbo Dei in corde fidelium, et haec obsignatio iterum testatur de Spiritu S. tamquam effectus de sua causa. Pesantius in Tom. II. fol. 467. scribit: ,tunc demum committi circulum, quando probatio flt ejusdem ab eodem secundum idem·, quod in hac nostra probatione non fit. Male ergo
136
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
137
nobis affingunt pontificii, . . ac si hic circulum committamus, dum ex testimonio Spiritus S. Scripturam sacram et ex Scriptura s. testimonium Spiritus S. probamus. Hac enim ratione etiam circulus esset, quando Moses et prophetae probant Christum, et Christus Mosen et prophetas, vel etiam, quando Johannes Baptista, Christum Messiam, et rursus Christus, Johannem Baptistam prophetam esse, 'testatur, *Joh. 1. Lue. 7.“ (L. c. f. 146.)
Musaeus: „Non ergo ecclesiae testificatio necessario requiritur ad hoc, ut internum Sp. Sancti testimonium de Scripturarum divina veritate in hominum cordibus se exserere possit. Idem evincunt exempla conversorum plurima. Inter alia illustre exemplum hanc in rem praebet Christianus Gerson, Judaeus conversus, qui in historia suae conversionis refert, se saepe miratum esse, quinam ille tam efficax error sit, ut tot myriades hominum in superstitione Christianorum detineat, et contigisse aliquando, ut libri N. T. a foemella in vernaculo idiomate sibi pignori darentur, a se autem, occasione inde sumta, legerentur, non quod Ullam ecclesiae Christianae auctoritatem ipse agnosceret aut aliquid veri iis inesse existimaret, sed tantum, ut, quinam Christianorum errores essent, cognosceret. Inter legendum autem, dicit, esse animum suum percussum, ut librorum divinitatem et majestatem quadantenus agnoscere inciperet, eosque desiderio discendi excitatus iterum legeret et cum Scripturis V. T. conferret, et tum esse in animo suo lucem tantam accensam, ut plena fide librorum auctoritatem et divinitatem agnosceret et fidem Christianam profiteretur. Hic sane testimonium illud internum Sp. Sancti exseruit se in legentis corde per Seripturas lingua vernacula lectas absque ulla praecedente ecclesiae testificatione, quae quidem ab ipso fuisset agnita.“ (QQ. theolog. de Syncretismo et S. S. 1679. p. 244.)
Melchior Adami: ,, Franciscus Junius († 1602.), Lugdunum adolescens missus, cum legeret Tullii de legibus libros, venit ad ipsum homo quidam et illa Epicuri verba: ,Nihil curare Deum nec sui, nec alieni·, multis confirmavit. Hoc venenum ita fuit in ipso corroboratum auctoritate hominis et argutiis dictorum, ut animus ejus in malo isto haerens occalluerit. Ex immani autem isto perditionis barathro mirifice ipsum eripuit Deus, postquam amplius annum perditissimis in deliciis jacuisset. A patre, qui resciverat filium, tali ά&εόττ/τος veneno imbutum, domum revocatus ac ad lectionem N. T. invitatus, pestilentissimam illam sententiam abjecit. Sed praestat audire ipsum de se confitente: ,Novum Testamentum·, inquit, ,divinitus oblatum aperio; aliud agenti exhibet se mihi adspectu primo augustissimum illud caput Johannis evangelistae et apostoli: In principio erat Verbum. Lego partem capitis, et ita commoveor legens, ut repente divinitatem argumenti et scripti majestatem auetoritatemque senserim, longo intervallo omnibus eloquentiae humanae fluminibus praeeuntem. Horrebat corpus, stupebat animus, et totum illum diem sic afficiebat, ut qui essem, ipse mihi incertus viderer esse. Recordatus es mei, Domine Deus mi, pro immensa misericordia tua, ovemque perditam in gregem tuum recepisti.' Haec Junius. Ab eo itaque tempore frigide alia omnia, fervide autem, quae ad pietatem faciunt, cepit tractare.“ (Vitae German, theologor. etc. Francof, 1653. II, 194. sq.)
138
PROLEttOM. CAP. II.
menta, cum externa, tum interna. Add. Munnius Tr. de Maj. Scr. sub initium. Confer h. 1. § 17. notam.
§ 34.
Auctoritas Scripturae s. canonica, a seu normativa, quam ex parte non solum sensus, sed ipsarum vocum b divinitus inspiratarum, seu textus primigenii, in ordine ad versiones c pariter, humano studio consignatas, et scripta ac doctrinas d alias judicandas habet, prout in se et absolute spectata, e fundatur in Dei inspirantis veracitate, et Scripturae, ratione vocum textus primigenii, a Deo dependentia; ita etiam in ordine ad nos, seu ut fide divina f credamus, Scripturae libros sub eo, quo nobis exhibentur, idiomate, i. e. verborum in certa lingua delectu, serie et contextu, esse divinitus inspiratos, et sic habere vim illam normativam, seu dignitatem canonicam, non sufficit solum ecclesiae testimonium, g verum et hic internum Spiritus S. testimonium, seu operationem, efficacem per ipsam Scripturam, concurrere h oportet.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
139
ex divina inspiratione, non intercedente humano ac fallibili judicio, adhibita fuerunt. Conf. Mus. l. c. p. 540.
Carpzovius: ,,Νοη impulsu Θeοπvebστφ scribuntur lib. symb., sicuti biblici scriptores sua canonica scripta confecerunt, neque absoluta, necessitate et propter insufficientiam canonis biblici, prout Bellarmiuus 1. 4. de verbo Dei c. 4. in 11. biblicis desiderat, quod catechesis non habeatur in illis; sed alia de causa scripti fuerunt, per necessitatem sci., iquae in scholis necessitas expedientiae vocatur, ut sci. contentiones nonnullorum ingeniorum compescerentur, scandala apud infirmos praeverterentur et vafrities et malitia haereticorum agnosceretur. . . Quod ex Scriptura et ad ac secundum eam componitur, id non principium est, sed prindpiatum. Fateri equidem oportet nos, libros symbolicos etiam in praefatione pag. 34. sub normae nomine venire atque nomen istud libris symb. ecclesiae nostrae tribui. Verum principium et norma non simpliciter et ex aequo ut synonyma ab auctoribus praefationis hujus accipiuntur. Siquidem etiam ad id, quod prindpiatum est, ex conventione dirigi ac dijudicari aliquid potest et nomen normae propterea mereri. Et taliter vocabulum normae accipitur hoc in loco (in praefat. libri Cone. p. 21.) et apud scriptores primitivae ecclesiae, v. g. quando symbola oecumenica et imprimis apostolicum (ίξοικώς et εξαφέτως ita dictum) vocantur a patribus κανών της αλήθειας άκλινης, , canon veritatis minime versatilis* (Iren. 1. 1. c. 1. § 19.), ,regula fidei immobilis' et 'irreformabilis' ('Tertull.), ,norma praedicationis in commune per omnes gentes constituta* (Kuffln. et Vernant. Honor.), ,certa fidei regula, per quam credentes catholicam teneant unitatem, haereticam convincant pravitatem' (Aug. serm. de temp. hom. 181.). Et sic etiam normae vocabulum b. 1. nil aliud significat, quam principium cognoscendi, ex quo deducimur in cognitionem alicujus conclusionis seu quaestionis, de qua controvertitur. .Quale principium etiam est id, quod ab alio pendet, et aliunde probatum est, uti ostendit Aristoteles 1. prior, analyt. c. 2. et 8. Non ergo absolute et simpliciter norma est symbolum, sed in respectu ad ecclesias certas, quae veritatem et certitudinem ejus ex Scriptura probatam praesupponunt. . . Quamvis vero negari non possit, nomenclatione hac aut encomio non tantum discretivae, sed etiam definitivae normae rationem libris symb. fuisse attributam; tamen cum maximo discrimine id fecerunt et. . . libros symbol. nonnisi pro secundariis normis habuerunt, ad inodum illorum postulatorum, quae uti probationis indiga, ita tamen alibi probata sunt et etiam in disciplina certa ut indubia admittuntur.“ (Isagoge in libros eccles. lutheranarum symbolicos. p. 5. 6. 27. 28.)
Idem: „Non negant auctores libri Concordiae, solam Scripturam esse unicam normam, ad et secundum quam omnia dogmata exigenda et judicanda sint, quin tot verbis profitentur ..., nec tamen inficiantur, suo modo et sensu etiam haec scripta normam esse. . . Plus tribuunt illis, quam nudam testificandi rationem. . . Quando vero 2. liber symb. norma appellatur et forma doctrinae, ad et secundum quam etc., tunc
PROLEGOM. CAP. II.
id nonnisi secundum quid intelligitur propter analogiam aliquam, sel. externam, in eo consistentem, quod etiam secundum eam aliquid judicetur et aestimetur, licet non sit principium ejus, quod judicatur ac aestimatur. Et quidem 3. in quaestione instituta non tam de veritate doctrinae, quam de ejus receptione, vigore ac approbatione in certa ecclesia; an hoc dogma, v. g., Elacianum de peccato originis in ecclesia lutherana umquam fuerit receptum et approbatum? an doctrina Flaeii cum doctrina ab initio reformationis tradita et approbata in ecclesia lutherana conveniat? Ut ita 4. liber symbolicus norma appelletur non ipsius fidei, sed professionis fldei, 5. non omnis, sed tantum quoad certa capita controversa, et quidem prout 6. illa in certis ecclesiis perennat. ... Atque ita nihil norma absolute ita dicta doctrinae nostrae detraxerunt nostrates, nec eidem librum symbolicum exaequarunt, sed quod symb. libri natura et ratio exigit, suo symbolico quoque libro attribuerunt et ad nullum extremum hic declinarunt. Nimirum 1. non tantum testari voluerunt de apprehensione doctrinae ac fldei, et quomodo eam ex verbo Dei haustam publice docerent, sed et 2. insuper libidini loquendi ac profitendi in nostris ecclesiis terminos ac liipites ponere, inter quos docentes maxime se continere deberent, ac 3. quoque normam suppeditare ac constituere, secundum quam de aliorum scriptis judicari posset, non, an sint vera aut falsa (de hoc enim ex sola Scriptura judicandum), sed an cum doctrina ab initio in ecclesia lutherana recepta et tradita convenirent, quo 4. ab aliorum spuriis scriptis puritatem doctrinae semel receptae turbantibus prohiberentur simplices et 5. sanctum purae doctrinae Lutheri depositum ad seram posteritatem hac ratione transmitteretur. Cf. p. 638.“ (L. c. p. 1143—45.)
G. Walchius: „Norma primaria est, quae per se, id est, sua et propria virtute vim normae habet; secundaria vexo, quae non per se, sed per Scripturae sacrae auctoritatem ac consensum cum ista virtute normae praedita est hineque a primaria dependet. . . Alii, quibus hae distinctiones adhuc a nobis enarratae displicent, distinguunt inter normam decisionis et discretionis. Illa sit principium illud αντόπιστον et plane infallibile, in cujus sententia utraque pars dissentientium adquiescere debeat; haec autem, sive norma discretionis, quaestionem controversam non quidem definiat, discernat tamen orthodoxos ab heterodoxis atque ostendat, quinam puriori doctrinae sint addicti. . . Existimat Wemsdorflus, symbola normam cognitionis dici posse, ita ut sint principium aliquod, cujus beneficio veritatum quarundam cognitionem consequamur; sed hoc'unice ad Scripturam, tanquam normam, referendum esse videtur. . . Quae si quis consideret, facile intelliget, symbola adpellanda esse cognitionis normam, ubi cognitio non ad ipsam veritatem ejusque fundamentum, sed ad professionem referatur. Sunt symbola norma cognitionis, quatenus ex illis intelligatur, quaenam dogmata ecclesiae cujusdam sint propria. Quando igitur quaeris, num hoc illudne dogma sit Lutheranum, hoc cognoscere debes ex symbolis, tumque sunt norma hujus cognitionis. Ubi autem quaeris, num hoc illudne dogma verum an falsum sit, id certe non ex symbolis tanquam norma, sed ex Scriptura sacra cognoscendum est.“ (Introd. in libb. eccl. Luth. symb. p. 934—36.)
Hollazius: „G. Mylius in explic. A. C. p. 2. inquit: ,Quia A. C. firmissimo Scripturarum s. fundamento nititur, eam ϋεόπνενστον appellare jure optimo et possumus et debemus.4 D. Hutterus in explic. 1. conc. p. 1. scribit, auctorem libri conc. primarium s. alnov κύριον constituimus non hominem aliquem, sive theologum, s. politicum, sed ipsum Deum Sp. S., fontem et largitorem omnis boni; usque adeo, ut 4εόπνενστον, divinitus inspiratum, ipsum appellare minime dubitemus. Resp. . . Memorati theologi libros symb. sensu latiori vocant mediate ΰεοπνεύστονς ... 1. ratione objecti ... 2. ratione mediatae illuminationis." (Exam. Proleg. II. q. 27. p. 58.) Schelwigius et J. G. Neumannus itidem, libros symb. ΰεοπνενστονς vocari posse, contendunt, jure
140
DB PRINCIPIO THEOLüUIAE.
141
dissentientibus Loeschero (vid. Unschuld. Nachrr. 1707, p. 117. 1710, p. 414. 735.), Cdrpzovio (Isag. p. 3.), aliis.
Lutherus: „Die christliche Kirche hat keine Macht, Artikel des Glaubens oder gute Werke, oder die Evangelia und heilige Schrift zu bestätigen als ein Richter oder Oberherr, hat’s auch noch nie gethan, wird’s auch nimmermehr thun. Die christliche Kirche wird aber wohl wiederum von dem Evangelio und von der heiligen Schrift bestätigt als vom Richter und Oberherrn. Die christliche Kirche bestätigt das Evangelium und heilige Schrift als ein Unterthan, zeigt und bekennet gleichwie ein Knecht seines Herrn Farbe und Wappen. Denn das ist gewiss, wer nicht Macht hat, das künftige und zeitige Leben zu verheissen und zu geben, der hat auch keine Macht, Artikel des Glaubens zu setzen.“ (Artikel von der christlichen Kirchen Gewalt. 1530. XIX, 1191.)
Quenstedtius: ,,Auctoritas Scripturae nec ratione sui, hoc est, intxinsecae constitutionis, nec ratione nostri, hoc est, respectu cognitionis et manifestationis, ab ecclesiae testimonio unice vel necessario dependet.“ (L. c. s. 2. q. 8. f. 129.)
Idem: „Probatur thesis: 1. ex dicto Christi Joh. 5, 34.: ,Ego non ab homine testimonium accipio'. . . 2. Ex testimonio Samaritanorum Joh. 4, 42., qui mulieri dicebant: ,Quia non amplius propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus, quia hic est vere salvator mundi, Christus.' . . 3. Eas natura et conditione s. Scripturae. ... 4. Ex natura et conditione ecclesiae. . . 5. Denique ab income- niente. Si auctoritas ecclesiae esset praecipuum motivum et medium, quo Sp. S. probaret ejus av-Sfevriav, sequeretur: 1. fidem nostram primo fundari in testimonio humano et ultimo in id resolvi; 2. vel intelligitur ecclesia universalis, et illius testimonium non datur; vel ecclesia particularis, et tale insufficiens est ac incertum; 3. vel auctoritas ecclesiae est praecipuum motivum respectu fidelium, at illi jam receperunt Scripturam; vel respectu infidelium, at illi non magis ecclesiae auctoritatem, quam Scripturae, admittent.“ (L. c. f. 132. sqq.)
Chemnitius: „Scripta illa divinitus inspirata tunc, cum scriberentur, publica testificatione proposita, tradita et commendata sunt ecclesiae, ut ea, adhibita summa cura et providentia, incorrupta conservaret et quasi per manus traderet et commendaret posteritati. Et sicut vetus ecclesia tempore Mosis, Josuae et prophetarum, ita etiam primitiva ecclesia tempore apostolorum certo potuit testificari, quae scripta essent divinitus inspirata. Noverat enim auctores, quos Deus peculiaribus testimoniis ecclesiae commendarat; noverat etiam, quae essent illa, quae ab ipsis scripta erant, et ex iis, quae traditione vivae vocis ab apostolis acceperat, poterat judicare, illa, quae scripta erant, esse illam ipsam doctrinam, quam apostoli viva voce tradebant. Ita Joh. 21. apostoli testimonium et ecclesiae testificatio conjunguntur: ,Hic est discipulus ille, qui scripsit haec, et scimus, quia verum est testimonium ejus.* Ita Paulus certo signo notavit genuinas suas epistolas, 2 Thess. 3, 17. 18. Habet igitur Scriptura canonicam auctoritatem principaliter a Spiritu S., cujus impulsu et inspiratione prodita est; deinde a scriptoribus, quibus Deus ipse certa et peculiaria veri-
PROLEGOM. CAP. II«
tatis testimonia perhibuit; postea a primitiva ecclesia habet auctoritatem ut a teste, cujus tempore scripta illa edita et approbata fuerunt. Haec vero testificatio primitivae ecclesiae de scriptis divinitus inspiratis postea perpetua successione per manus tradita est posteritati et in certis antiquitatis historiis diligenter conservata, ita ut sequens ecclesia custos esset testificationis primitivae ecclesiae de Scriptura. Maxima igitur est differentia: 1. inter testificationem primitivae ecclesiae, quae fuit tempore apostolorum; 2. inter testificationem ecclesiae, quae proxime post apostolorum tempora secuta est, quaeque primae ecclesiae testificationem acceperat; 3. et inter testimonium praesentis ecclesiae de Scriptura. Quae enim et nunc est et antea fuit ecclesia, si potest ostendere testimonia eorum, qui acceperant et noverant testificationem primae ecclesiae de germanis scriptis, credimus ei ut testi probanti sua dicta. Non autem habet potestatem statuendi aut decernendi aliquid de libris sacris, cujus non possit certa documenta ex testificatione primitivae ecclesiae proferre.“ (Exam. Conc. Trid. Sess. 4. decr. 1. fol. 47.)
Quenstedtius: „Si accurate loqui velimus, aliud est dependere ab ecclesia, et aliud cognosci ecclesiae beneficio sive per ecclesiam. . . Disting. inter ecclesiam antiquam ... et inter ecclesiam hodiernam. . . Si vel maxime concederemus, ecclesiam esse medium cognoscendi auctoritatem Scripturae necessarium, non tamen hanc, sed illam potius intelligeremus. . . Aliud est, Scripturam divinam cognosci ex ecclesiae testimonio, et aliud, eam cognosci ex solo ecclesiae testimonio. Testatur enim experientia, plurimos sola s. Literarum lectione esse conversos sine ecclesiae propositione et auctoritate. . . exempla recenset D. Dorscheus, Theol. Zachar. P. II. 1.1. q. 1. p. 48.“ (L. c. f. 130.)
Idem: „Bene Aeg. Hunnius in Coli. Ratisbon. anno 1601. habito, sess. 11. p. 247. ait: ,Quod epistola ad Romanos sit Pauli, habemus ex ecclesiae primitivae testimonio; quod autem sit sacrosancta, canonica et fidei regula, id non ex testifleatione ecclesiae, sed ex internis κριτήριο ις habemus et desumimus.*“ (L. c. f. 135.)
Kromayerus: „Inter phrases: credere per testimonium ecclesiae, et credere propter testimonium ecclesiae (fide sci. divina), scriptum hoc esse ϋεόπνενστον, distinguendum. Non propter testimonium, sed per testimoninm ecclesiae, scriptum hoc Deum auctorem habere, credimus.“ (Scrutin. rei. p. 14.)
Quenstedtius: „Objicit Dreierus: Nuspiam scriptum extat, quod hic aut ille liber sit canonicus, et quod haec scripta sint divina, alia non, quod haec scripta sint integra, illa vero mutilata: ergo ecclesiae testimonio ad id opus esse, quia sine verbo credi nequit. Besp. . . Utut scriptum id non sit expresse, quoad sensum tamen et factum abunde id in Scriptura habetur. . . Nihil enim aliud est Scriptura sacra, quam illi ipsi divini libri ordine digesti. Quis ergo neget, extare in Scriptura, quinam sint libri divini? ... Non esse autem corruptam aut mutilatam Scripturam, e divina providentia 'et expressa Christi assertione Matth. 5. constat, etiamsi non accedat ecclesiae testificatio.44 (L. c. f. 138.)
Idem: „Ad illud Augustini libr. contra epist. fundamenti c. 5.: ,jTvangelio non crederem, nisi me ecclesiae commoveret auctoritas.' Ibi enim Augustinus 1. non causam suae fldei, ut jam catholicus est, sed occasionem, qua a Manichaeismo ad divinarum Scripturarum amorem pervenerit, explicat. 2. Id, quod de ecclesia dicit Augustinus, in primitivam ecclesiam potissimum quadrat, quia pontificia ecclesia a primitivae consensu defecit. 3. Loquitur Hipponensis praesul de sua persona tantum, sive de se in individuo, non vero praescribit omnibus regulam. Posse autem aliquem ecclesiae auctoritate deduci ad credendum Scripturae, non negamus; omnes autem deduci debere, hoc erat probandum. 4. Loquitur de se non qualis tum erat, Christianus et episcopus,
142
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
143
sed qualis fuerat, cum a Manichaeismo ad orthodoxam religionem deduceretur5 se sci. haud crediturum fuisse (,crederem*, dicit phrasi Aphricana, sibi familiari, pro »credidissem‘), nisi primum ecclesiae auctoritate commotus fuisset. . . Sunt praeterea occasiones credendi variae, utpote 1. fama de ecclesia ac vera religione, 2. conversatio infidelium cum fidelibus, 3. auctoritas parentum vel aliorum, 4. miracula, 6. martyrum constantia, 6. integritas vitae illorum, qui christianismum profitentur etc.“ (L. c. f. 137. sq.) Cf. Lutheri Bericht an einen guten Freund von beiderlei Gestalt, 1528. XIX, 1660—1665.)
ANTITHESIS:
Quenstedtius: ,,Antithesis: 1. Pontificiorum; ubi tamen distinguendi sunt antiquiores a recentioribus. Illi crudius et crassius Scripturae canonicae auctoritatem ab ecclesiae et quidem suae Romanae auctoritate et testimonio suspendunt, etiam ratione sui seu intrinseeae constitutionis sive canonisationis; ita ut Scriptura in se non sit authentica sine auctoritate ecclesiae. Hinc illa Andradii temeraria et impia vox lib. defens. Concil. Trident, fol. 150.: ,Nil divinitatis inest Scripturae, nisi quantum accepit ab ecclesia.* . . Hi mitius et cautius, Scripturam quidem in se divinam esse ejusque auctoritatem quoad rem et secundum se dependere a Deo, censent, in ordine tamen ad nos auctoritatem divinam non obtinere Scripturam, contendunt, nisi propter auctoritatem ecclesiae. . . 2. Novatorum, ut D. Horneji, qui disput. theol. P. I. disp. 2. s. 2. de canon. Script, th. 77. sq. p. 116. et 119. dicit: 'Verbum Dei non posse sine testimonio ecclesiae cognosci aut veros ejus libros a falsis et supposititiis discerni.'“ (L. c. fol. 131. sq.)
§ 35.
Testatur autem Spiritus S. de certo idiomate a librorum Scripturae, quod tanquam $εόπνενστον agnoscendum sit, non excluso, sed adscito b testimonio ecclesiae, non cujuslibet tamen, sed c primitivae, ita quidem, ut discursus fidei fere huc d redeat: Quo idiomate Scriptura sacra primitus consignata estr eo idiomate ab ipso Deo inspirata ad scribendum, et sic etiam ex divina inspiratione consignata esi. Atqui Scriptura s. V. T. Ebraeo illo, quod hactenus usu receptum est, et Scriptura N. T. Graeco illo, quod usui nostro servit, idiomate primum consignata est. Ergo Scriptura sacra V. T. Ebraeo illo, quod hactenus usu receptum est, et Scriptura sacra N. T. Graeco illo, quod usui nostro servit, idiomate ab ipso Deo inspirata ad scribendum, et sic etiam ex divina inspiratione consignata est. Major propositio, quae ipsius doctrinae in Scripturis comprehensae e
/
144
PROLEGOM. CAP. II.
pars est, haud dubie est fidei divinae, et per virtutem Spiritus Sancti, toti doctrinae sacrae intime conjunctam, movet ad assensum fidei divinae. Minor propositio, quae respicit factum aliquod singulare, idque sensibile, ab ipsa doctrina sacrae Scripturae distinctum, ex testificatione testium αντόητον xai αντηχόων f pendet, prout alias in probandis rebus facti et sensibilibus id fieri solet. Conclusio interim non desinit esse de fide, prout alias non solum ex duabus praemissis revelatis, verum etiam ex una revelata et altera metaphysice aut moraliter evidente sequitur conclusio revelata et fide divina credenda.g
Brentius: „Non loquimur nunc de ea traditione, qua nobis S. s., et quae in ea continentur, a majoribus in manus tradita eunt. Nam hanc traditionem affirmamus esse certam, firmam et indubitatam.“ (Prolegom. Apolog. Wirtemberg. Francof. 1556. f. 141.)
Chemnitius: „Secundum genus traditionum est, quod libri Scri- ptuiae sacrae non interrupta serie temporum (sicut Augustinus loquitur) et certa connexionis successione ab ecclesia custoditi et fideliter ad posteros transmissi nobisque quasi per manus traditi sunt. Ita Origenes dicit, se παραόώσει (per traditionem) didicisse, quod quatuor evangelia in universa ecclesia sint indubitata. Et Eusebius, de libris canonicis disputans, aliquoties utitur verbis traditionis, hoc est, ecclesiae testiflcantis de germanis et canonicis Scripturae libris. Et hanc traditionem, qua nobis in manum dantur sacrae Scripturae libri, reverenter accipimus; nihil autem patrocinatur pontificiis, qui pugnant pro d&gmatibus, quae nullo Scripturae testimonio probari possunt. Ecclesia enim illa traditione fatetur, se alligatam esse ad vocem doctrinae sonantis in Scripturis, et propagatione illius traditionis, posteritatem etiam ad Scripturam alligatam esse, docuit.“ (Exam. Cone. Trident, fol. 62.)
Gerhardus: „Non est quaestio de traditionibus historicis, quibus ecclesia primitiva libros biblicorum horum vel illorum auctorum ex autographis et aliis rationibus a sensu petitis probavit et ad ecclesias succedaneas hanc suam sensitivam cognitionem continuavit. Hasce enim historicas traditiones sive ecclesiae testificationes concedimus non contineri universim omnes in Scriptura sacra; sed negamus, eam concernere ipsam verbi revelati substantiam et in se continere articulos fidei. Quamvis enim sit fidei articulus, πάσαν γραφήν Οεόπνενστον, immediate inspiratas a Deo revelationes in se continentem, esse divinam et canonicam; non tamen est fidei articulus, sed historica assertio, cum ecclesia in partipulari testatur, hunc vel illum librum esse hujus vel illius auctoris; v. g. evangelium Matthaei esse Matthaei, epistolam ad Hebraeos esse Pauli.“ (Conf. cathol, lib. 1. p. 2. c. 5. f. 126. b.)
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE. 145
qui ex assertionibus quibusdum Scripturae probant, Scripturam V. T. esse primum Ebraice, et Scripturam N. T. esse primum Graece conscriptam; ad idioma enim aut syngramma certum plus requiritur.
Hollazius: „Quando quaeritur: Estne evangelium Matthaei graece, an hebraice, primum scriptum? quaestio illa non dogmatica, sed historica est. Est enim quaestio facti in sensus incurrentis, de quo et scriptores canonici ipsi ore, subscriptione manus et traditione autographorum et ipsa autographa, ecclesiae tradita inque ea summo studio asservata, ad sensum testabantur. Hujus facti sensibilis testis est ecclesia primitiva, quae scriptoribus in carne viventibus sub vexillo Christi in terris militavit -eorumque αντόγραφα ab illorum manibus accepit, nec non ecclesia subsequens, quae temporibus proxime sequentibus, cum ipsa librorum canonicorum αύτόγραφα adhuc superesseut, manibus tererentur oculisque legentium, quo essent idiomate consignata, conspicerentur, floruit. Ecclesia autem recentior de canonicae Scripturae s. auctoritate testari per se non potest; sed si testari velit, necesse est, ut ad ecclesiam primitivam atque subsequentem recurrat et ab ea testimonium textus authentici mutuo sumat. Sic ab ecclesia Judaica hebraei idiomatis in veteri et ab ecclesia Christiana primitiva textus originalis graeci in novo testamento testimonium petimus. Lubentes acceptamus testimonium ecclesiae primitivae, sed non solum illud. Adjungimus ei testimonium Scripturae, diuturnam conservationem in usum hominum salutarem et stili qualitatem. — Vetus testamentum stilo hebraico consignatum esse, colligimus ex Rom. 3, 2., ubi Paulus diserte scribit, Judaeis oracula Dei concredita esse. Ex quo effato Paulino argumentamur: Quaecunque oracula Judaeis Concredita sunt, ut per ea sapientes redderentur in salutem per fidem, quae est in Christo Jesu, illa ipsis conerfedita sunt idiomate hebraeo. Atqui oracula Dei iu sacro codice V. T. comprehensa etc. Ergo. Major constat, quia per nulla oracula, nulla dicta homo aut tota natio sapiens reddi potest in salutem, nisi verba vel oracula proponantur homini vel nationi Baieri Comp. ed. Walther. I. 10
146
PROLEGOM. CAP. II.
idiomate familiari et vernaculo, quod illa natio intelligit atque adeo sibi ad salutarem usum applicare potest. Minor liquet ex citato dicto Paulino Rom. 3, 2.,* coll. cum effato ejusdem apostoli 2 Tim. 3, lß. — Applicamus testimonium Pauli ad linguam Graecam Novi Testamenti, et probabiliter colligimus: Quaecunque oracula concredita sunt omnibus gentibus, ut per ea sapientes redderentur in salutem per fidem, quae est in Christo Jesu, ea lingua Graeca illis concredita sunt. Atqui oracula Christi et apostolorum in sacro codice novi testamenti comprehensa etc. Ergo. Minoris connexio ostenditur: Quemadmodum Deus et prophetae oracula sua concrediderunt Judaeis lingua ipsis vernacula, quam omnes Judaei ixitelligebant, nempe he*braea, ita Christus et apostoli sua oracula Concrediderunt omnibus gentibus per totum orbem terrarum latissime diffusis lingua vulgatissima omnibusque gentibus notissima, nempe Graeca, ut per eam omnes gentes sapientes redderentur ad salutem. Graviter inquit Cicero in orat, pro Archia poeta; ,Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, latina suis finibus, exiguis sane, continentur.' “ (Exam. theol. Proleg. c. 3. p. 127. sq.)
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
147
Tertullianus: „Age jam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesidentur, apud quas(authenticae literae eorum recitantur, sonantes vocem, repraesentantes faciem. Proxima tibi est Achaja? Habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Si autem Italiae adjiceris, habes Bomam, unde nobis quoque auctoritas praesto est statuta.“ (De praescriptionibus adv. haeret.)
§ 36.
Itaque libri canonici V. T., quos vetus ecclesia Judaica accepit et christianae tradidit, a sunt sequentes: b
148
PROLEGOM. CAP. II.
Libri quinque Mosis, liber Josuae, Judicum, duo Samuelis, duo Regum, duo Chronicorum, Esdrae unus, unus Nehemiae (aut Esdrae posterior), liber Estherae, Jobi, Psalmorum, Proverbiorum, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, libri quatuor Prophetarum majorum, qui sunt: Esaias, Jeremias (cujus etiam sunt Threni), Ezechiel, Daniel, libri duodecim Prophetarum minorum, qui sunt: Hoseas, Joel, Amos, Obadias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Zephanias, Haggaeus, Zacharias, Malachias: qui omnes incorrupti c in ecclesia supersunt.
§ 37.
Qui autem praeter istos in codice biblico V. T. aliquando a comparent libri: Judith, Sapientiae, Tobiae, Ecclesiasticus, Baruch, dito (aut tres) Maccabaeorum, (tertius et quartus Esdrae), fragmenta Estherae, Danielis de Susanna, de Bel et Dracone Babylonico, orationes Asariae,
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
149
trium puerorum et Manassis, cum nec ab ecclesia veteri b Israelitica, nec a Christo et apostolis, c neque a christiana ecclesia d proxime secuta pro 3εοηνενστοις habiti fuerint, aut canonicam e auctoritatem apud illos habuerint, ideo nec hodie eam habere f debent; sed ut discernantur a canonicis istis, recte dicuntur g apocryphi.
§ 38.
Libri canonici N. T. sunt omnes illi, qui in codice biblico habentur: nempe non solum illi, de quorum Stoηνενστία nunquam dubitatum a fuit, qui sunt: b Quatuor Evangelia, Matthaei, Marci, Lucae et Johannis, Acta apostolorum, Epistolae Pauli, ad Romanos una, ad Corin
150
PROLEGOM. GAP. Π.
thios duae, ima ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, una ad Titum, ad Philemonem, prior Petri et Johannis prima; verum etiam reliqua scripta, de quorum sicut scriptoribus, ita et origine c divina ab aliquibus olim dubitatum d fuit, hodie tamen lis nulla superest: videlicet Epistola ad Ebraeos, posterior Petri, secunda et tertia Johannis, Epistola Jacobi, Epistola Judae et Apocalypsis Johannis: quae omnia etiam incorrupta e supersunt.
Chemnitius: „Tertia igitur quaestio est, an ea scripta, de quibus in antiquissima ecclesia propter quorundam contradictionem dubitatum fuit, ideo quod testificationes primitivae ecclesiae de his non consentirent, an, inquam, praesens ecclesia possit illa scripta facere canonica, catholica et paria illis, quae primi ordinis sunt. Pontificii hon tantum disputant, se hoc posse, sed de facto illam auctoritatem usurpant, in universum tollentes primitivae .et antiquissimae ecclesiae necessariam
DB PRINCIPIO THEOLOGIAE.
151
distinctionem inter libros canonicos et apocryphos seu ecclesiasticos. Sed manifestissimum est ex iis, quae diximus, ecclesiam nullo modo habere illam auctoritatem; eadem enim ratione posset etiam vel canonieos libros rejicere, vel adulterinos canonisare. Tota enim haec res (sicut diximus) pendet ex certis testificationibus ejus ecclesiae, quae tempore apostolorum fuit, quas acceptas proxime sequens ecclesia certis et fide dignis historiis conservavit. Ubi igitur non possent proferri certissima documenta primitivae et antiquissimae ecclesiae ex testificationibus veterum, qui non longe post apostolorum tempora vixerunt, libros illos, de quibus controvertitur, fuisse sine contradictione et dubitatione pro legitimis et certis acceptos et commendatos ecclesiae, non valent ulla humana decreta. Quam insolens enim est audacia, ita statuere: licet primitiva et sequens antiquissima ecclesia de libris illis propter multorum ecclesiasticorum contradictionem dubitarit, ideo quod non satis certa et firma auctoritatis ipsorum testimonia extarent, hoc tamen non obstante decernimus, debere illos pro omnino certis pari auctoritate cum illis, qui legitimi semper judicati sunt, recipi! Sed quibus documentis hoc vestrum decretum probatis? Respondet Pighius: Ecclesia habet illam potestatem, quod potest scriptis quibusdam impertiri canonicam auctoritatem, quam nec ex Se, nec suis auctoribus habent. Quin igitur impartiantur illam auctoritatem vel fabulis Aesopi vel veris narrationibus Luciani? Non quod libros illos, de quibus controversia est, velim fabulis Aesopi comparari (tribuo enim illis cum Cypriano et Hieronymo honorificum locum, quem in veteri ecclesia semper habuerunt), sed επαγωγή άς αδύνατον, sicut dialectici loquuntur, volui ostendere, in disputatione de libris Scripturae ecclesiam non habere illam potestatem, quod possit ex falsis scriptis facere vera, ex veris falsa, ex dubiis et incertis facere certa, canonica et legitima sine ullis certis et firmis documentis, quae ad hanc rem requiri, supra diximus. . . In hac testificatione alia etiam est ratio illius ecclesiae, quae fuit illis temporibus, cum libri illi primum scriberentur, et ejus ecclesiae, quae postea secuta est. Illa enim tantum conservat et ad posteros transmittit testificationem primae ecclesiae, non autem vel debet vel potest aliquid de libris illis statuere, cujus non habeat certa documenta ex testificatione primae ecclesiae. . . Tertia quaestio est: Qui libri sunt in canone, et qui non sunt in canone? sicut Hieronymus loquitur. Non autem de suppositiciis, adulterinis et falsis scriptis nunc loquimur, quorum catalogus extat apud Eusebium, et dist. 15. Can. ,Sancta Romana‘. Sed de illis libris quaestio est, qui simul extant in Vulgata bibliorum editione, quique in ecclesiis a fidelibus leguntur. De illis quaeritur veteris ecclesiae testificatio, an omnes sint ejusdem certitudinis et paris auctoritatis. Est autem certissimum et manifestissimum, veteris ecclesiae hanc esse testificationem, quod ex illis libris quidam sint in canone, quidam non sint in canone, sed sint apocryphi. . . Ex scriptis V. T. inter apocrypha, quae non sunt in canone, numerantur liber Sapientiae, Syrach etc. Ex libris N. T., qui in prima et veteri ecclesia non habuerunt satis certa, firma et consentientia certitudinis et auctoritatis suae testimonia, hinc recensentur: Eusebius 1. 3. c. 25.: ,Scripta, quae non habentur pro indubitatis, sed quibus contradicitur, licet multis sint cognita, haec sunt: Epistola Jacobi, Judae, posterior Petri et altera cum tertia Johannis; Apocalypsin Johannis quidam reprobant, quidam certis et indubitatis scripturis adjudicant.'.. ,Non est ignorandum, quod quidam in Romana ecclesia epistolam ad Ebr. reprobarunt, asserentes, contradici, quasi non sit Pauli.'.. Haec veterum testimonia ideo annotavi, ut non tantum notus sit catalogus scriptorum N. T., quae non habent satis certa, firma et consentientia auctoritatis suae testimonia, sed ut praecipue notari possint rationes, quare de illis dubitatum fuerit: 1. Quia apud veteres non inventa fuerunt satis certa, firma et consentientia testimonia de testificatione primae apostolicae ecclesiae, quod libri illi essent ab apostolis comprobati et ecclesiae commendati. 2. Quia
PROLEGOM. CAP. II.
non certo ex testificatione primae et veteris ecclesiae constitit, an ab illis, sub quorum nomine editi sunt, libri illi conscripti essent, sed judicati fuerunt ab aliis sub apostolorum nomine editi. 3. Cum quidam ex vetustissimis aliquos ex illis libris tribuerent apostolis, quidam vero contradicerent, res illa, sicut non erat indubitato certa, relicta fuit in dubio. Pendet enim tota haec disputatio a certis, firmis et consentientibus primae et veteris ecclesiae testificationibus, quae ubi desunt, sequens ecclesia, sicut non potest ex falsis facere vera, ita nec ex dubiis potest certa facere sine manifestis et firmis documentis. Contra haec tam manifesta antiquitatis testimonia Tridentinum concilium sessione quarta ita decernit: ,Si quis libros integros cum omnibus suis partibus, prout in veteri Vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, anathema sitΛ Sed unde hoc suum decretum contra antiquitatis testimonia probant et confirmant? Num proferunt certa et manifesta quaedam documenta ex testificationibus primae apostolicae et veteris ecclesiae, quod libri illi controversi eandem certitudinem et parem auctoritatem cum reliquis, de quibus nunquam dubitatum fuit, habeant? Nihil minus; nequ^ enim possunt hoc facere. Sed rapiunt sibi hanc potestatem, quod papa cum suis praelatis possit et illis et forsan aliis etiam libris impertiri canonicam auctoritatem, quam nec ex se, nec ex suis auctoribus merentur et quam tempore apostolorum et primitivae ecclesiae non habuerunt, sicut Pighius contendit. Quin igitur aperte dicunt, quod res est? Licet probari non possit, libros illos vel a prophetis, vel ab apostolis sive scriptos, sive comprobatos et a prima veterique ecclesia certo et constanter receptos, imo licet contrarium manifestissimis antiquitatis testimoniis meridiana luce clarius probetur: hoc tamen non obstante statuimus et decernimus, certo hoc credendum esse, licet nulla a nobis hujus rei idonea proferantur documenta, quia (si dis placet) plenitudo hujusmodi antichristianae potestatis sepulta est in scrinio pectoris pontificii. — Dicunt anathema omnibus, qui libros apocryphos non recipiunt eadem certitudine et auctoritate, sicut canonicos. Anathema igitur erit Eusebius, Hieronymus, Origenes, Melito et tota prima apostolica ea ecclesia, ex cujus testificatione illa, quae supra de libris istis recitavimus, accepta sunt. . . Tota igitur disputatio in hac quaestione consistit: an certum et indubitatum sit, libros illos, de quibus haec controversia est, esse Scripturam divinitus inspiratam a prophetis et apostolis, quae divinitus auctoritatem illam habuerunt vel editam vel approbatam. Tota antiquitas respondet, non esse certum, sed propter multorum contradictiones fuisse dubitatum. Tridentinum vero supercilium anathema minatur, nisi quis illos susceperit pari, imo eadem certitudine et auctoritate, sicut reliquos libros, de quibus nunquam dubitatum fuit. Quid igitur mirum est, quod parasiti quidam pontificii disputarunt, papam posse novos fidei articulos condere, cum hoc loco novam Scripturam canonicam fabricare non vereatur? ut nullum amplius sit dubium, quis sit ille, qui, in templo Dei sedens, super omne, quod Deus dicitur, extollitur, 2 Thess. 2. — Numquid igitur simpliciter abjiciendi et damnandi sunt libri illi? Nequaquam hoc quaerimus. Quem igitur usum habet haec disputatio? Respondeo: ut regula fidei sive sanae in ecclesia doctrinae certa sit. Ex solis enim libris canonicis auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam veteres censuerunt, sicut testimonia supra allegata sunt. Solius canonicae Scripturae auctoritas idonea judicata fuit ad roboranda illa, quae in contentionem veniunt; reliquos vero libros, quos Cyprianus ecclesiasticos, Hieronymus apocryphos nominat, legi quidem voluerunt in ecclesia ad aedificationem plebis, non ad, auctoritatem ecclesiarum dogmatum confirmandam. Non enim volueyuiit illos proferri ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. Et illorum auctoritas ad roboranda ea, quae ln contentionem veniunt, minus idonea judicata fuit. Nullum igitur dogma ex istis libris exstrui debet, quod non habet certa et manifesta fundamenta et testimonia in aliis canoni
152
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
153
cis libris. Nihil, qnod controversum est, ex istis libris probari potest, si non extent aliae probationes et confirmationes in libris canonicis. Sed quae in illis libris dicuntur, exponenda et intelllgenda sunt juxta analogiam eorum, quae manifeste traduntur in libris canonicis. Hanc esse vetustatis sententiam, nullum est dubium. Sed concilium Tridentinum propter illam ipsam causam necessariam et verissimam hanc veteris ecclesiae distinctionem infringit, subvertit et tollit, quia (sicut Andradius meus inquit) non volunt se in has conjicere angustias, ut omnibus aliis praesidiis destituti a sola canonica Scriptura fidem mutuentur. Inquit enim synodus Tridentina, se ideo ex libris apocryphis facere canonicos, ut ostendat, quibus potissimum testimoniis et praesidiis in confirmandis dogmatibus et instaurandis moribus sit usura.“ (Exam. Conc. Trid. Ed. Genev. f. 48. sq. 50. 51. sq.) Idem docent Flacius, A. Osiander (f 1617), Aeg. Hunnius, Hafenrefferus, C. Dietericus, F. Balduinus, Th. Thummius et a. Cf. „Ist derjenige für einen Ketzer oder gefährlichen Irrlehrer zu erklären, welcher nicht alle in dem Convolut des N.T. befindlichen Bücher für kanonisch hält und erklärt?“ Vid. „Lehre und Wehre“ II, 204—216.
Gerhardus: „Nos quidem (illis) nondum permoveri possumus, ut libri hujus (Apocalypseos) auctoritatem rejiciamus, vel Cerintho eum attribuamus, sed Johannem apostolum illius auctorem statuimus. . . . Interim tamen, cum in primitiva ecclesia aliquamdiu apud quosdam de hujus libri auctore dubitatum fuerit, ideo ad secundi ordinis canonicos eum referimus; non quidem canonicam auctoritatem ei detrahentes, interim nec reliquis libris canonicis, de quibus nunquam dubitatum fuit, simpliciter et per omnia ipsum conjungentes; et aequissimo jure postulamus, interpretationem hujus libri instituendam esse talem, quae cura primi ordinis canonicis libris nulla ratione pugnet.“ (Disputatt. theologic. Jenae, 1655. p. 1015. sq.)
§ 39.
Ad affectiones Scripturae s. pertinet porro secundo efficacia a ejus, seu quod habet vim aut potentiam activam b supernaturalem c ac vere divinam, d ad producendos supernaturales effectus, scilicet mentes hominum convertendas, regenerandas et e renovandas, ex divina f ordinatione sibi, quoad sensum g spectatae, intime h et indissolubiliter i etiam extra usum actu primo k unitam; quaeque, accedente usu lectionis, auditus aut meditationis, sese actu secundo l exserit, ita ut effectus illi gratiae super
154
PROLEGOM. CAP. Π.
naturales, prout a Deo, tanquam causa principali, sic ab ipsa Scriptura, tanquam a causa efficiente m instrumentali, simul et junctim, uno indiviso influxu n efficienter producantur.
Quenstedtius: „Theses; Habet V. D. ex ipsius Dei ordinatione et voluntate etiam ante et extra usum legitimum intrinsecam, divinam et sufficientem, indifferentemque ad omnes homines vim et efficaciam ad spirituales et divinos effectus (cum gratiosos et salviflcos; ut regenerationis, conversionis, illuminationis, salvationis; tum punitorios, ut concussionis, mortificationis, damnationis etc.) immediate, vere ac proprie producendos.“ (Th. did.-pol. P. I. c. 4. s. 2. q. 16. f. 246.)
Huelsemannus: „Instrumenta (v. D. et sacr.) virtutem exercent, applicata ad subjectum idoneum, per modum causae Instrumentalis non physice quidem per contactum agentis, sicut opium, rhabarbarum, venenum, ignis etc. physice agunt in subjecta idonea; sed moraliter, illustrando mentem, commovendo voluntatem, purgando affectus etc., quemadmodum Christus in suscitatione Lazari compellando et jubendo eum non physice, sed moraliter dicitur egisse, scilicet respectu subjecti patientis. Sic enim τό moraliter hic accipiendum est, ut opponatur non
DB PRINCIPIO THEOLOGIAE.
hyperphysico contactui et motui, sed contradistinguatur tantum motui et contactui physico, qui inter res materiatas versatur.“ (Praelect. in F, C. p. 436. sq.)
Quenstedtius: „Praetendunt Rathmannus et Movius, verbum Dei esse solum Άχτ/μα et vehiculum Spiritus S., adeoque ipsi verbo Dei efficaciam divinam non esse naturalem sive intrinsecam; sed resp.: Non tam ipsum Dei verbum accurate loquendo, quam externum verbi ministerium vel externam et ministerialem verbi οικονομίαν esse δχψα vel vehiculum Spiritus S.; ipsum autem verbum est spiritus et vita Joh. 6, 63. Rathmannus παραστατικήν et separabilem Spiritus S. et verbi unionem probare conatur ex verbis germanicis litaniae: ,Deinen Geist und Kraft zum Wort geben*, vid. Rathmann, contra Dieder, p. 15., und in der Erinnerung p. 34. Verum et hic verbi voce ministerialis verbi dispensatio sive externa verbi praedicatio intelligitur.“ (L. c. f. 268.)
155
156
PROLEGOM. CAP. II.
b. Th. Thummium de Majest. Chr. fteavftp. p. 252. et, qui illos sequitur, b. A. Prueeknerum in Vindic. ad h. 1. p. 624. Per hoc autem non negatur, sed adstruitur efficacia sive vis activa verbi. Quando enim verbum causa donorum Spiritus et vitae spiritualis dicitur, utique vim activam, velut rationem causandi, ei tribui necesse est. Caeterum efficaciam hanc verbi praedicati et scripti probant etiam loca Rom. 10, 17., ubi fides dicitur esse έξ άχοής, seu ex doctrina, auditu (par est ratio lectionis) percepta. Particula autem causalis est, et vim causandi in eo, quod auditur (aut legitur), arguit; et Joh. 17, 20., ubi dicuntur homines credituri διά του λόγου, per verbum, adeoque vi particulae διά, ipsi λόγω aut verbo Dei, per apostolos praedicando, tribuitur vis excitandi fidem.
Quenstedtius: „V. D. formaliter consideratum non est creaturarum catalogo accensendum, quum sit conceptus divinus vel mens Dei, consilium Dei, prout in s. L. describitur. Si dicas: V. D. aut creator est, aut creatura; respondemus, oppositionem non esse satis accuratam, quum non necessum sit, ut omne, quod non est creator, sit creatura Dei. Creatio certe non est ipse creator, nec tamen creatura est, qua instantia utuntur decisores Saxon, p. 238.; ideo dicunt nonnulli, v. D. esse aliquid Dei, ut Paulus loquitur, τα τον &t:ov 1 Cor. 2, 11., esse απορροήν quandam divinam. Divina utique virtus, verbo Dei communicata, creatura non est,“ (L. c. f. 270.)
Quenstedtius: „Dist. inter verbum Dei materialiter pro characteribus, apicibus, literis et syllabis in charta sive membrana haerentibus, qhibus verbum salutis signatur, vel etiam pro sono et Vocibus externis in aere formatis, transeuntibus et evanescentibus (quae verbi divini όχημα sive vehiculum potius sunt, per quod illud ad aures et postea in cor hominis transfertur, quam ipsum verbum Dei), sed formaliter pro conceptu et sensu divino literis et syllabis in scriptione et vocibus in praedicatione expresso et exhibito. Isto modo tantum improprie et σημαντικώς dicitur verbum Dei, hoc vero modo κυρίως.et proprie est verbum Dei, sapientia Dei, mens Dei, consilium Dei. Non illis, sed huic vim et efficaciam divinam adscribimus. Neque enim statuimus, ipsis literis, characteribus, syllabis aut vocibus, qua talibus, vim quandam divinam conversivam, regeneratricem, illuminatricem etc. subjective inesse aut inhaerere.“ (L. c. q. 16. f. 246.)
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
157
nam assistentiam, ita ut in se et extra usum spectata, vi illuminandi convertendique hominum animos destituta, inefficax et litera mortua sit; sed Scripturam in se semper efficacem esse et vi illuminandi convertendique hominum animos pollere, sive ea in usu, sive in se extra usum spectetur. Introd. 1. c. § 6. p. 567. et § 7. p. 571.
i) Nempe vi illius ordinationis, libere quidem factae, sed nunquam revocandae, prout Jenenses 1. c. pag. 264. a. scribunt: Dass, vermöge freiwilliger von Gott selbst gemachter Ordnung, die Kraft der Erleuchtung, Bekehrung und Seligmachung immerdar und unauflöslich mit dem Wort vereinbaret.
k) Quanquam enim vis illa divina, quae ex parte rei est ipsa Dei essentia, Scripturae, quae est λόγος προφορικός Dei, non ita communicetur, ut ei formaliter et subjective insit (nam et formale Scripturae divinae est sensus signorum non αρχέτυπος ille et immanens menti divinae, sed έκτυπος, propositus, delineatus et repraesentatus per haec signa de rebus divinis intelligibüia; juxta mentem et verba b. Huelsemanni in Praelect. Form. Concord. Art. VIII. S. I. Part. I. § 3. pag. 432.). Quam ob rem Jenenses l. c. diligenter ac saepe monuerunt, eandem quidem virtutem competere Deo et Scripturae, verum non eodem modo: Deo enim eam esse essentialiter, principaliter, originaliter et independenter; verbo Scripturae autem eam competere dependenter, participative aut per communicationem (mittheilungsweise), vid. p. 225. b. 264. b. § 5. 267. a. § 14. 270. b. Utique tamen agnoscenda est conjunctio virtutis divinae cum verbo, de qua videri possunt antecessores nostri l. c. p. 270. a. 271. a., ubi etiam eo referunt verba Luiheri, Tom. IV. J. L. f. 530. b.: Habet scriptura inseparabilem comitem Spiritum Sanctum. Item verba Theologorum Wittebergensium in censura Tr. Movii: Spiritus semper conjungitur cum verbo, conf. p. 246. b. p. 264. a. 265. b. 266. a., quae verba etiam adducit b. Mus. Introd. p. 569. 570. ac denique p. 577. 578. docet, quomodo vis divina illuminandi et convertendi hominum animos conjuncta sit sensui Scripturae, cum extra intellectum, tum quatenus intellectu apprehensus est: scilicet in intellectu per actualem sui conjunctionem seu unionem cum speciebus rerum significatarum impressis et expressis; extra intellectum autem spectato sensui eam inesse, quatenus Deus liberrima sua voluntate ita ordinaverit, ut Scripturae sacrae, etiam extra intellectum, Spiritus Sanctus sua divina vi et potentia illuminandi convertendique hominum animos semper et ubique adsit et cum eadem lecta, vel docentis voce proposita, simul ad hominis animum penetret, ubique cum speciebus rerum significatarum impressis partim, partim expressis unita, ad conversionem sese per illas exserat.
Quenstedtius: „Diversa est ratio sacramentorum et verbi Dei, quia sacramentorum natura consistit in actione, quae sine usu esse nequit. At verbum Dei non consistit essentialiter in actu meditationis, lectionis aut praedicationis, sed haec tantum accidunt verbo, quod illis desinentibus in aeternum permanet. Non ergo valet: Sacramenta extra usum non sunt, ita nec verbum extra usum est. Diversa enim est ratio.“ (L. c. f. 272.)
1) Nempe nisi ex parte hominem securitate carnis spinisve voluptatum aut curarum hujus seculi ejus operatio impediatur. Conf. Mus. l. c. § 7. p. 571. 574. et Antecessores in App. Consil. Ded. p. 228. b., p. 241. a. b.,
158
PROLEGOM. CAP. II.
p. 265. a., § 7. p. 269. a, b., p. 270. b., 271. a., quo postremo loco etiam explicantur verba b. J. Brentii in Confess. Wirtemb. cap. de Evang. p. 407., ubi statuit, Evangelium, cum literis tantum continetur vel etiam voce pronuntiatur, sed extra suum legitimum usum, per se non esse efficax: quae verba referunt et sua faciunt b. Balduinus Comm. in Ep. I. ad Thess. c. I. P. II. Q. I. p. 1127. et b. Dannhauerus in Hodos. Chr. Ph. I. p. 64. (94.) scilicet, quod intelligi debeant de efficacia in actu secundo spectata, quae locum non habeat extra usum auditus, lectionis, meditationis etc. , adde p. 340. a. 350. a.
Quenstedius: „Verbi divini haec nativa vis et indoles est, ut suadeat veritatem suam et nunquam non persuadeat, nisi per voluntariam, adscititiam et naturali repugnantiae superadditam contumaciam operatio ejus excutiatur et impediatur.“ (L. c. f. 250.)
m) Sane discrimen hoc, Dei et verbi ejus, tanquam causae principalis et instrumentalis, in hoc negotio, et controversia Rathmanniana, ita solicite et frequenter inculcarunt antecessores nostri, ut non possent magis. Vidd. 1. c. p. 225. a. fine, p. 227, b. prine., p. 228. a, sub finem, § 20. p. 231. b. sub finem, § 27. ex Form. Cone. pag. 236. a. in med., p. 240. a. b., p. 242. b. prine., p. 247. b. in med., p. 253. a, prine, et b. med., p. 254. a. prine, et med., ex F. C. p. 267. b. § 17., p, 343. b. in med., p. 344. a. prine, et med. Ubi inprimis observanda sunt loca p. 240. et 343. et maxime locus p. 267. § 16., cujus etiam meminit b. Mus. Introd. § 9. p. 593., ubi affertur distinctio inter instrumentum passivum et cooperativum, atque ostenditur, quod Scriptura, licet ab instrumentis passivis recte distinguatur, tamen non plane negari possit esse instrumentum (nempe cooperativum); praeeuntibus ipsis libris symbolicis, praeprimis Conf. Aug. art. V,, conf. l, c, App. Consil. Dedek. p, 243. b., § 37. p. 272. a. fin. Atque hanc sententiam de termino instrumenti aut causae instrumentalis in hoc negotio, de verbo Dei in ordine ad effectus supematurales congrue adhibendo nunquam deseruerunt aut mutarunt laudati doctores, imo potius data occasione repetierunt et inculcarunt; uti apparet ex b. J. Gerhardi Comm. in 1. Ep. Petri c. 1. v. 23. p. 136.: Regenerationem, ut describit apostolus ex causa instrumentali, quae est verbum Dei etc., b. Himmelii Syntag. Disp. XVIII. p. 20.: Instrumentalis causa (poenitentiae) est Dei verbum etc. Conf. ejusd. Colleg. Anal. Libri Cone. Disp. ΙΠ. § 43., b. Glassii Philol. S. loco supra cit. not. a., b. Gothofr. Cundisii, praeeunto b. Huttero in Comp. L. IX. de Lib. Arb. Q. XVI. et XXI. pag. 662. § 2.: Verbum Dei est organon operandi (conversionem) etc., et p. 671.: Duae sunt causae conversionis: Una efficiens principalis, Spiritis S., altera instrumentalis, verbum Dei, quod est organon Spiritus S., quo conversionem hominis efficit, b. Christ. Chemnitii, Comm. ad Rom. 1. v. 16. p. 38. et 43.: Evangelium est δύναμις του θεού, id est, organum seu instrumentum potens et efficax etc., b. J. JE. Gerhardi in Isag. LL. b. parentis, L. ΧVΙΠ. de Poenitentia, th. IX. p, 767.: Causa poenitentiae όργανιχη sive instrumentalis est Dei verbum, etc. Quodsi autem theologi Saxonici in scripto Germ., A. 1629. occasione controversiae Rathmannianae edito, von der heiligen Schrift, p. 141. sqq., nomen et conceptum instrumenti aut causae instrumentalis verbo Dei non aeque tri
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
150
buere videantur, observandum est, id dici in respectu ad instrumenta (qualia Kathmannus sola agnovit, videlicet) passiva, quae in se nullam wrtutem habent (leidende Instrumenta, die in sich keine Kraft haben) p. 141., Instrumenta mere passiva 'et άεργα (blosse unkräftige und leidende Werkzeuge) p. 142. 143., qualia vulgo nomine instrumentorum appellentur, e quorum censu verbum Dei eximendum sit (das Wort Gottes sei nicht in die Zahl der gemeinen leidenden Instrumente und Werkzeuge zu setzen) p. 146., unde, seu ex hypothesi, quod vox instrumenti, sine addito, designare videretur instrumenta passiva, theologi illi addiderunt, verbum Dei, hoc sensu strictiore, non esse instrumentum, sed si eo nomine appellandum sit, vocem instrumenti ίν πλάτει, in latiore significatu accipi debere, p, 146. Scilicet ut non praecise passiva instrumenta denotet, sed activa non minus complectatur. Quod ipsum etiam b. Musaeus agnoscit et inculcat, quando accurate et solicite distinguit inter instrumenta alia, quae cum causa principali conjuncta non sunt, nisi in usu (quaeque coincidunt cum his, quae passiva dicuntur), v. g. securis, malleus etc., et alia, quae causam principalem etiam extra usum sibi semper conjunctam habent supposito et virtute; ac proinde etiam virtutem agendi causae principalis semper in se habent (et sunt instrumenta activa): qualia sint membra corporis humani, v. g. manus; et Scripturam sacram non ad priorem, sed posteriorem classem instrumentorum refert, quippe quae, ut semper, etiam extra usum, Spiritum Sanctum supposita et virtute mbi conjunctum habet, ita habeat etiam ejus, tanquam causae principalis, virtutem illuminandi et convertendi, semper, etiam extra usum in se, Introd. 1. c. § 9. p. 588. 589., plane ad eum modum» quo antecessores ejus in App. Consil. Dedek. p. 224, a. scripserunt: Sectoris est instrumentum non conjunctum, sed separatum; rwn vivum, sed inanime; nec agit virtute insita, sed extrinsecus impressa, unde vocatur ex hypothesi, praesertim Rathmanni, instrumentum passivum, quamvis site modo agat. Contra vero manus in corpore animato est instrumentum conjunctum, vivum, insita et intrinseca vi agens, unde vocatur instrumentum activum et cooperativum. Conf. p. 267. b., ubi verbum Dei seu Scriptura sacra ex passivorum quidem instrumentorum classe eximitur, cooperativis vero accensetur. Imo vero et alias nostrates, quando adversus Schwenkfeldianos et similes Enthusiastas disputant, quorum frequens objectio est (qua sententiam üostram de efficacia Scripturae impugnare nituntur), tribui hac ratione verbo seu Scripturae illud, quod sit Deo proprium, respondent per distinctionem inter causam principalem et instrumentalem; illam esse Deum, hanc verbum Rei. Vid. b. Conr. Schluesselb. Catal. Haer. Lib. IX. de Stenckfeld. p. 301. sqq. , b. Theodor. Thumrnium in Imp. Weigel. Err. ΧΠ. p, 21., b, Gerji. in Dispp, Acad. Disp. I. contra Weigel. § 19. p. 827. et nuper admodum Theologos Lubec., Hamburg, et Luneb. in der Lehr- und Schutzschrifi wider den Guthmannischen Offenbarungs - Patron P. Π.: p. 273. 287. 311. 313. 506. sqq. Hoc autem admisso, quod Scriptura sit causa Instrumentalis spiritualium effectuum, cum ex natura causae Instrumentalis requiri et declarandum esse videretur, quomodo Scriptura ultra nativam suam virtutem elevetur a causa principali ad producendos supernaturales effectus? docuit b. Musaeus l. c. §11. p. 595. sqq., Scripturam sacram equidem non elevari per virtutem causae principalis demum in usu sibi extrinsecus
160
PROLEGOM. CAP. II.
supervenientem (cum eam jam extra usum sibi intime conjunctam habeat), sed per hoc, quod Spiritus 8. ma virtute illuminandi et convertendi cum Scriptura, cui eam jam pridem communicavit, in hominis illuminationem et conversionem simul actu influat eamque ad hos, velut sua (scripturae) nativa et propria (a virtute Spiritus Sancti distincta) virtute nobiliores effectus producendos, suae virtutis nobilioris (quippe vere infinitae) influxu adjuvet. Qua ratione etiam b. J. Gerh. Tom. VI. L. de Min. Eccl. § 253. p. m. 406. scribit: Placuit Deo, ad divinum iMum effectum conversionis et salutis hominum verbum externum, tanquam causam instrumentaliter agentem, evehere. Nec dubitavit b. Christ. Chemnitius in Disp. de Gratuita Justif. Hom. Pecc. coram Deo, § 18., defendere eandem sententiam, quod Deus utatur verbo, tanquam causa instrumentali, et verbum, licet effectum per se et virtute propria non attingat, tamen ultra suam naturalem virtutem ad eum producendum a causa principali elevetur. Confer autem cum his, quae hactenus diximus, b. Musaei Ausführl. Erklärung. Lib. I. Q. X. p. 57. sqq. ad 110.
Quenstedtius: „Verbum Dei, si ακριβώς loqui velimus, non tam instrumentum est, quam medium, quum non omne medium instrumentum sit. . . Augustana quidem confessio instrumenti voce utitur verbumque Dei instrumentum conversionis vocat, sed ώ{· kv πλάτη et imprimis ratione materialis, sci; externae scriptionis, praedicationis, οικονομίας seu dispensationis et ministerii, non autem proprie ratione internae virtutis Spiritus S. verbo communicatae... Dei namque potentia, quae de evangelio praedicatur, non est alia ab ipsius Dei potentia, sed ipsa Dei potentia. Quis autem hanc Dei potentiam instrumentum nominaret?“ (L. c. f. 270.)
Huelsemannus: „Quaenam est propria et naturalis et ordinaria virtus verbi Dei, ut Dei est, ultra quam illud oporteat elevari in conversione hominis? Quid est verbo Del, quid est sacramentis, quid est fldei justificanti naturale, nisi quod Deus ipse per supernaturalem gratiam iis indidit? Quis fando unquam audivit, media a Dei parte ordinata ad hominum salutem, quale Calixtus apertis verbis fatetur esse Dei verbum, elevanda esse a Deo ultra propriam et naturalem et ordinariam virtutem suam, ut effectum consequi possint? Semen incorruptibile verbum Dei vivi et permanens in aeternum elevandum esse ultra propriam et naturalem suam virtutem? Quae tandem est illa vis et virtus superior virtute verbi Dei vivi et permanentis in aeternum, ad quam necesse sit, illud elevari? Numquid datur virtus virtuosior virtute Dei, potentia potentior potentia Dei, quo nomine appellatur evangelium, quod sit potentia Dei ad salutem omni credenti?“ (Dialys. p. 407.)
Idem: „Quamquam omni verbo Dei insit vis medicinalis eaque nunquam plane auferatur, fatemur tamen, eam a Deo augeri magis vel minus, vel non augeri, sed relinqui in statu ordinariae efficaciae, vide Psalm. 86, 10. Jes. 5, 5. sqq.“ (Praelect. Form. Conc. p. 440.)
ANTITHESIS:
Quenstedtius: „Antithesis: I. Schwenhfeldianorum, Weigelianorum, Enthusiastarum, Anabaptistarum aliorumque fanaticorum, ut Theophrasti Paracelsi, Andreae Osiandri, Fabiani Teckel et Fankeri, Guilielmi Gnaphaei, Herrn. Rathmanni et Caspar. Movii, qui omnes V. D. distinguunt in internum et externum, tanquam genus in duas diversas et separabiles actuque separatas species. Et soli verbo interno (per quod ipsum Dei Filium, vel Spiritum Del e coelo venientem et in corde hominis operantem, vel etiam singulares de rebus fidei revelationes
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
161
divinas immediatas et tacitas angelorum inspirationes intelligunt) efficaciam divinam adscribunt; verbo vero externo, ceu voci humanae, sonb evanescenti et literae mortuae omnem vim et efficaciam et vim divinam derogant, vel nonnisi objectivam, significativam et repraesentativam, non autem effectivam virtutem ipsi tribuunt. . . Asserit Rathmannus, efficaciam divinam verbo Dei esse externam, quovis momento separabilem et mere παραστατικήν (,komme von aussen1)» Spiritum S. cum sua virtute sese conjungere verbo (,werde bei- und zugefüget‘) in mente demum, animo, vel corde hominis, et id in usu demum legitimo vel salutari. Vide eum ui der Erinnerung p. 13. 44. 49., ubi inquit s ,Die Axt hauet nicht, wo nicht der Holzhauer der Äxten erstlich eine Kraft und Nachdruck gebe; die Schrift bekehret nicht, wo nicht der Heilige Geist das Gnadenlicht und seine Kraft zur Schrift bringe.* . . 3. Socinianorwn, qui etiam nullam aliam verbo scripto et praedicato, nisi significandi efficaciam tribuunt. . . 4. Arminianorum, qui in Bodechero ineptiente c. 11. § 4. non agnoscunt virtutem aliam Spiritus S., quam quae ,in communicatione materiae cognoscibilis consistit et quae omni homini communicatur'. . . 5. Plerorumque Calvinianorum, qui etiam discrimen inter verbum Dei internum et externum amplectuntur. . . . Joh. Calvinus 1. IV. institt. c. 14. § 17. inquit: ,Notandum, quod externa actione figurat et testatur minister, Deum intus peragere, ne ad hominem mortalem trahatur, quod Deus sibi uni vendicat.'. . 6. Quorundcm pontificiorum, qui etiam in significando et repraesentando efficaciam verbi divini tantum ponunt; sic enim Bellarminus distinguens inter concionem externam et internam lib. 1. de grat. et lib. arbitrio c. 13. coi. 510. ait: ,Externa (concio) solum proponit objectum, sed non infundit lumen menti ad illud cognoscendum, neque adspirat affectum ad illud diligendum.' . . 7. Tremulantium in Anglia. 8. Johannis de Labadie." (L. c. f. 251—255.) Zwinglius: „Canonice sive regulariter loquendo, videmus, apud omnes populos externam praedicationem apostolorum et evangelistarum sive episcoporum praecessisse fidem. Quam tamen soli Spiritui ferimus acceptam. Videmus enim proh dolor! satis multos, qui externam evangelii praedicationem audiunt quidem, sed non credunt, quod Spiritus penuria usu venit. Quocunque igitur prophetae sive praedicatores verbi mittuntur, signum est gratiae Dei, quod vult electis suis cognitionem sui manifestare. Et quibus negantur, signum est imminentis irae.“ (Ad Carolum fidei ratio. 1530. VicU Abgedrungener Unterricht von kirchlicher Vereinigung von E. S. Cyprian. Tom. II. p. 34.)
n) Vide Mus. Intr. l. c. § 9. p. 580. sqq. Conf. antecessores in Append. Conf. Dedek. p. 266., ubi laudant illud Movii: Spiritus S. et verbum Dei sunt duo distincta conversionis principia, sed in actu conversionis conjuncta, et stant quasi pro causa una; unde non nisi una, unica et indivisa actio verbi et Spiritus Sancti resultare potest.
§ 40.
Porro tertio ad affectiones Scripturae s. pertinet a perfectio ejus, sive b sufficientia, per quam de omnibus, quae homini salutem c adepturo creditu factuque necessaria sunt, plene et perfecte d nos instruere potest. e
Baieri Comp. ed. Walther. I. 11
162
PROLEGOM. CAP. II.
§ 20. et nota d. indicavimus, eam Scripturam, quae hominibus in religione vera ad salutem instruendis divinitus concessa est, oportere esse sufficientem. Conf. b. Mus. Introd. P. II. Cap. Y. § 7. p. 317. 318.
Quenstedtius: „Dicitur s. Scriptura perfecta, non perfectione absoluta, omne scibile divinum et supernaturale comprehendente; haec enim ecclesiae in his terris militanti, cui Scriptura destinata est, non competit; sed perfectione restricta, sive in ordine ad ea, quae homini christiano ad recte credendum et sancte ac pie vivendum in hac vita cognitu sünt necessaria. Alii vocant perfectionem relativam. . . Non dicimus cum pontificiis, Scripturam esse perfectam implicite, vel continere omnia ad fidem necessaria velut in radice, in semine, in principio universali, vel tanquam in indice, ita, ut ipsa quidem non contineat omnia, ostendat tamen, unde vel ubi ea petenda sint, remissione facta ad ecclesiam ejusque traditiones, ex quibus defectus illorum dogmatum, quae desiderantur, suppleri possit, quomodo το contineri omnia in Scripturis explicant Bellarm. lib. 4. de V. D. c. 10., adde Stapletonus Relect. prine, fidei c. 5. q. 5. art. 1., Cardinal. Hofius, Jacob. Davius, episc. Ebroic., Tannerus etc. Sic enim quilibet pauper dives erit implicite, quia indicare potest, ubi sint divitiae, et quilibet illiteratus, qui ostendere potest, ubi sit academia, in qua doctores docent, pro docto habendus esset, et is abundare cibis dicendus, qui mensam opiparam et lautitiis variis refertam aliis ostendit. Hoc ipso ecclesia redditur perfecta et sufficiens ad omnia salutis dogmata, Scriptura vero
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
163
imperfectissima, utpote quae, ut a se ad alium doctorem nos amandet, necesse habet. Nobis s. Scriptura ita perfecta et sufficiens est, ut contineat in se, non ostendat extra se, quicquid ad salutem scitu necessarium est. Norma remissiva non est norma, sed id, ad quod remissio fit. Pontificiis vero Scriptura est sufficiens ad omnia, salutis dogmata, quia docet, ad illa omnia ecclesiam esse sufficientem, et perfecta, quia nos ablegat ad ecclesiae perfectionem. Verum ita sufficiens fuisset, scribi tantum haec duo verba: ,Audite ecclesiam“, vel potius juxta analysin pontificiam: ,Audite pontificem Rom.' Ast ille non est is, de quo Scriptura dicit: ,Hunc audite.' Matth. 17, 5.“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 4. s. 2. q. 10. f. 147. sq.)
Quenstedtius: „Quaedam in Scripturis continentur expresse, quaedam analogice, quaedam explicite, quaedam implicite, quaedam γενικώς, quaedam ειδικώς, quaedam αυτολεξεί, quaedam κατά πράγμα. Quaecunque ad salutem scitu necessaria sunt, aliquo horum modorum in Scriptura continentur.“ (L. c. f. 160.)
Bebelius: „Ex dictis (Irenaeil. l. c. 2.) apparet, quaedam in symbolo apostolico contenta hic esse omissa, et quaedam hic inserta, quae in apostolico tacentur, quod non fecisset Irenaeus in loco, ubi ex professo de symbolis agit, si credidisset, symbolum vulgo dictum apostolicum ab apostolis ut perfectam et perpetuam regulam et normam ecclesiae esse praescriptam. Frustraneus igitur est Jodocus Coccius in thes. cath. de scr. art. 29., cum ex hoc Irenaei loco probare vult, symbolum Christianae fidei ab apostolis esse conscriptum. Aut enim ecclesia traditionem illam apostolicam diligenter non custodivit, aut Irenaeus mala fide vel saltem negligenter allegavit, nec enim, ut hodie extat, allegavit, ut, quod tutissimum est, ab apostolis sub hodierna forma non est concinnatum. Theophilus, episcopus Antiochenus, scripsit tres contra Autolycum gentilem libros: σύμβολου καί αρραβώνα τής αλη&είας, ut sub finem lib. 3. ipse vocat; neque tamen uspiam symboli apostolici in recepta hodie serie meminit, sed frustulatim hinc inde tantum unum vel alterum articulum citat et explicat, ut dubitem, symbolum vulgo apostolicum dictum tum quidem temporis pro norma credendorum adaequata fuisse habitum.““ (Antiquit. eccles. I, 235. sq.)
Gerhardus: „Nondum indubitato demonstratum est, an ab ipsis apostolis, antequam in universum orbem praedicandi evangelii causa discederent, comportatum sit ac compositum (symb. apost.), quod major pars veterum scriptorum affirmat, an vero ex concionibus et scriptis apostolorum ab alio quodam collectum sit et ab apostolis comprobatum.“ (Loc. de eccl. § 149.)
Augustinus in falso ipsi adscripto sermone scripsisse fertur: „Quod graece symbolum dicitur, latine 'collatio nominatur. Collatio ideo, quia collata in unum catholicae legis fides symboli colligitur
PROLEGOM. CAP. II.
brevitate, cujus textum vobis modo, deo annuente, dicemus. Petrus dixit: ,Credo in Deum Patrem omnipotentem'; Johannes dixit: ,Creatorem coeli et terrae'; Jacobus dixit: ,Credo et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, dominum nostrum'; Andreas dixit: ,Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine'; Philippus ait: ,Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus'; Thomas ait: ,Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis'; Bartholomaeus dixit: ,Adscendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis'; Matthaeus dixit: ,Inde venturus judicare vivos et mortuos'; Jacobus Alphaei: ,Credo et in Spiritum Sanctum, sanctam ecclesiam catholicam'; Simon Zelotes: ,Sanctorum communionem, remissionem peccatorum'; Judas Jacobi: ,Carnis resurrectionem'; Matthias complevit: ,Vitam aeternam, Amen.'“ (Opp. ed. Erasm. Tom. V. f. 280.)
Gerhardus: ,,Nec dici potest, contraria saltem prohibita esse, ne addantur, non autem ea, quae diversa sunt, siquidem contrarium proprie non additur priori, sed prius abolet et antiquat; diversum proprie additur, contraria se invicem tollunt, sed diversa simul consistunt; jam vero Deus non solum prohibet, legem suam aboleri, sed etiam ei aliquid addi." (Loc. de S. S. § 48.)
Quenstedtius: „Non prohibet additiones, quae a divina voluntate et auctoritate procedunt, sed quae ab humana. Homini enim Deus hic legem figit, non sibi." (L. c. f. 1δ4.)
Idem: „Dogmata, quae άγραφη et tamen ad salutem necessaria esse dicunt pontificii, haec sunt: Sanctorum invocatio; solenne jejunium; abstinentia a carnibus; suffragia vivorum pro mortuis; voluntaria vota in castitate et virginitate; ignis purgatorius; sacramenta confirmationis, extremae unctionis; missae sacrificium; sacerdotum coelibatus etc., ex recensione Joh. Driedonis de ecclesiast. Script. l. 4. f. 282., qui et ibidem addit: ,Si in his contemnamus traditiouem, non erit nobis ullum scutum, quo doctrinam fidei, quae nunc est, defendere valeamus.' Sed insaniae proximum est, dicere, ea, quae jam nominata sunt, dogmata esse illa ipsa, quae dicenda habuerit Christus et portare apostoli non potuerint, ad eundem locum Joh. 16, 12.“ (L. c. f. 160.)
Idem: „Nomine traditionum non scriptarum intelligunt pontificii dogmata et decreta ad salutem creditu et factu necessaria, ab ipso quidem Christo et apostolis profecta, sed quae tamen in libris V. et N. T. nuspiam extant tradita. Has, inquam, traditiones άγραφους rejicimus. Dist. inter insufficientiam dogmatum, et insufficientiam claritatis et evidentiae seu propositionis expressae; volunt quidem videri Jesuitae, sese non propter illam, sed propter hanc traditiones Scripturae adjungere, aut earundem necessitatem asserere ad meliorem solum informationem ; sed πρόφασις est, non alria, praetextus, non causa vera. . . Pontificii statuunt, in Scriptura multa desiderari, quae sunt ad salutem necessaria, ut supra vidimus; ideo pertendunt, opus esse supplemento et traditionibus, quae vulgo verbum non scriptum appellantur. . . . Costerus enchirid. c. 1. ait: ,Traditiones, impressas cordi ecclesiae, multis partibus superare Scripturas, quas apostoli nobis id membranis reliquerunt.' Traditiones itaque non scriptae in ecclesia Romana multo pluris fiunt Scriptura earumque est longe major auctoritas, quam Scripturae. Certe Baronius Annal. Tom. I, anno 53. n. II. non est veritus scribere: ,Traditiones excellere supra Scripturas, quando Scripturae non subsistunt, nisi traditione firmentur, traditiones vero sine Scriptis suam retinere firmitatem.'“ (L. c. q. 11. f. 162. sq.)
Idem: „Loco 2 Thess. 2,15.: ,Tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram', hortatur Paulus Thessalonicenses, ut perseverent in omni doctrina abs se tradita, sive ea ex praesentis viva voce, sive ex absentis scripto hausissent. Nondum extabant omnes libri N. T. eo tempore, sed quis hinc concludat, extare nostro tempore dogmata non scripta?“ (L. c. f. 166.)
164
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
165
Scherzebus: „Perfectus est idem canon citra omne traditionum (dogmaticarum; de historicis, exegeticis et ritualibus enim, in quantum Scripturae hon adversantur, nulla lis est) assumentum quoad doctrinam fidei ac morum. Nam 1. ,S. Literae eruditum reddere possunt* etc., 2 Tim. 3, 15—17. 2. ,Haec scripta sunt, ut credatis et per fidem salutem aeternam habeatis*, Joh. 20, 31. Arguo: Quod perfectos reddit, perfectum est. Causa enim effectu nobilior esse non potest. Non indiget ergo traditionibus non scriptis. Aut enim 3. illae traditiones diversum quid specie praeter ea, quae scripta sunt, in fide ac moribus tradunt, aut idem. Si hoc, necessariae non sunt et a verbo scripto, quantum ad doctrinam, non differunt. Si illud, impiae et sub anathematis poena rejiciendae sunt (sive contra Scripturam sint, sive praeter eam, ut παρά sumitur Rom. 16,17. 1 Cor. 3, 11., et Vulgatus ipse Gal. 1, 9. habet: »Scriptura additionem et diminutionem non patitur.* Deut. 12, 31. Apoc. 22, 18. Ergo praeter eam nihil addi potest), Gal. 1, 9., nec viros θεόπνευστους auctores agnoscunt. Illi enim probe sciunt, quod non oporteat sapere υπέρ δ γέγραπται, praeter et ultra id, quod scriptum est 1 Cor. 4, 6. . . 4. Christus Matth. 15, 9. 13, traditiones humanas diserte rejicit. Et 5. Paulus ουδέν έκτος των προφητών Act. 26, 22.; sicuti Petrus ονδέν άτερ γραφών apud Clementem Alexandrinum Strom. 1. VI. f. 678. dicere voluit. 6. Traditorum fidem non tutam semper (adeoque nec certam) esse, vel Papiae Chiliasmus docet. Et 7. catalogum traditionum suarum in colloquio Ratisbonensi Sess. 1. edere noluerunt nec in hunc diem potuerunt papistae.“ (System, th. p. 22, sq.)
166
PROLEGOM. CAP. Π.
salvatorem illum mundi ac Filium illum Dei, et ut credentes vitam habeant per nomen ejus. Oportet ergo Scripturam ea, quae ad fidem salvificam salutemque ipsam cognitu necessaria sunt, sine defectu continere et docere omnia.
ANTITHESIS:
Quenstedtius: „Antithesis: 1. Pontificiorum, qui non omnia, quae ad salutem creditu sunt necessaria, in s. Scriptura contineri, adeoque traditiones άγράψους, quibus defectus Scripturae suppleatur, admittendas et ,pari pietatis affectu' cum ipsa Scriptura accipiendas esse contendunt. Ita Concilium Tridentinum, Bellarminus, Costerus, Melch. Canus. Item statuunt, ,ex sola Scriptura nullam unquam haeresin, nullum errorem aut potuisse, aut etiamnum posse sufficienter refutari sine praesupposita infallibili auctoritate ecclesiae', quod Jesuitarum in Colloquio Ratisbonensi effatum est. 2. Novatorum, qui cum Vincentio Lerinensi, monacho semipelagiano, monitorii c. 1. ita sufficere Scripturarum canonem dicunt, ,ut nihilominus opus sit interdum, ut ei traditio vel testimonium ecclesiae jungatur'. .. Ita D. G. Calixtus, Dreierus, Homejus. . . 3. Schwenkfeldianorum, Anabaptistarum et Weigelianorum, statuentium, non ex sola Scriptura, sed etiam ex privatis, quas sibi fingunt, revelationibus et inspirationibus angelorumque colloquiis hodie doctrinam salutis discendam esse. i. Socinianorum, qui illa tantum ad salutem cognitu necessaria esse asserunt, quae /η/τώς et totidem verbis in Scripturis continentur.“ (L. c. q. 10. f. 150.)
§ 41.
Denique quarto inter affectiones Scripturae locum habet a perspicuitas, seu quod ea, quae creditu et factu homini ad salutem tendenti sunt b necessaria, verbis c et phrasibus ita claris et usu loquendi receptis, in Scriptura d proponuntur, ut quilibet homo, e linguae gnarus f et vel mediocri judicio g pollens verbisque h attendens, verum verborum i sensum, quoad ea, quae sibi sunt scitu necessaria, assequi et capita ipsa doctrinae simplici k mentis apprehensione amplecti l possit: prout ad assensum fidei, verbo apprehenso et rebus significatis praebendum, intellectus hominis per Scripturam ipsam ejusque lumen supernaturale, m seu virtutem divinam illi conjunctam perducitur.
Lutherus: „Sic dicimus, Scriptura judice omnes spiritus in facie ecclesiae esse probandos, nam id oportet apud Christianos esse imprimis ratum atque firmissimum, Scripturas sanctas esse lucem spiritualem, ipso sole longe clariorem, praesertim in iis, quae pertinent ad salutem vel necessitatem. Verum, quia in contrarium persuasi sumus jam
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
167
dudum, pestilenti illo Sophistarum verbo, Scripturas esse obscuras et ambiguas, cogimur primum probare illud ipsum primum principium nostrum, quo omnia alia probanda sunt, quod apud philosophos absurdum et impossibile factu videretur.“ (De serv. arb. diatr. Opp. ed. Schmidt. Vol. VII, 177. Hai. XVIII, 2157.)
Lutherus: „Hoc sane fateor, esse multa loca in Scripturis obscura et abstrusa, non ob majestatem rerum, sed ob ignorantiam vocabulorum et grammaticae, sed quae nihil impediant scientiam omnium rerum in Scripturis. Quid enim potest in Scripturis augustius latere reliquum, postquam fractis signaculis et voluto ab ostio sepulcri lapide illud summum mysterium proditum est, Christum Filium Dei factum hominem esse, Deum trinum et unum, Christum pro nobis passum et regnaturum aeternaliter? Nonne haec etiam in biviis sunt nota et cantata? Tolle Christum e Scripturis, quid amplius in illis invenies? Res igitur in Scripturis contentae omnes sunt proditae, licet quaedam loca adhuc verbis incognitis obscura sint. Stultum est vero et impium scire, res Scripturae esse omnes in luce positas clarissima, et propter pauca verba obscura res obscuras dictare. Si uno loco obscura sunt verba, at alio sunt clara, eadem vero res, manifestissime toti mundo declarata, dicitur in Scripturis tum verbis claris, tum adhuc latet verbis obscuris,
m
PROLEGOM. GAP. II.
jam nihil refert, si res sit in luce, an aliquod ejus signum sit in tenebris, cum interim multa alia ejusdem signa sint in luce. Quis dicet fontem publicum non esse in luce, quod hi, qui iri angiporto sunt, illum non vident, cum omnes, qui sunt in foro, videant? . . . Igitur tu et omnes Sophistae, agite et producite unum aliquod mysterium, quod sit in Scripturis adhuc abstrusum; quod vero multis multa manent abstrusa, non hoc fit Scripturae obscuritate, sed illorum caecitate vel socordia, qui non agunt, ut clarissimam veritatem videant, sicut Paulus de Judaeis dicit 2 Cor. 4.: Velamen manet super cor eorum, et iterum: Si Evangelium nostrum opertum est, in iis qui pereunt opertum est, quorum corda Deus hujus seculi excaecavit. Eadem temeritate solem obscurumque diem culparet, qui ipse sibi oculos velaret, aut a luce in tenebras iret et sese absconderet. Desinant ergo miseri homines, tenebras et obscuritatem cordis sui blasphema perversitate Scripturis Dei clarissimis imputare. . . Sic et exempla tua, quae subjungis non sine suspicione et aculeo, nihil faciunt ad rem, qualia de distinctione personarum, de conglutinatione naturae divinae et humanae, de peccato irremissibili, quorum ambiguitatem dicis nondum esse resectam. Si de Sophistarum quaestionibus circa has res agitatis intelligis, quid tibi fecit innocentissima Scriptura, ut abusum sceleratorum hominum objicias illius puritati? Scriptura simpliciter confitetur trinitatem Dei et humanitatem Christi et peccatum irremissibile. Nihil hic obscuritatis aut ambiguitatis. Quibus vero modis ista habeant, Scriptura non dicit, ut tu fingis, nec opus est nosse, Sophistae hic Sua somnia tractant, illos argue et damna, et Scripturas absolve. Si vero intelligis de ipsa rei substantia, iterum non Scripturas, sed Arianos argue, et eos, quibus opertum est Evangelium, ut clarissima testimonia de divinitatis trinitate et humanitate Christi per operationem satanae dei sui non videant. Et ut breviter dicam: Duplex est claritas Scripturae, sicut et duplex obscuritas, una externa in verbi ministerio posita, altera in cordis cognitione sita. Si de interna claritate dixeris, nullus homo unum jota in Scripturis videt, nisi qui Spiritum Dei habet, omnes habent obscuratum cor,, ita ut, si etiam dicant et norint proferre omnia Scripturae, nihil tamen horum sentiant aut vere cognoscant, neque credunt Deum, nec sese esse creaturas Dei, nec quicquam aliud, juxta illud Ps. 14.: Dixit insipiens in corde suo, Deus nihil est. Spiritus enim requiritur ad totam Scripturam et ad quamlibet ejus partem intelligendam. Si de externa dixeris, nihil prorsus relictum est obscurum aut ambiguum, sed omnia sunt per verbum in lucem producta certissimam, et declarata toto orbi, quaecunque sunt in Scripturis.“ (De serv. arb. diatr. Opp. Vol. VII, 124—127. Hal. XVIII, 2068—2072.)
Quenstedtius: „Noluit Deus omnia et singula in S. L. aeque clare et perspicue exponi, sed quaedam stylo magis recondito tradi: 1. ut nostra in legendis Scripturis diligentia excitaretur; 2. ut fastidium et contemtus rerum divinarum amoveretur (facile enim investi
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
169
gata plerumque vilescunt); 3. ut humana arrogantia atque superbia labore domaretur; 4. ut congenitae coecitatis admoneremur; 5. ut nonnisi cum reverentia, nostri sanctificatione et praeviis precibus ad Scripturae lectionem accederemus, et 6. denique, ut desiderium vehementius alterius vitae et superioris academiae in nobis accenderetur.“ (L. c. f. 173.)
Lutherus: „Wenn euch aber jemand von ihnen antastet und spricht: Man muss der Väter Auslegen haben, die Schrift sei dunkel— sollet ihr antworten, es sei nicht wahr. Es ist auf Erden kein klärer Euch geschrieben, denn die heilige Schrift; die ist gegen alle andere Bücher, gleichwie die Sonne gegen alle Lichter. Sie reden solch Ding nur darum, dass sie uns aus der Schrift führen und sich selbst zu Meistern über uns erheben, dass wir ihren Traumpredigten glauben sollen. Es ist eine greuliche grosse Schmach und Laster wider die heilige Schrift und alle Christenheit, so man sagt, dass die heilige Schrift finster sei, und nicht so klar, dass sie jedermann möge verstehen, seinen Glauben zu lehren und zu beweisen. Das merke dabei: Sollte es nicht grosse Schande sein, dass ich oder du ein Christ genennet wäre, und wüsste nicht, was ich glaubte? Weiss ich aber, was ich glaube, so weiss ich, was in der Schrift steht, weil die Schrift nicht mehr, denn Christum und christlichen Glauben in sich hat. Darum, wenn der Glaube die Schrift nur höret, so ist sie ihm so klar und lichte, dass er ohne aller Väter und Lehrer Glossen spricht: das ist recht; das glaube ich auch. . . Das ist wohl wahr, etliche Sprüche der Schrift sind dunkel, aber in denselben ist nichts anders, denn eben was an ändern Orten in den klaren offenen Sprüchen ist. Und da kommen Ketzer her, dass sie die dunkeln Sprüche fassen nach ihrem eigenen Verstände und fechten damit wider die klaren Sprüche und Grund des Glaubens. Da haben denn die Väter wider sie gestritten durch die klaren Sprüche, damit erleuchtet die dunkeln Sprüche, und bewiesen, dass eben das im Dunkel gesagt sei, das im Lichten. . . Seid nur gewiss, ohne Zweifel, dass nichts helleres ist, denn die Sonne, das ist, die Schrift; ist aber eine Wolke dafür getreten, so ist doch nichts anders dahinten, denn dieselbe helle Sonne. Also, ist ein dunkler Spruch in der Schrift, so zweifelt nur nicht, es ist gewisslich dieselbe Wahrheit dahinten, die am ändern Orte klar ist, und wer das Dunkel nicht verstehen kann, der bleibe bei dem Lichten.“ (Auslegung des 37. Ps. v. J. 1521. V, 456. sqq.)
170
PROLEGOM. CAP. Π.
apostoli, dono πυλυγλωττίας immediato et extemporaneo et Spiritu Sancto ornati, mysteria regni coelorum proposuere variis gentibus, uit a singulis possent verbotenus intelligi et operante Spiritu Sancto fide suscipe, quamvis non defuerint, qui sensum quidem praeconii apostoliei cepere, assensum vero dictis denegantes, fruetum inde percepere mdlum, Act. 13.; sic multi, linguarum, quibus Deus sua oracula extare voluit, gnari, sensum Scripturae in locis plurimis eruunt et percipiunt ex verbis (NB.) verum et genuinum; fructum interim et effectum illuminationis praepediunt improbi et a se repellunt απιστία perditi. Porro § 9. p. 365. scribit: His ita se habentibus, non tum nude et crude dicendum erat a Valeriano, nullum certo assequi verum sensum sacrarum liter arum, nisi interius illustratum et edoctum a Spiritu Sancto. Et § 10.: Censoriam itaque distinctionis virgulam adhibentes, corrigamus et castigemus propositionem istam in hunc modum: Omnis linguae biblicae gnarus certe assequitur verum sensum sacrarum literarum, quam vocum notarum significata pariunt, quamvis interius a Spiritu Sancto neque edoctus sit neque Illustratus. Deinde: Nemo verum sensum sacrarum literarum in illis locis, quae agunt de articulis fidei, assequitur ita, ut assensum dictis adhibeat et fruetum inde capiat, nisi Spiritu Sancto intus cor movente et illuminante. B. Gerhardus autem A. 1625. in Exeg. L. I., postquam § 413. p. 447. distinxerat inter claritatem Scripturae externam et claritatem seu illuminationem interiorem, a Spiritu Sancto petendam, ita deinceps § 424. p. 461. ad objectionem Bellarmini contra perspicuitatem Scripturae, quam ex necessitate precum ad intelligentiam ejus consequendam, Ps. 119,18. indicata, petiit, respondet per distinctionem inter notitiam literae et Spiritus: scilicet, quod ad notitiam literalem articulorum fidei sufficiat claritas externa Scripturae ^ ad notitiam vero spiritualem requiratur interior Spiritus Sancti illuminatio per pias preces obtinenda. Imo vero totum Collegium Theol. Jenense, et una cum eo etiam Facultas Theol. Witteb. in der Widerlegung des Rathraannischen Gegenberichts, num. 69. p. 365. a. ad quaestionem: Ob ein unbekehrter Jude ohne vorhergehendes und herzutretendes Gnaden-Licht könne die heilige Schrift nach dem Buchstaben verstehen, und den sensum literalem daraus ergründen? affirmative respondent cumque exempla Hieronymi, Graseri et Buxtorfii. qui, ut verum sensum verborum Scripturae V. T. assequerentur, Judaeos consuluerunt, adduxissent, denique addunt: Ein ander Ding ist es, sich auf die Wörter und significationes vocum verstehen, und solche recht auslegen: ein anders, sich auf die res verstehen, und selbige recht einnehmen, recht appliciren, im Glauben fassen. Hierzu gehöret des Heiligen Geistes Gnaden- Erleuchtung und Handreichung: aber ad investigationem, explicationem et intellectum sensus literalis non item. Et num. seq. 70. p. 365. b. post. med.: Will Gegenbericht dahinaus, dass kein Unbekehrter könne den rechten Verstand, welchen die Wörter in der Schrift bei sich haben und von sich geben, id est, grammaticum et literalem, erlangen, es sei denn, dass der Heilige Geist mit seinem Gnaden-Licht herzu trete, so halten wirs nicht mit dem Gegenbericht, sondern bleiben bei unserer Meinung, die wir in voriger Post (NB.) erd- und nagelfest gemacht. Denn die vocabula, und welche selbige auslegen, und zum rechten Gebrauch ausrüsten, nämlich die Lexica, Dictionaria, wie auch die Libri Grammatici in Lateinischer, Griechi
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
171
scher, Hebräischer, Arabischer und andern Sprachen verfertiget, seynd humani ingenii inventa, gehören unter die dona naturae, nicht aber unter die duna Spiritus Sancti gratiosa: denn er nicht darauf bestellet (NB.) noch ausgegossen, dass er die praecepta Grammatices tradire, und lehre bei den Hebräern die radices suchen, oder lehre decliniren und conjugiren, und in Logicis enuntiationes und syllogismos machen, sondern dass er üns die Glaubens-Artikel aus der Schrift proponire und in der seligmachenden Wahrheit instruire. Es hat mancher den rechten Verstand der Worte, aber er hat nicht den seligen Verstand der Geheimniss, der zum Glauben gehöret; darum muss man auch allhier sich (NB.) vor aequivociren vorsehen. Possent autem praeterea adduci dicta όμόψηφα b. Aeg. Hunnii Disp. LXIV. Cap. III. § 6. 7. 8. Tom. V. Op. fol. 681., b. Jac. Martini LL. Th. Disp. XI. § 29. et 30. § 100. et seqq., b. Conr. Dieterici in Inst. Catech. de Scr. S. Q, XXX. resp. ad obj. I. pontif. p. m. 45., Theologorum Marpurgensium et nominatim b. Joh. Steuberi Disp. VII. de Aug. Conf. art. XVHI. § 56. p. m. 154., porro b. Justi Feuerbornii in AntiOstorodo Disp. H. § 3. p. 17., b. H. Kromayeri Theol. Pos. -Pol. A. I. antith. VI. p. 70.
Lutherus: „Die Sophisten haben gesagt, die Schrift sei finster; haben gemeinet, Gottes Wort sei von Art so finster und rede so seltsam. Aber sie sehen nicht, dass aller Mangel liegt an den Sprachen; sonst wäre nichts leichteres je geredt, denn Gottes Wort, wo wir die Sprachen verstünden. Ein Türke muss mir wohl finster reden, welchen doch ein türkisch Kind von sieben Jahren wohl vernimmt, die
172
PROLEGOM. CAP. II.
weil ich die Sprache nicht kenne.“ (Schrift an die Rathsherrn aller Städte Deutschlands, dass sie christliche Schulen aufrichten und halten sollen, v. J. 1524. X, 551. sq.)
Quenstedtius: „Noctuis ac vespertilionibus sol ipse obscurus est et verbum Dei lucifugis .Scripturarum, ut haereticos quandoque appellat Tertullianus. Non itaque Scripturae aut orationi biblicae per se inest obscuritas, sed ,hominum vitio, velamine peccatorum cordis oculos obnubente, redditur obscura·, ut ait Theodorus abbas apud Cassianum 1. V. institut. c. 34. Vitium autem personae rei per se bonae imputandum non est. Recte Rivetus comment. in Hos. c. 14. Tom. II. Opp. p. 811. b.: ,Verbum Dei est lux, eaque clara et perspicua; sed ei accidit, quod Verbo Filio: Lux in tenebris luxit, sed tenebrae eam non comprehenderunt.· . . Requiritur Spiritus S. illuminatio, non quae lucem inferat Scripturis, sed quae lucidum efficiat oculum, quo legi debent ea, quae in Scripturis continentur. Sive dist. inter evidentiam et perspicuitatem Scripturae nativam et relativam sive comparate et in respectu ad capacitatem humani intellectus acceptam. In describenda autem Scripturae perspicuitate et facilitate relationem oportet institui non ad quemvis intellectum, qualitercunque affectum, etiam praeoccupatum haeresi vel erroribus et a satana excoecatum; sed ad intellectum per praevenientem Spiritus S. gratiam, lectionem, auditionem vel meditationem verbi divini concomitantem, illustratum; ut declarat apostolus 2 Cor. 2, 15. sq., c. 3, 5. et inprimis c. 4, 3. 4. . . Necesse enim est, ut legens Scripturas ab eodem Spiritu, a quo inspiratae sunt, assiduis precibus petat intelligentiam.“ (L. c. q. 12. f. 171. sq.)
k) Haec est, quam alias notitiam literalem aut historicam dicunt, et distinguunt a cognitione salutari, quae ad secundam mentis operationem pertinet et judicium congruum de sensu verborum tanquam vere divino, adeoque assensum plane certum ac fidei divinae (quod res significatae revera tales sint, quales verbis significantur) importat. Vid. Musaeus et caeteri auctores in not. d. citati suis locis.
l) Probatur autem perspicuitas illa verborum Scripturae 1) ex ipsa causa efficiente et finali Scripturae: quod videlicet, cum Deus, Scripturae auctor, eam consignari fecerit ideo, ut homines ex ejus lectione erudirentur ad salutem per fidem, quae est in Christo Jesu, juxta 2 Tim. 3, 15., ipse vero, tanquam mentis et linguae artifex, diserte loqui
DI PRINCIPIO THEOLOGIA!.
173
haud dubie potuerit, utique etiam credendum sit, eum summa providentia voluisse, fuco carere ea, quae divina sunt, ut omnes inteUigerent, quae omnibus loquebatur, juxta verba Lactantii Lib. VI. Div. Inst. cap. XXI., conf. b. Gerh. inExeg. 1. c. § 415. p. 449., b. Olassii Glaubens-Grund, Cap. III. p. 73. 74. Et quemadmodum alias praecipua sermonis, ad informationem aliorum destinati, virtus est perspicuitas, perspicuum autem sermonem ita comparatum esse oportet, non solum ut intelligere possis, sed ne omnino non possis inteUigere, juxta illud Quintii, lib. II. Instit. Orat. c. Π., ita agnoscendum est, Scripturam sacram, quae προς διδασκαλίαν, παιδείαν etc. a Deo ipso, perfectissimo ente, data est, in bis, quae scitu necessaria sunt, pollere omnino perspicuitate, quae illi ex fine debetur. Quo accedit 2), quod Paulus 1 Cor. 14, 8. 9., ubi doctoribus ecclesiae diligentissime inculcat, ut fidei dogmata perspicuo et usitato sermonis genere proponant, quo ab omnibus facile intelligi possint, hanc addit rationem: Etenim, inquiens, si incertam vocem tuba dederit, quis apparebitur ad bellum? sic et vos, per linguam nisi significantem sermonem dederitis, quomodo intelligetiir, quod dicitur? Entis enim in aerem loquentes. Itaque, nisi dicamus, Scripturam non tam ad informationem hominum, quam in aerem loqui, et habere se instar tubae, incertam vocem dantis, unde nemo apparetur ad bellum, adeoque frustraneam esse Scripturam (quod citra impietatem dici non potest), fatendum est, vocum in Scriptura adhibitarum significationem lectoribus juxta usum communem loquendi notam, atque adeo sermonem Scripturae esse perspicuum. Conf. b. Mus. Dispp. de convers. A. 1647. seqq. habit., Disp. IV. § 28. Praeterea 3) Deut. 30, 11. dicitur: Verbum hoc, quod loquor tibi, prope est in ore ac corde tuo, i. e. verbis significantibus ex usu communi (et quasi ex ore hominum) depromptis consignatum est, ita, ut facile possit inteUigi (prout alias cor, seu mens hominis certae significationi vocum assuevit). Sic enim in versiculis antecedentibus ista propinquitas exponitur, quod verbum hoc non sit absconditum, ut ejus intellectus vel ex coelo, vel ex abysso peti debeat, interprete b. Kromayero Theol. P0S.-P0I. Art. I. Thes. 6. pag. 67. Unde, licet lex, de qua Deus per Mosen loquitur, quaeque agendorum regula est, unam saltem Scripturae partem constituat, quia tamen Paulus θεόπνευστος haec ipsa, quae olim de lege a Deo dicta fuerunt, transfert etiam ad evangelium de Christo et justitia fidei, Rom. 10, 6. 8., utique fatendum est; Scripturam, quoad evangelium aeque ac legem, ex parte verborum esse claram et perspicuam. Conf., quae in nota seq. dicemus.
Quenstedtius: „Dist. 1. inter Ipsas epistolas Pauli et mysteria, de qulbns Paulus in epistolis suis scribit. Quando Petrus dicit 2 Pet. 3, 16. i ,έν όίς εση όνσνόητά riva*, non loquitur de epistolis Pauli, sed de mysteriis et dogmatibus in illis contentis. Relativum enim in Graeco non feminini, sed neutrius generis est; non enim dicit ,έν αϊς*, sed ,έν όίς*, adeoque xd έν οίς non ad epistolas, sed ad proxime antecedentia περί τούτων, sci. ad res novissimas, referendum est; quam constructionem etiam Lorinus, Cornei, a Lapide, Estius, Gagnaeus hic agnoscunt, . . . Vult ergo dicere Petrus, Paulum in omnibus fere epistolis scripsisse de istis, nempe de quibus ipse hic scripserat, i. e. de judicio extremo et interitu mundi. . . 2. Non dicit apostolus πολλά, non πάντα, sed nva, non multa, nec omnia, sed quaedam in istis, non epistolis, uti dictum, sed mysteriis esse intellectu difficilia; ex rerum itaque difficultate male concluditur obscuritas Scripturae. . . 3. Imo facit hic locus
174
PROLEGOM. CAP. II.
pro Scripturae perspicuitate; docet enim s. Petrus, ita tractari epistolas Pauli ab indoctis et instabilibus (’άστηρίκτοις) propter multa mysteria δυσνόητα, ut nefarie ab aperta satis sententia in sensum nön genuinum verba torqueantur. Detorsionis autem duplicem indicat occasionem, una est ignorantia, altera instabilitas. Neutra est a Scriptura, a qua utriusque potius est remedium, quod frustra inde peteretur, nisi esset in se lucida et solida.“ (L. c. f. 180. sq.)
Idem: ,,Obj. locum 1 Cor. 13, 12.: ,Cernimus nunc per speculum, in aenigmate.· . . Resp. 1.: Licet hoc loco Scriptura cum speculo et aenigmate comparetur, non tamen propterea tota obscura est dicenda; nam quod proprie speculum dicimus, claram, distinctam et expressam exhibet rei similitudinem. . . 2. Si quae l. c. nomine aenigmatis notatur obscuritas, illa non intelligenda est ratione sermonis, sed rerum in Scripturis propositarum, quas credere tenemur, licet jam non intelligamus, intellecturi autem in altera vita. 3. Apostolus cognitionem per speculum et in aenigmate omnibus viatoribus communem facit, nec quidem excipit seipsum et alios apostolos. Non enim ait: ,Vos nunc cernitis', sed ,nos nunc cernimus per speculum et in aenigmate'. Cf. 2 Cor. 3, 18. Ergone etiam apostolo, cum haec scriberet, obscura erat Scriptura? ... 4. Cognitio et perceptio in aenigmate et visio per speculum comparatur visioni beatificae; illam autem respectu hujus obscuram esse, facile damus.“ (L. c. f. 180.)
m) Scilicet hoc est, quod Ps. 19, 9. lex Domini (quo nomine non intelligitur praecise lex specialiter sic dicta et evangelio contradistincta, sed una ipsum evangelium, ut patet ex collatione Rom. 10, 18. adeoque tota doctrina, quae in Scriptura, tanquam objectum primariupa, tractatur et de qua hic sermo est) dicitur illuminare oculos, et sapientem efficere simplicem. Et Ps. 119, 105., verbum Dei esse lucernam pedi hominis et lumen semitae ejus, nempe ut prudens sit et caveat sibi a semita mendacii, juxta v. 104. Rursus 2 Petr. 1,19. dicitur, ad sermonem propheticum (Scripturae prophetime, juxta v. 20.) esse attendendum, tanquam ad lucernam lucentem (ώς λύχνψ ψαίνυντι) in obscuro beo, donec dies illucescat, et lucifer exoriatur in cordibus nostris. Omnia enim eo tendunt, ut intelligamus, Scripturam in his, quae homini in statu viae, quem vocant, manifesta esse debent, ne in errores inductus salutem non inveniat, adeoque, quoad doctrinam fidei et morum, id praestare intellectui (velut oculo mentis), quod lucerna accensa et lucens praestat viatori et oculis corporis ejus ad viam rectam, vitatis deviis ac sine offensione, calcandam. Oportet ergo Scripturam non solum in se, sed et aliis esse lucidam; et quia ad id, ut homo viam salutis recte cognoscat, duo requiruntur: unum, ut, quae sibi ad salutem tendenti sunt cognitu necessaria, simplici apprehensione mentis percipiat, alterum, ut illa apprehensa, tanquam vera ac divinitus revelata, amplectatur et fidei assensum commodet: ita Scripturam, quae in hoc negotio instar luminis ac lucernae lucentis se habere debet, duo haec praestare oportet: unum, ut, quae cognoscenda sunt intellectui, verbis ex instituto significantibus ac perspicuis repraesentet, ut simplici mentis apprehensione percipi possint; alterum, ut, quando res significata sublimior est et intellectus ipse debilior, aut plane corruptus, ita ut non possit suis viribus recte judicare de eo, quod verbis illis significatur, neque assensum, quem debet, ipse praebere aut elicere, Scriptura ipsa, virtute sua, tanquam illuminatrice, intellectum eo perducat et facultatem cognoscendi atque assentiendi largiatur.
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
175
Quenstedtius: „Objiciunt pontificii, Scripturas aliquando nominari a patribus faciles, claras, apertas ob interpretem, facilem, clarum, apertum, qui semper praesens in ecclesia. Resp.: Sic clara et aperta dici poterunt etiam Sphyngis aenigmata, quia Oedipus ea solvere potuit. Quis non videt, sic, tantum per accidens Scripturam perspicuam esse, concedi? Bene Dannhauerus 1. c.: ,Sic inter oracula Dei scripta et Delphica non est differentia, et Scriptura Sphynx erit, papa Oedipus.'“ (L. c. f. 183.)
Dannhauerus: ,, ,Est‘, inquit Gretserus, ,Scriptura lucerna, non quod per se nobis luceat, sed quia, quando ab ecclesia explicatur, tum demum nobis lucet/ Exemplo rem declarat: ,Metaphysica et mathematica efficiunt hominem sapientem et illuminant oculos, sunt lucerna; atubi illa hominibus lucet? num in casis et tuguriis rusticorum? — Minime gentium! sed in scholis philosophorum et "mathematicorum; hic lucet, hic illuminat etc.' Ita Gretserus mendacii arguit Sp. S. Hic enim clare vocat lucernam, non laternam, lucernam lucentem, non latentem, lucernam, non colorem aut diaphanum, quod adventitio demum lumine illustratura illuminat, per se lucem non habet. Si Scriptura tum demum lucerna est, cum ab ecclesia illuminatur, etiam aer lucerna dici poterit, etiam quodlibet diaphanum. Optime noster Aeg. Hunnius, quamvis sophistice tractatus a Gretsero, ,eadem ratione posset dici, nostris hominibus linguam Arabicam esse lucem et lucernam, idque deinde sic interpretari: si ab illis intelligatur esse lucidam; sic et Sibyllae folia et oracula Delphica lucernas dici posse/ ,Omnino', regerit Jesuita, ,quicquid mentem illuminat, si explicetur, lucerna, lux dici potest.' Nihil igitur amplius in omnibus literis, imo in mundo et extra obscurum est; sic lucernae fuerint tenebrae Aegyptiae et, quibus infernus describitur, exteriores. Instantia de metaphysica et mathematica inepta est; utraque enim per se suo acumine est obscura nec lucem facit, sed accipit ab intellectu; contrarium de se Scriptura ipsa testatur." (Hodos. phaen. 1. L. p.,43.)
ANTITHESIS:
Quenstedtius: „Antithesis; 1. Pontificiorum, et quidem a. crassiorum, qu*i Scripturam totam tam obscuram, ambiguam et in omnes sensus flexibilem esse contendunt, ut nulla fere sententia in ea reperiatur, quae non in varios et contrarios sensus flecti possit; aut si perspicuam quandoque asserunt, id, ob interpretem facilem, clarum et apertum intelligunt, qui semper praesens sit in ecclesia. Ita Martinus Cromerus, Jesuitae Colonienses, RUardus Tapperus, quorum haec sunt in Scripturam convitia et scommata: ,Scripturam esse instar nasi cerei (quae in quamvis interpretationem flecti possit); esse instar vaginae, quae quemlibet gladium admittit; esse velut plumbeam Lesbiae aedificationis regulam; esse verbum abbreviatum (cum commentariis indigeat); gladium Delphicum' etc. b. Mitiorum, qui plurima quidem in Scripturis perspicue tradi'fatentur, ut tamen non omnia, sed aliqua saltem fidei dogmata ad salutem creditu necessaria in illis clare proponi asserant. Ita Bellarminus, Costerus, Becanus, Leonardus Marius. Gregor, de Valentia lib. 5. analys. fld. c. 2. inquit: »Scriptura de maximis etiam fldei quaestionibus ita obscura et difficilis ad intelligendum est, ut homines etiam bene literati, nedum vulgares fideles, in ejus inquisitione facile hallucinentur, ab eaque aberrent/ — 2. Enthusiastarum et Weigelianorum, quibus Scriptura est ambidextra, flexiloqua, obscura lucerna, liber septem signaculis clausus obsignatumque aenigma, vagina, non gladius Spiritus, litera occidens, vide Weigelii postill. part. II. p. 185., Sebastian. Francum in prooemio paradoxor. 280. Weigelii verba haec sunt: ,Die Schrift ist eine Beidefuest, man kann sie zu beiden Seiten brauchen, es sei einer so unrecht als er wolle, dennoch kann er die Schrift führen gegen seinen Widerpart.' — 3. Praeadamita
176
PROLEGOM. CAP. II.
rum conditoris, Isaaci Peyrerii, qui dicit, ,multa in Scripturis tanta incuria et caligine tanta scripta esse, ut nihil plerumque intricatius, nihil obscurius legi possit; Deum perplexe et aenigmatice locutum esse cum hominibus atque eadem in scriptis esse tradita*. Vide ipsum in system. theol. lib. IV. c. 1. p. 184., et contra-eum Samuelem Marcesium in praefat. apolog. pro αϋΰεντία Scripturae p. 8. sqq.—4. Arniinianorum, qui e contrario s. Scripturam ita claram et perspicuam esse contendunt, ut Spiritus S. illustratione et speciali gratiae lumine ad illius intelligentiam salutarem opus non sit. Vid. Arnoldus contra Tilenum p. 441. 464. Episcopius de perspicuit. Script, thes. 8. ait: ,Non posse non etiam irregenitum quemlibet Scripturae sensum percipere.* Cf. Exam. censurae c. 1. fol. 35. — 5. Socinianorum, qui a. etiam asserunt, quod homo possit ,s. Scripturam solius intellectus auxilio absque speciali et interna Spiritus S. gratia et illuminatione cum fructu intelligere*; ita Ostorodus Instit. Germ. c. 1. p. 3. sq., cf. Catech. Racov. p. 224. b. Smalzius contra Franz. D. 3. de persona Christi fol. 81., etrefut. lib. de erroribus Arianoruin fol. 206. ,Christo studiose affectatam ambiguitatem* tribuit. Enjedinus explic. locorum fol. 136. totum evangelium Joh. obscurum e'sse contendit; verba ejus 1. c. haec?sunt: ,Si obscuritas concisa, abrupta, minime sibi cohaerens et ex allegoriis constans oratio sublimitas dicenda est, fateor, Johannem esse sublimem.'“ (L. c. f. 173. sq.)
§ 42.
Ut autem Scriptura ab hominibus, a etiamsi linguarum sanctarum, Ebraeae atque Graecae, imperitis, b ad doctrinam fidei et morum cognoscendam consuli possit, ideo versiones c Scripturae in quasvis linguas d extare et ad legendas eas incitari homines e utile est,
ANTITHESIS:
Quenstedtius: „Antithesis pontificiorum, qui tamen ipsi inter se non consentiunt. Nam initio omnes bibliorum versiones damnabant, negantes omnino, Scripturam in linguas vernaculas verti oportere, quia id magis perniciosum esset, quam salutare; ita Petrus Sutor, Carthus., in libro de translat. bibliae c. 22. ,vernaculam et maternam bibliae' (sic enim appellat) ,versionem* non tantum improbat, sed etiam pollicetur, ,se ostensurum, esse ineptam, temerariam, periculosam'. . . Andradius in defensione fidei lib. IV. f. 241. inquit: ,Nihil jam ex pervulgatis s. bibliis et in vernaculas linguas conversis (si passim permittantur), nisi pietatis interitum, religionis exitium fideique perniciem sperare possumus*. . . ,Protestantium biblia purganda sunt non stylo, sed rogo*, inquit Gretscrus lib. II. de libb. prohib. c. 10. Deinde vero mitiores facti sunt papicolae, negaruntque, ecclesiam suam prohibere vulgares versiones, ut Bellarm. lib. II. de V. D. c. 15., juxta quem ,papae, auctores indicis librorum prohibitorum, non ipsas prohibent vulgares translationes, sed tantum usum earum certis terminis circumscribunt*. . . Sed verbis potius, quam reipsa differunt hae duae papi- starum phalanges. Nam 1. iisdem utraeque utuntur argumentis ab iis
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
177
dem incommodis petitis; quidni ergo censeamus, in eundem finem amice conspirare? 2. Posterioris sententiae auctores haud obscure significant, nemini licere s. biblia in linguas vernaculas vertere, nisi cui hoc a papa permissum sit; ast papa hoc nemini concedit, nisi quem sciat, ita versatum esse, ut errores, qui in vulgata versione latent, simul in vernaculas linguas transfundantur. Diversis ergo verbis.Bellarminus idem dicit, quod prioris sententiae defensores. 3. Nemo existimet, pontifices eorumque Gnathones statuere, per se utile esse et expedire, ut s. Scriptura in linguas vulgares vertatur, si id absolute, non autem comparate intelligatur. Si enim nullae Lutheranorum aut Calvinistarum extarent translationes vulgares, omnes uno ore pronunciarent, non expedire, ut id flat. . . Alii denique pontificiorum licitas esse ajunt versiones earumque lectionem, sed nullum fructum inde percipere laicos propter Scripturae obscuritatem.“ (Theol. did.-pol. P. I.
§ 43.
Sed ut verus sensus a verborum Scripturae, literalis praecipue, b qui unius loci non nisi unus est, c deinde vero etiam mysticus, d sicubi e is locum habet, recte intelligatur, ac non solum locorum clariorum sententia contra detorsiones heterodoxorum f firmiter teneatur, verum etiam loca difficiliora g ad profectum cognitionis spiritualis evolvi atque intelligi possint, leges bonae interpretationis h observari debent.
Baieri Comp. ed. Walther. I. 12
178
PROLEGOM. CAP. II.
Deus in Scriptura ad homines loquitur, modo humano et verbis ex instituto significantibus, seu ex usu loquendi consueto desumtis docendos, recte utique creditur, quod etiam in Scriptura unius dicti sensus literalis unus sit, non plures. Conf. b. Glassii Phil. S. 1. c. p. m. 268.
§ 44.
Leges interpretandi Scripturam, quoad sensum literalem, fere huc a redeunt: I. quod vocum phrasiumque habitus et constructio juxta consuetudinem linguae sanctae b
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
179
diligenter sint consideranda; II. quod ex antecedentibus et consequentibus, ex occasione, scopo, materia et aliis causis intentio loquentis sit investiganda; c de quibus, ut et specialioribus aliis, quas sub se continent, regulis, in scholis theologiae exegeticae d prolixius agitur.
§ 45.
Inprimis vero, ut mysteria fidei, in Scripturis tradita, recte agnoscantur, a observandum est, quod b in propria et usitata verborum significatione sit persistendum, c quamdiu non manifesta circumstantia textus, aut subjectae materiae conditio, aliave urgens ratio ad impropriam significätionem descendere cogit. d
180
PROLEGOM. CAP. Π.
§ 46.
Denique sicut ex Scriptura s., tanquajn principio perspicuo, conclusiones theologicae, et quae fide divina credantur, recte deducuntur, a ita in argumentationibus ejusmodi, etiam quarum conclusio est mere b theologica, non solum principia rationis formalia0 haud dubie utiliter adhibentur, d sed etiam principia rationis materialia e recte usurpantur; f modo, cum particularia aut singularia sunt, principio universali theologico subj ungantur, g universalia vero rationis principia non alia adhibeantur, quam quae absolutae necessitatis sunt, h ita ut oppositum manifestam importet contradictionem. i
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
181
est de fide; quod ostendit b. Musaeus Tract. de Convers. Disp. VIII. et IX. Confer h. 1., quae diximus in nota g. ad § 35.
Hollazius: ,,Principia rationis vel sunt organica vel philosophica. Organica rationis principia dogmatibus fldei et morum explicandis atque confirmandis recte adhibentur. Ex principiis philosophicis articuli fidei mixti quadantenus innotescunt. Articuli autem fldei puri unice ex sacra Scriptura tanquam ex domestico, fundamentali et primordiali principio demonstrantur et cognoscuntur. Principia interim philosophica absolute universalia discursibus theologicis, velut principia communia, ministerialia et subservientia ad integrandum syllogismum plene expressum, coadhibere licet. — Principia organica dicuntur, quae ad disciplinas instrumentales, grammaticam, rhetoricam et logicam pertinent. Principia philosophica alia sunt absolute et illimitate universalia, quae constant nexu terminorum essentiali et simpliciter necessario, ut nulla instantia neque ex Scriptura labefactari queant, v. g.: Impossibile est, idem simul esse et non esse; quicquid est, quando est, necesse est esse; omnis spiritus est immaterialis etc. Alia sunt limitate et secundum quid universalia, quae in certo genere, ex hypothesi, aut secundum naturalis cognitionis sphaeram, vera quidem sunt, attamen limitationem admittunt et instantia quadam, si non ex natura, certe ex Scriptura petita infringi possunt, v. g.: Quot sunt personae, tot sunt essentiae; omne individuum humanum per se est persona; omne genitum numerica essentia diversum est a generante. — Sine usu rationis dogmata theologica neque percipere, neque confirmare, neque a strophis adversariorum vindicare possumus. Certe non brutis, sed hominibus sana ratione utentibus Deus aeternae salutis sapientiam in verbo suo revelavit, et serio iis injunxit mandato, ut verbum suum legerent, audirent, meditarentur; Deut. 6, 6. Joh. 5, 39. Requiritur itaque intellectus ut subjectum recipiens aut instrumentum apprehendens. Sicut enim sine oculis" nihil videmus, sine auribus nihil audimus, ita sine ratione nihil intelligimus. Interim tamen ratio humana non est fons aut primordiale elementum, ex quo propria et proxima fidei principia deriventur. — Principia organica adhibentur, ut adminicula acquirendi habitus theologici, cum sine illis nec sensus aut significatio vocum erui (quod est grammaticae), nec figurae modique loquendi expendi (quod est rhetoricae), nec connexiones et consequentiae percipi, nec discursus formari (quod est logicae) possint. — Articuli fidei mixti vocantur, qui non solum ex revelatione, verum etiam ex lumine naturae constant, qui
PROLEGOM. CAP. II.
primario et tutissime usque ad πληροφορίαν fidei e Scriptura sacra probantur, secundario et minus tuto e principiis rationis deducuntur. Sic, philosophi existentiam et attributa Dei in metaphysica et pneumatica ex principiis rationis probatum eunt. — De articulis fidei puris nihil novit ratio sibi relicta, sed ad mysteria fidei caecutit et caligat. Cujus caecitatis spiritualis gentium apostolus hominem admonet, 1 Cor. 2, 14. inquiens: ,Animalis homo non suscipit ea, quae (sunt) Spiritus Dei; stultitia enim illi sunt, et non potest scire, quia spiritualiter dijudicantur.* Observandum heic est genuinum apostoli argumentum. Prius a congenita intellectus humani post lapsum corruptione sumitur. Quidquid homo animalis (e verbo Dei non illuminatus) non capit, sed naturali quodam fastidio tanquam absurdum respuit, illud ex principiis rationis dijudicari nequit. Atqui mysteria divina etc. Ergo. Posterius petitur a conditione mysteriorum. Quaecunque nonnisi spiritualiter (per lumen Spiritus S.) dijudicantur, illa judicio rationis non sunt aestimanda aut decidenda. Atqui mysteria fidei etc. Ergo. — In discursibus theologicis principia philosophica velut ministerialia et ad integrandum syllogismum subservientia recte applicari posse, ostenditur sequenti discursu theologico. Quodsi veritas humanae Christi naturae contra Marcionem probanda sit, ex s. Scriptura fundamentale demonstrationis theologicae principium depromitur:
Christus habet corpus et animam humanam. Matth. 26, 27. 28.
Luc. 24, 39.
Ergo Christus est verus homo.
Dicis: Probetur consequentia sive connexio antecedentis et consequentis.
Probo consequentiam adhibito rationis principio:
Quicunque habet corpus et animam humanam, ille est verus homo.
Christus habet corpus et animam humanam.
Ergo Christus est verus homo.
In hoc discursu nititur veritas conclusionis theologicae propositione minori e verbo Dei revelato petita, tanquam proprio, fundamentali et primordiali demonstrandi principio. Major propositio est principium rationis absolute universale et concurrit tantum ut principium commune, secundarium et ministeriale, sponte sua affluens et superadditum ad integrandum syllogismum et ostendendam δοκιμασίαν syllogisticam.“ (Exam. theol. Proleg. III. q. 4. p. 68. sqq.)
Quenstedtius: ,,In hoc syllogismo: Verus homo habet animam et corpus; Christus est verus homo: ergo Christus habet animam et corpus, — major est rationis evidentis et necessariae; minor est Scripturae ; perspicuum autem est, subjectum et praedicatum quaestionis non jungi potestate et vi majoris, sed vi minoris, in qua est conjunctio terminorum, qui partim quoad sonum ipsum etiam, partim quoad virtutem et valorem saltem iidem sunt cum terminis conclusionis. Nam tametsi homo animam et corpus habeat, Filius Dei tamen animam et corpus non habuit, antequam esse homo inciperet. Causa igitur et principium conclusionis est proprie minor, quae est Scripturae. Major autem proprie nihil est, nisi declaratio termini unius, qui in minore praedicatur, et sic instrumentum et adjumentum intelligendi minorem et deducendi conclusionem.“ (Th. did.-pol. P. I. c. 3. s. 2. νό/j.2. f. 64.)
Hollazius: „Quamvis mysteria fidei non contrarientur principiis rationis, non tamen ex his judicandum est de illis. Medicina et jurisprudentia sibi non contrariantur; neque tamen medicus ex processu juris ostendit methodum curandi febrem, neque JCtus ex anatomia petit modum dirimendi lites forenses. Ars pictoria et sutoria non pugnant inter se, neque tamen sutor ultra crepidam. Ratio recta, continens se intra limites objecti sui, non contradicit mysteriis fidei; per accidens autem fit, ut ratio corrupta, sphaeram suam egressa, enormis et effrenata revelationi divinae obluctetur. (S ociniani objiciunt:) ,Omnis discursus ultimo resolvitur in illud principium: Impossibile
182
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
183
est, idem simul esse et non esse, quod principium est rationis. Ut itaque ultima in id fit resolutio, ita ultimum rationi defertur judicium.' Resp.: Principium illud duobus modis potest considerari: 1. ut sit commune contradictionis fundamentum; 2. ut approprietur rebus divinis et ad earum naturam coarctetur. Quamvis ratio formale ferat judicium de communi 'contradictionis fundamento: judicium tamen reale et normale competit sacrae Scripturae, quatenus illud contradictionis fundamentum rebus divinis appropriatur. (Sociniani objiciunt:) ,Doctores evangelici haud raro utuntur principiis rationis in syllogismis theologicis. Ergo Socinianos abusus rationis non possunt accusare.' Eesp.: 1. Evangelici in syllogismis theologicis utuntur principiis rationis absolute universalibus, adversarii principiis particularibus, aut saltem limitate universalibus et ad sphaeram naturae aut entis finiti adstrictis utuntur. 2. Evangelici utuntur principiis rationis, non ut theologiae propriis, sed multarum scientiarum communibus; non ut ministerialibus et quasi instrumentalibus, adjumentum intelligendi et deducendi conclusionem subministrantibus; non ut primordialibus, a quibus capiendum sit demonstrandi principium, sed, ut superadditis ad ostendendam δοκιμασίαν syllogisticam. Id quod non attendentes adversarii, mysteriis fidei divinitus patefactis se praefracte opponunt. V. g., mysterium Trinitatis impugnant hoc axiomate philosophico: Quot sunt personae, tot sunt essentiae. Mysterium incarnationis adoriuntur hoc principio rationis: Omnis natura intelligens et in essendo completa est persona. Substantialem corporis Christi praesentiam e sacramento coenae sublatum eunt hoc lemmate: Omne corpus naturale est in uno determinato loco. Quae principia rationis, cum adstricta sint ad naturae et entium finitorum sphaeram, perperam venditantur pro absolute universalibus, neque sine μεταβάσει εις άλλο γένος ad res merae fldei applicantur. Est ratio non dux theologiae, sed pedissequa. Serviat ancilla Hagar dominae, non imperet: imperium affectans aede sacra eliminetur.“ (L. c. p. 71.)
§ 47.
In normanda doctrina fidei et morum juxta Scripturas a non opus est judice peculiari, b proprie et stricte dicto, qui pro auctoritate ferat sententiam c ac visibilis d sit. Ut tamen nihilominus verum et falsum recte e dijudicetur, partim necesse est, id, quod proponitur et dijudicandum venit, solicite expendere ac statum quaestionis sincere et accurate formare, f partim etiam sententiam cognitam ita conferre cum Scripturis, ut vel claris ac disertis verbis Scripturae, vel per necessariam consequentiam, ex perspicuis et claris verbis Scripturae, juxta regulas bonae interpretationis intellectis, observatis etiam legibus bonae consequentiae, deductam, g constet, illam in Scripturis revera contineri, aut non contineri, vel contineri ejus oppositum. Atque hoc quidem judicium sicut doctoribus et ministris ecclesiae, cum singulis/ tum in concilio i congregatis competit, ita et ab aliis christianis k suo modo exerceri potest.
184
PROLEGOM. CAP. II.
Quenstedtius: ,,In stricta significatione s. Scriptura judex dici, nequit, sed Spiritus S. est supremus judex in controversiis fidei; s. Scriptura vero est vox supremi judicis, qua partibus litigantibus illius de re controversa sententia exponitur. Nihil tamen prohibet, quominus Scriptura latius loquendo dicatur judex, cum idem sit hoc loco, sive dicas: Spiritus S. in Scriptura et per Scripturam loquens est supremus judex, — sive dicas: Scriptura est supremus judex, quia Spiritus S. judicium suum non pronunciat immediate, sed per verbum sive per s. Scripturam; quo sensu dixit Aristoteles V. Nicom. c. 4.: ,Adire ad judicem, est adire ad jus. Judex enim nihil videtur aliud esse, quam jus animatum.'“ (Theol. did.-pol. P. I. c. 4. s. 2. q. 15. fol. 215.)
Idem: ,,Objiciunt pontificii: Quando de ipsa Scriptura controversiae moventur, illarum non posse esse judicem s. Scripturam, cum nemo judex esse possit sui ipsius et in propria causa, juxta illud Valentis, Gratiani et Valentiniani impp. rescriptum: ,Omnibus in re propria dicendi testimonii facultatem jura submoverunt.* L. Omnibus. 10. c. de testibus. — Resp.: In foro quidem civili iiemo potest actoris, rei et judicis partes sustinere. At in judicio divino Deus accusat per legem, ipse testis et judex est idoneus. Christus ait Joh. 8, 18.: ,Ego is sum, qui testor de me ipso.* Dixerat autem v. 14.: ,Etiamsi ego testor de me ipso, idoneum est testimonium meum.* 2. Quando de ipsa Scriptura controversiae moventur, v. g. de ejus auctoritate, canone aut interpretatione, vel res nobis est cum infidelibus extra ecclesiam, vel cum illis, qui sunt in ecclesia; si quis infidelis praefracte negat, Scripturam esse verbum Dei: certum est, hujus controversiae Scripturam non posse esse idoneum judicem aut normam, quia ex principiisutrique partium communibus omnis institui debet disputatio; siquidem ut philosophi docent: In principio aliquo convenire necesse est, qui in conclusione convenire volunt. At talis disceptatio non est de aliquo dogmate fidei, sed de ipso fidei principio, quod tanquam verum, notum, primum, immutabile et indemonstrabile supponimus in nostra hac assertione adeoque infideles non libro Scripturae, sed naturae sunt convincendi et certis motivis extrinsece primum deducendi ad s. Scripturam. Si cum illo, qui est in ecclesia, de auctoritate Scripturae disceptatur, is ex ipsa Scriptura convinci debet, haecque controversia ex Scriptura dijudicari potest, modo status controversiae recte ponatur. Idem dicendum de canone, scl. non tam esse dogma fidei, quam principium fidei, quod necessario praesupponitur in dogmatis fidei eruendis. Etiam in controversiis de interpretatione Scripturae ipsa frui debet officio normae ac regulae. Nam metaphrasticam interpretationem ad originalem textum exigendam esse, extra dubium est. Interpretationis autem exegeticae ipsam Scripturam esse normam, patet ex eo, quod eodem Spiritu interpretanda est, quo primum fuit dictata. Supponitur insuper falsum, Scripturam institui judicem sui ipsius. Sufficit, si sit nostri judex et fidei nostrae, nec enim Scriptura opus habet judice, sed nos.“ (L. c. f. 223.)
Idem: ,,Νοη est Scriptura ad auditionem causarum surda, aut ad proprie dictam sententiae dictionem muta. Non surda; causam enim
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
185
quodammodo cognoscit, ut patet ex Joh. 7, 51. Non muta (nisi in pa- patu, ubi' prohibetur lingua nota loqui); loquitur enim, clamat, dicit, docet, Mare. 15, 28. Joh. 19, 24. Rom. 3, 19. 4, 3. 9, 27. Cicero quidem lib. 3. de legibus appellat legem ,magistratum mutum', magistratum autem ,legem loquentem4; quo sensu idem dici poterit de Scriptura et pastoribus; uti enim magistratus, si secundum legem loquantur, sunt lex loquens, sic etiam pastores, quando ex Scriptura loquuntur, erunt Scriptura loquens. Edicta autem principum ipsaque s. Scriptura muta dici possunt, donec praeconis voce innotescant, vel per lectionem cuique sensus suos exponant. Praeco autem neque judex est edictorum neque eorum interpres, nedum summus." (L. c. f. 224.)
Idem: „Dist. inter judicium lori seu politicum, et judicium poli seu ecclesiasticum. Non sunt exigendae rationes ecclesiae ad ordinationem reipublicae politicae. Aliud est ecclesiasticum ministerium, et aliud politicum regimen et magisterium. Est ecclesia regnum Christi invisibile et spirituale, Joh. 18, 36., in quo res geritur non corporalibus, sed spiritualibus armis, 2 Cor. 10, 3. sq. In foro politico absurdum est, si quis simul velit esse accusator, judex et testis, sed in Deo ejusque verbo haec omnia concurrunt.44 (L. c. f. 235.)
Idem: „Dist. inter regimen V. T. politicum et regimen N. T. ecclesiasticum; ab illo ad hoc n. v. c.; disparis enim regni dispar quoque est regimen. Non ergo sequitur: In V. T. unus fuit visibilis judex politicus supremus: ergo et in N.T. debet esse unus ecclesiasticus. Diversa est ratio regni seu populi Judaici in Y. et Christianorum in N. T. In V. T. regimen erat sacerdotale, in N. T. est regale sacerdotium, 1 Pet. 2, 9." (L. c. f. 237.)
Idem: ,,Fallunt pontificii perpetuo paralogismo ab ignoratione elenchi, quia, quae de judiciis humanis in causis et litibus hujus saeculi dicuntur, accommodant ad judicia divina in causa fldei. Et quae de judicibus inferioribus dicuntur, transferunt ad judicem supremum; ast 1. judicis inferioris est, utriusque controvertentium partis rationes et fundamenta inspicere, examinare et cognoscere. Quia enim ejus munus est, secundum leges pronunciare, ideo opus habet investigatione, ut inspectis fundamentis, litigantium utri parti faveant leges, disquirat. Judex supremus, quaestione nude proposita citra disquisitionem illico respondere potest vel affirmative vel negative, ut rationes partium examinandas non suscipiat, cum penes ipsum sit ratio summa. 2. Scriptura s. proprie loquendo non inspicit quidem rationes et fundamenta controvertentium, sed nec ipsa proprie est judex, sed potius vox judicis, judex vero est ipse Spiritus S., qui infallibiliter per ipsam loquitur, qui vero rationes utriusque controvertentium partium adeo non ignorat, ut vel ab aeterno perspectissimas habeat. Quodsi igitur maxime propositio esset vera de judice ex hominibus assumpto, qui in rerum ignoratione versatur, Spiritum S. tamen, quem nihil uspiam latet, aut praeterit, nihil attingit. Adde 3., quod, ubi partes ita audiuntur a judice, agatur de facto, non de jure." (L. c. f. 225. sq.)
ANTITHESIS:
Pius IX.: „Nos traditione a fidei christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium christianorum pastoris et doctoris munere fungens pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa ecclesia tenenda definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani pontificis definitiones ex sese, non autem ex
186
PROLEGOM. CAP. Π.
consensu ecclesiae, irreformabiles esse.“ (Constitutio dogmatica prima de eccles. Christi ed. in sess. i. concilii Vaticani 1870, quae incipit: „Pastor aeternus.“)
DB PRINCIPIO THEOLOGIAE.
187
Huelsemannus: „Subjectum immediatum, cui delegata est a Spiritu S. auctoritas judicandi de rebus fidei, seu, quod idem est, exponendi sententiam a Sp. S. in Scripturis jam latam, per verba aequipollentia seu homogenea verbis Spiritus S. vel Scripturarum, et cui promissa est infallibilitas, sic judicandi, non sunt soli doctores ecclesiae, sive in, sive extra concilium, neque sunt christiani seorsim spectati, minime omnium autem unus doctor, sive Romanus, sive Antiochenus, sive quicunque alius episcopus. Quae propositio probanda est ex omnibus illis dictis et definitione subjecti, de quo loquuntur omnia illa dicta, quibus fit promissio infallibilitatis et datur facultas publicandi et exponendi Sp. S. sententiam. Falsissimum est enim, ullum ex omnibus illis dictis habere pro subjecto ώ promissionis vel unum doctorem, vel solos doctores simul sumtos, sed habet pro objecto totum coetum fidelium complectentem oves cum pastoribus, Matth. 16, 18. 18, 20. Eph. 4, 11—13. Joh. 14, 16. 1 Tim. 3, 16. locisque aliis.“ (Praelect. in F. C. p. 211. sq.)
k) Si enim adminiculis ad Scripturas sacras explicandas et controversias theologicas tractandas necessariis instructi sint, possunt satis accurate dijudicare controversias. Simplicioribus vero sufficit, si ex claris Scripturae dictis de his, quae scitu necessaria sunt, informati ea omnia, quae ah illis discrepant, sibi cavenda esse meminerint; quamvis accuratiori examini controversiarum ipsi non sufficiant. Nam et alias observandum est monitum Philippi Mel. in Resp. ad Art. Bavar. Tom. I. Opp. p. 370.: Sit ea modestia ingeniorum, ut honestas sententias, et quidem divinitus traditas, modeste retineant, etiamsi non omnes praestigias, quae contra struuntur, destruere possint. Conf. b. Chemn. P. III. LL. p. 82. et de Fundam. SS. Coenae c. X. p. 160.
Lutherus: „Ueber der Lehre zu erkennen und zu richten, gehöret vor alle und jede Christen, und zwar so, dass der verflucht ist, der solches Recht um ein Härle in kränket. Denn Christus selbst hat solches Recht in unüberwindlichen und vielen Sprüchen angeordnet, z. B. Matth. 7.: ,Sehet euch für vor den falschen Propheten, die in (Schafskleidern zu euch kommen.' Dies Wort sagt er je gewiss wider die Lehrer zum Volk und gebeut ihm, dass es ihre falsche Lehre meiden solle. Wie können sie aber dieselben meiden, ohne sie zu erkennen? und wie erkennen, wo sie nicht Macht haben, zu urtheilen? Nun aber giebt er ihnen nicht allein Macht zu urtheilen, sondern geheut es ihnen auch; dass diese einzige Stelle genug sein kann wider aller Päbste, aller Väter, .aller Concilien, aller Schulen Sprüche, die das Recht zu urtheilen und zu schliessen blos den Bischöfen und Geistlichen zugesprochen, dem Volk aber, das ist, der Kirche, der Königin, es gottloser und kirchenräuberischer Weise geraubet haben. . . Wie ein jeder auf seine Gefahr recht oder falsch glaubet, so hat auch ein jeder billig dahin zu sorgen, dass er recht glaube; dass auch der gemeine Menschenverstand und die Nothwendigkeit der Seligkeit es giebt, dass das Urtheil über die Lehre nothwendig bei dem Zuhörer sein müsse... (Es) ist wohl nicht zu leugnen, dass dieses geraubten Rechts Tyrannei wohl über tausend Jahr gewährt habe. Denn schon im nicänischen Concilio, welches doch noch das beste war, fingen sie schon an, Gesetze zu machen und sich solches Recht anzumassen. Und von der Zeit an ist es bisher so eingerissen, dass nichts gänger noch fester ist, weil es mit der Menge der Leute und langem Brauch bewiesen werden kann, als dieses Recht; so dass heutiges Tages niemand leicht ist, der es nicht für heilsam, gerecht und göttlich halte. Aber hier siehest du, dass es lauter Kirchenraub und Gottlosigkeit sei wider die offenbarste und unüberwindlichste Schrift Gottes.“ (Wider König Heinrichen in England. 1522. XIX, 424. sqq.)
PROLEGOM. GAP. Π.
Idem: „Alle Warnung, die St. Paulus thut Köm. 16, 17. 18. 1 Cor, 10, 15. Gal. 8, 4. 5. Col. 2, 8. und allenthalben, item aller Propheten Sprüche, da sie lehren, Menschenlehre zu meiden, die thun nichts Anderes, denn dass sie das Recht und Macht, alle Lehre zu urtheilen, von den Lehrern nehmen und mit ernstlichem Gebot bei der Seelen Verlust den Zuhörern auflegen; also, dass sie nicht allein Recht und Macht haben, alles, was gepredigt wird, zu urtheilen, sondern sind schuldig, zu urtheilen, bei göttlicher Majestät Ungnaden.“ (Grund und Ursach aus der Schrift, dass eine christliche Versammlung oder Gemeine Recht und Macht habe, alle Lehre zu urtheilen. 1523. X, 1799. sq.)
Gerhardus: „Regerit Bellarminus: ,Populus cum sit rudis, non potest aliter judicare de doctrina pastoris, quam ex collatione cum doctrina praedecessorum et ordinariorum pastorum.4 Resp.: Hoc falsum esse, ostendit exemplum Beroensium, qui quotidie scrutabantur scripturas, sedulo inquirentes, an haec ita se haberent, quae a Paulo et Barnaba proferebantur, Act. 17, 11.; regulam judicii statuebant non doctrinam ordinariorum pastorum, sed Scripturas sacrae, quo nomine a Spiritu Sancto commendantur. Ruditas illa populi, de qua Bellarminus loquitur, in papatu originem ducit ex prohibitione legendi Scripturam sacram, pro quo sacrilegio gravem olim reddent rationem illius auctores. Invertimus autem Bellarmini argumentum: Si ruditas populi non obstat, quominus possit doctrinam pastorum conferre cum doctrina praedecessorum vel ordinariorum pastorum, utique etiam non obstabit, quominus doctrinam pastorum conferre possit cum doctrina Christi, prophetarum et apostolorum, in scripturis proposita, et juxta hanc normam verum prophetam a falso discernere. Sed verum prius; ergo et posterius. Connexio majoris probatur, quia Christus, prophetae et apostoli tam perspicue docere possunt et vere etiam tam perspicue docuerunt, quam ordinarii pastores. Cum Christus, prophetae et apostoli docendi ministerio in his terris fungerentur, non eruditis solum, sed etiam rudi populo praedicarunt, atque eo quidem modo, ut doctrinam ipsorum intelligere possent; quomodo igitur scripta prophetarum et apostolorum adeo essent obscura et perplexa, ut ex illis de doctrina rudis populus judicare omnino nequeat? Certe non alia, sed eadem scripserunt prophetae et apostoli, quae viva voce praedicarunt. — ,At‘, inquit Bellarminus, ,si populus per se posset judicare de doctrina pastoris, non egeret praedicatoribus.' Resp.: Quae vero in hac illatione συνάφεια? Utrumque a Deo mandatum: ut scilicet populus judicet de doctrina pastoris, quod ipse Bellarminus antea disertis verbis illi concessit, et ut nihilominus sint certi et ordinarii in ecclesia ministri, ,non enim omnes doctores', 1 Cor. 12, 29. Eph. 4, 11. Aliud est, inquirere in veritatem doctrinae et haereses ab orthodoxia, pseudoprophetas a veris doctoribus discernere, quae vocatio generalis est, ad omnes Christianos pertinens; aliud, publice in ecclesia docere, quae est vocatio specialis. Ex ovibus non facimus pastores, sed jubemus, ut sint ac maneant oves; interim nolumus eas esse brutas oves, quae non possint nec debeant discernere inter pastores et lupos. Pontificii ex auditoribus suis faciunt brutas oves, quae sine ulla discretione sequantur pastorem, si vel maxime ad noxia deducat pascua vel etiam in lupum vertatur; faciunt ex auditoribus psittacos a nutu praelatorum pendentes, ex praelatis angelos, qui plane sint infallibiles et άνυπευϋννοι. . . . Ratio, , quam Bellarminus addit, est plane antichristiana: ,Cum pastor ordinarius (inquit) et aliquis alius, qui praedicat, non vocatus, contraria docent, debet omnino populus pastorem suum potius sequi, quam illum alterum, qui non est pastor, etiamsi forte contingeret, ut pastor erraret.' At falsum est, quod pastorem ordinarium etiam errantem populus sequi debeat; hoc enim nihil aliud est, quam jubere, ut oves etiam ad noxia pascua suum sequantur pastorem, ut tenebras christiani praeferant luci, errores veritati, humanas constitutiones divinae auctoritati. Subjicit quidem Bellarminus, ,non esse credibile,
188
DE PRINCIPIO THEOLOGIAE.
189
Deum esse permissurum, ut ordinarius pastor ita erret, ut decipiat simplicem populum'; sed frustra disputatur, an fleri possit, de quo manifeste constat, quod factum sit; ordinarios pastores saepius errasse et simplicem populum decepisse, absque insigni impudentia negari nequit ; hic ergo urgemus Bellarminum et quaerimus, an ordinarios pastores etiam errantes populus sequi debeat? si adflrmate responderet, manifestum faciet, se operam venalem locasse ei, qui in ,Si papa' dist. 40. sic rugit: ,Si papa, suae et fraternae salutis immemor, negligens deprehenditur, inutilis et remissus in operibus suis, et Insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi, et nihilominus omnibus, innumerabiles populos catervatim secum ducat, primo mancipio gehennae, cum ipso plagis multis in aeternum vapulaturos: hujus culpas istic redarguere praesumat mortalium nullus; quia cunctos ipse judicaturus a nemine est judicandus.'“ (Loc. de minist, eccl. § 88.)
§ 48.
Definiri a potest Scriptura s., quod sit Scriptura, b Deo c inspirante, d per prophetas et apostolos e partim Ebraeo, partim Graeco idiomate f consignata, hominem peccatorem g de omnibus, quae creditu ac factu necessaria sunt, h instruens, ut fidem i in Christum consequatur, Deoque reconciliatus, sancte vivat, ac tandem k vitam aeternam Dei beneficio consequatur.
k) Qui est finis ultimus. Vid. l. c.
CONSPECTUS VOLUMINIS PRIMI.
M. Joh. Casp. Zeumeri Vita Joh. Guil. Baieri, Epist. dedicatoria, Praefatio etc p. III. sqq. |
PROLEGOMENA. |
Cap. I. De natura et constitutione theologiae p. 1. sqq. |
ubi speciatim de theologia naturali p. 6. sqq. |
de revelata p. 30. sqq. |
Cap. II. De principio theologiae revelatae seu de Scriptura sacra p. 79. sqq. |