ErasMUS: Fabula de muribus Horatii inspirata

Laurentia =mus Latina

Alanus = ErasMUS

Mica = Adiutor

Maria Ludovica = Narratrix

 

Scaena Prima: duo mures ante computatra sedent.

Narratrix: fabulam nunc incipiemus de duobus muribus. quorum altera est mus Latina: et pulcherrima et doctissima. Alter, nomine ErasMUS, est mus barbarus, qui Latine nec loqui nec intellegere potest. Ab initio fabellae, omnia verba eius ab Anglico in Latinum convertimus ut vos omnia bene intellegere possitis.

ErasMUS: solus sum. fortasse amicam invenire possum in loco interretiali, "Mus-punctum-com?"

(quaerit et invenit Murem Latinam)

euge! quam formosa est haec mus! plura de illa pulcherrima cognoscere volo.

Mus Latina: (nuntiat ea quae scripsit) amicum volo intellegentem. magni momenti est ei loqui, scribere, legereque Latine.

ErasMUS: eheu! statim hanc murem adamavi, at his in rebus non valeo! quid faciam? (post pausam). consilium cepi optimum! locum interretialem, "Google Translate," temptabo ne haec mus sciat me esse barbarum.

ErasMUS: (legit sententias quas in "Google Translate" inscripsit).

I was looking at your picture. Boy! Are you pretty and smart, too.

M.L.: (legit verba eius) "ego eram spectantes istam picturam quod esse tibi. puer! esne tu pulcher et acerrima duo.")

hmmm.... nomen eius est ErasMUS. mihi valde placet. attamen quadam ignota atque omnino barbarica Latinitate scribere videtur. fortasse est imitatus auctorem Mediaevalem, Fredigerium.

(legit suum responsum)

non bene intellego. potesne melius explicare?

ErasMUS: eheu! illa sententiam meam non intellegit. etiam egomet ipse haec verba vix intellego! quidnam faciam? (pausa)

attat! adsunt in interrete carmina de amore multa. poetarum notissimorum versus ad eam mittam.

(invenit, scribit et mittit)

M.L.: (legit) vivamus, mea Muscula, atque amemus...

(respondet) O mus lepide, verba tua me delectant; itaque aliquid de te et de tua vita cognoscere volo...

ErasMUS: eheu! quomodo respondeam? actum est de me!

M.L.: brevi tempore ad Conventiculum Dickinsoniense iter faciam ut melius Latine loquar. si tu quoque in Conventiculo interfueris, ego valde gaudebo.

ErasMUS: ne unum verbum quidem Latine dicere possum. timeo ne huic muri venustae rusticus stultissimusque videar. tamen ei obviam ire valde cupio. (cogitat). fortuna fortibus favet! ei de vita mea, licet simplici, et de amore meo recte exprimere conabor. ad Conventiculum ibo!

Scaena Secunda, Conventiculum ipsum

ErasMUS est anxius; huc et illuc cursitat. ungues suos rodit. Adiutor eum consipicit et adiuvare incipit.

Adi.: quid est tecum, mi amice! quam anxius mihi videris! cur circumspectas sollicitus?

ErasMUS: Bau Bau Bau Bau

Adi.: os aperis, verborum autem intellego nihil. quid latras similis cani Molosso?

ErasMUS: (videt amicam et perterritus est. se celat post Adiutorem et eam neglegentem demonstrat).

Bar Bar Bar Bar pulchram Bar Bar Bar Bar amo Bar Bar Bar Bar  verba Amoris Bar Bahr Bar.

Adi.: nunc te omnino intellego! tu illam murem adamavisti, sed tu es barbarus et sicut canis Anglice latras.

(ErasMUS annuit)

Adi. nobiscum in Conventiculo ades propterea quod de amore huius muris venustae desperas. velis Latine cum ea loqui, ut ea te intellegat ac ei tuum declares amorem.

(ErasMUS vehementer annuit).

Adi. ad locum opportunum advenisti, mi amice.

(ad spectatores) nos omnes eum adiuvabimus, nonne? (expectat responsa spectatorum. ErasMUS est perterritus et temptat effugere, sed Adiutor eum agitat et cogit manere).

Adi. opus est tibi locos Latinos legere (rapit chartas et dat) et lexicis Latinis insudare (rapit lexica et tradit. ErasMUS olfacit omnia et lexicon incipit consumere.)

ErasMUS: pessime sapit

(Adiutor conspicit et cogit eum desistere)

Adi. sicut medicamentum acerbum

Adi. nunc libris de rebus grammaticis operam dare debes (rapit et tradit. ErasMUS cum omnibus libris ad pavimentum cadit).

Adi.: nunc melius agit tibi? dic nobis pauca!

ErasMUS: (a pavimento) a lingua Latina omnino sum oppressus.

Adi.: noli timere, mi amice! habemus in hoc Conventiculo magistros toto in mundo optimos! Circa melius sciunt res magicas! mox non in porcum sed Minervae instar mutaberis in doctissimum. (trahit ad Terentium).

Adi. tu, O Terenti, grammaticarum optime rerum magister: hanc vibra virgulam magicam, quaeso, et huic muri barbaro da scientiam Latinae grammaticae. (facit, et ErasMUS  ridet).

ErasMUS: caseus, casei, caseo, caseum, caseo... et, casu vocativo, o casee!

(deinde Adiutor eum ad Stephanum trahit).

Adi.: tu, O Stephane, huius aetatis Cicero, peritissime artium indagator rhetoricarum. hac virgula magica, obsecror, huic muri barbaro da facultatem loquendi. (sic facit; ErasMUS vehementer ridet et plaudit).

Erasmus: O tempora, O mures!

(Adiutor eum trahit ad Milenam)

tu, O Milena, optima praeceptrix, Ovidio doctior in componendis et exprimendis praeceptis Amoris, rebus poeticis et pulcherrimis etsi obscuris carminibus nos erudis. huic muri, ne barbaro quidem sed iam doctissimo, da verba propria quibuscum ille Amorem suum poterit muri amatae exprimere. Virgulam, te amabo, vibra! (sic facit, et ErasMUS exsultans gaudet et saltat et ad murem pulcherrimam celeriter currit. haec mus eum primo animadvertit).

Scaena Tertia: in qua mures Amorem inveniunt

M.L.: maxime gaudeo, deliciae meae! timebam ne ad Conventiculum nostrum numquam advenires!

Erasmus: mea columba, equidem gaudeo, quia simulatque te conspexi, statim adamavi. Mus autem sum simplex. nihil praeter ignem foci et vitam simplicem et suavissima fidelissimo ex corde verba tibi offerre possum. Velisne uxor mea fieri atque dehinc in speluncam meam habitare?

M.L.: libentissime consentio. tecum locos a philosophis poetisque Latinis excerptis perlegam. "nunc ego composito secura acervo" tecum "despiciam dites despiciamque famem."

(amplexus, et exeuntes...)

M.L.: ara kai hellenisti laleis?

ErasMUS tacet et spectat

M.L.: loquerisne etiam Graece?

 ErasMUS obstupefactus est.

(exeunt)

Narratrix: (spectatoribus) si vos omnes linguam Latinam difficilem invenistis, nolite desperare! nam non iam est barbarus mus noster, qui potest Latine loqui atque simpliciter agere vitam cum "aMURe".