FABVLA BALNEARIA
Dramatis personae:
Familia Valentiae.
Antonius (pater), Cornelia (mater), Titus (filius).
Familia Maioricae:
Sextus (pater) et Sempronia (filia)
Narratio:
In balneario Paradisi semper multi viatores sunt, sed praesertim in
aestate multae familiae cum liberis ab urbe fugere volunt propter
calidissimam aestatem.
Hodie duae familiae in natatione conveniunt et se salutant:
– ANTONIVS: Venite, Cornelia et Tite. Quam pulchra natatio!
– CORNELIA: Estne frigida aqua?
– TITVS: Iam intus sum! Optima est!
– CORNELIA: Ego primum pedes in aqua ponam.
[Titus videt puellam in aqua natantem]
– TITVS: Salve! Quod nomen tibi est?
– SEMPRONIA: Mihi nomen Sempronia est. Et tibi?
– TITVS: Ego Titus sum. Vnde venis?
– SEMPRONIA: A Maiorica insula venio. Et tu?
– TITVS: Ab urbe Valentia venio. Ludimusne pila?
–
SEMPRONIA: Tata, possumne ludere cum hoc puero?
–
SEXTVS: Ita, sed cavete et nolite molestiam aliis afferre!
[Sextus cum parentibus Titi loquitur]
–
SEXTVS: Salvete, ut valetis? Ego sum Sextus, pater Semproniae.
–
CORNELIA: Salve. O, habes pulcherrimam filiolam! Quot annos nata
est?
–
SEXTVS: Ea decem annos nata est.
–
CORNELIA: Decem tantum? Altissima est. Titus quoque decem annos
natus est.
–
ANTONIVS: Salve, Sexte. Vnde venitis?
–
SEXTVS: A Maiorica venimus, Palmae habitamus. Et vos?
–
ANTONIVS: Valentiae habitamus. Quod officium tuum est?
–
SEXTVS: Tabernarius sum: in mea taberna varia vestimenta vendo.
Et vos?
–
ANTONIVS: Ego macellarius sum et Cornelia, mea uxor, magistra
linguae Latinae est.
–
CORNELIA: Si vultis, potestis prandium habere apud nos.
–
SEXTVS: Optime! Quota hora prandium sumere soletis?
–
CORNELIA: Hora sexta idonea nobis erit.
–
SEXTVS: Nobis quoque.
–
CORNELIA: Itaque nos videbimus hora sexta in refectorio. Valete!
–
SEXTVS ET CORNELIA: Pueri, e natatione exite! Postea plus ludetis
FINIS CORONAT OPVS
Impedimenta: pila, ocularia solaria et natationis et mappa.
Encarnatio et Cristina me fecerunt. ITER MMXIII