CIRCVLVS LATINVS LVSITANVS

Ante diem XII kalendas Maias

Anno MMXVI

Iosephus Maria Alacer

DE CHARTIS PANAMENSIBUS

Cotidie omnia instrumenta divulgationis, televisio, radiophonia, interrete, diaria et cetera, de chartis panamensibus loquuntur. Sed quae sunt chartae panamenses et cur maxime nostra interest? Chartae panamenses Mediis Communicationibus Socialibus nomen datum est documentis privatis officinae panamensis iuris consultorum Mossack Fonseca appellatae, traditis fonte incognita ad diarium Germanicum Süddeutsche Zeitung, quod postea cum Consortio Internationali Nuntiorum Investigationis partitur, patefaciens occultationem bonorum negotiorum, divitiarum, lucri, et fugam tributorum vectigaliumque Praesidum Rei Publicae Gubernationisque, ducum politicae mundialis, hominum in politicam incumbentium, clarissimorum hominum argentariae, negotiorum, exercitii corporis artiumque.

Hi homines, supra dicti, auxilium ex iuris consultorum officina Mossack Fonseca in Re Publica Panamensi ad negotia constituenda inscripta in paradiso fiscali petebant, ut identitatem dominorum celaret. Quidam ex eis qui bona sua celaverunt sunt:

Jackie Chan, actor cinematographicus; Bachar al Asad, praeses Syriae; Diego Forlán, pedilusor; Salman bin Abdullaziz, rex Arabiae Saudianae; Petro Poroshenko, praeses Ucrainae; Dominique Strauss-Kahn, ex-dux Fondi Monetarii Internationalis; Xi Jinping, praeses Sinae; Michel Platini, praeses UEFAE; Vladimir Putin, praeses Russiae; David Gunnlaugsson, iam ex-primus minister Islandiae; Mauricio Macri, praeses Argentinae; David Cameron, primus minister Regni Uniti; nuper Corinna, femina amicissima regis Ioannis Caroli I; et ceteri.

In Hispania quoque multa nomina hominum celeberrimorum diaria patefecerunt:

Alexandrus Crivillé, ex-gubernator birotae automatariae; Iosephus Ludovicus Núñez, ex-praeses Barcinonensis Pediludii Societatis; Lionel Messi, pedilusor Barcinonensis; Oleguer Pujol, negotiator; Micaela Domecq, uxor ex-ministri Michaelis Arias Cañete; Imanol Arias, actor cinematographicus; Familia Thyssen-Bornemisza, nemo quid faciant cognoscit; Pilar de Borbón, soror regis emeriti Hispaniae; Marius Vargas Llosa, scriptor et nunc prasertim maritus Isabellae Preysler; Petrus Almodóvar, moderator cinematographicus; Michael Blesa, ex-praeses Mensae Parsimoniariae Matritensis; Bertinus Osborne, cantor et praeco televisionarius; Rodericus Rato, ex-minister oeconomiae atque ex-praeses Fondi Monetarii Internationalis; et ceteri.

Sed in chartis panamensibus homo qui animum omnium maxime offendit fuit minister industriae, Iosephus Emmanuel Soria. Is, cum Media Communicationis Socialis eum in chartis esse nuntiavissent, primum omnia negabat; deinde aliquid affirmabat; tandem, ubi omnia vera nuntii divulgaverunt, magistraturam suam abdicare debebat. Omnes factiones politicae Marianum Rajoy, praesidem Civitatis Hispanicae, in Congressum adesse exigunt. Marianus autem nova comitia aut magnum pactum inter factiones exspectans nihil facit, nihil dicit, semper tacet.

Albertus Rivera, praeses factionis politicae nomine Civium, quoque in sua factione quaestiones habet, quia dux Civium in Rioxa, provincia septentrionali Hispanica, Federicus Pérez Oteiza appellatus, negotia in Re Publica Panamensi habebat, cum civitas illa paradisus fiscalis erat. Itaque Federicus nuper se abdicavit.

In indice hominum qui negotia in Panamia agebant brevi tempore historicum ducem socialisticum apparere posse dicitur, ministrum per varios annos. Sed adhuc nomen eius nescimus.

Praeterea duobus abhinc diebus Ausbanc, societas ad argentaria utentes defendendos, atque Manus Limpidae, sindicatus fortasse extremae dextrae, ab iudice accusatae sunt quia corruptionem simulate denuntiabant, sed extorsionem vere faciebant. Nunc Iustitia duo duces earum societatum in custodia dederunt.

Quidam vir bonus est? Nemo honestus est? Ubi homines probi sunt? Omnes politici, omnes duces mundiales in corruptionem ceciderunt? Quibus confidere poterimus?

Pecunia non satiat avaritiam, sed inritat. Solum homines humiles moderatique honesti esse possunt. Dum multi eorum, qui quomodo moderate vivere debeant populo admonent, pecuniam divitiasque suas in Panamia aut in paradisis fiscalibus habent, homines plebeii omnia tributa et vectigalia sua solvunt.

Interea Civitas Hispanica gubernatione caret et nova comitia necessaria videntur. Sed quibus suffragemur? Qui totam corruptionem delere poterunt?

Superi nobis faveant, quia res difficilis solutu est.