DE CIRCVLO LATINO LVSITANO
Oratio Emeritae habita, die XIV mensis novembris, anno MMXIV.
Symposium Extrematurense Societatis Hispanicae Studiorum Classicorum.
Salvete omnes, amici sodalesque.
Primum omnium Circulus Latinus Lusitanus moderatoribus huius Symposii maximas gratias agit, quod hoc spatii ad exhibitionem Circuli praebendam nobis dederunt. Eo magis quod liberum est nobis loqui apud homines doctissimos peritissimosque linguae latinae, quippe qui non solum reginam linguarum docent, verum etiam eam prae omnibus et amant et colunt.
Quid hodie apud vos acturi simus, paucis dicam.
Primo ego ipse de propositis et consiliis quae nobis ad Circulum condendum moverunt brevissime loquar. Deinde sodalis noster Iacobus nonnulla loca retialia ubi quae in Circulo agimus videre possitis monstrabit. Denique brevem exhibitionem sessionis Circuli agemus, in qua sodalis Iosephus Maria de aliquo nuntio hodierno disputabit, et ceteri nostrum (etiam vestrum, si placet) commentariis et notationibus eum interpellabimus.
Incipiam enim disputare de propositis et rationibus quae nobis ad Circulum instituendum impulerunt.
Prima causa, atque una ut ita dicam, est noster erga linguam latinam amor . Putamus linguam latinam non recte coli posse nisi exercitatione eius, id est, legendo, scribendo et, si licet, loquendo. Legere atque scribere singulariter atque privatim facere domi quisque potest; sed loqui, vel potius colloqui, poscit conventum hominum. Atque id est quod in Circulo facimus.
Bene scimus propositum discendae linguae latinae non esse latine loqui, sed legere textus latinos. Hac maxima inceptum nostrum gerimus: latine loquimur ut linguam latinam discamus, non discimus linguam latinam ut latine loquamur.
Quae cum ita sint, decrevimus nos convenire semel in mense, Norbam et Emeritam invicem, et ita facimus ab hinc unum fere annum. Vos omnes optatissimi advenietis, si vobis licet et placet, sive loqui sive tantum audire voletis.
Nunc sodalis Iacobus vobis monstrabit quibus locis Circulum Latinum Lusitanum in rete invenire possitis.
Gratias vobis maximas ago qui mea verba attente et benigne audiveritis, atque obsecro ut omnia menda mihi tironi ignoscatis.
(Incipit Iacobus Campos)
Avete, commilitones:
Ut Carolus praedixit, loca in Rete monstraturus sum ubi ea quae agimus videre poteritis.
Certissime ipse Carolus esset melior nuntius quam me ut eam rem explanaret, sed officio fungor quod Dei boni mihi iusserunt (et Circulus).
Tria sunt principalia: Acta retialia, Pipiatio, Facierum liber.
Si licet:
• http://circuluslatinuslusitanus.blogspot.com.es/ Acta retialia
• https://twitter.com/CLLusitanus Pipiatio
• https://www.facebook.com/circuluslatinuslusitanus Facierum liber /Annuarium
et Google Group (Google Manus) quoque, quae est celerrima via ad decernendum et conciliandum.
In actis retialibus, photographemata et novae res sunt. Carolus del Sol incepit, sed Carolus noster est qui nunc id vivum alit.
Et idem facit cum pipiatione. Pipiatio permitit, ut omnes scitis, vulgare, quam celerrime, novissima.
Facierum liber est locus in Rete cum maiore numero sectatorium, magis solito inquam, ut videre potestis. Dum nobis licebit, etsi nimis negotiosi saepe simus, praebebimus imagines, pelliculas, nuntios latinos latine.