Carmo

Carmo in Baetica prope Italicam et Hispalim erat. Antequam ea civitas romana facta fuisset, Carthaginiensium oppidum fuit. Eo tempore turres et fossa, quae hodie apud Hispalis portam videri possunt, aedificatae sunt.

A seculo tertio usque ad seculum primum ante Christum, idonea positione et pretio militari et oeconomico (quia in valle Betis sita est), ea gravissima fuit. Tanta res per Romanorum et Graecorum scriptorum copiam qui de Carmone scripserunt (sicut Titus Livius, Caesar aut Strabo) et per proelia quae prope Carmonem commissa sunt probata est.

Cum Carthaginienses Ilipae, circa Carmonem (secundum Ulpianum), victi sunt, Romani Carmonense territorium tenere conati sunt, sed unus regulorum contra  Romanos rebellavit. Hoc a Tito Livio narratum est:

Cum hic status rerum in Asia Graeciaeque et Macedonia esset, uixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M. Heluius eam prouinciam obtinebat. Is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio ualidas urbes Carmonem et Bardonem; in maritime ora Malacinos Sexetanosque <et> Baeturiam omnem et quae nondum animos nudauerant ad finitimorum motus consurrectura. His litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter ciues et peregrinos erat, recitatis decreuerunt patres ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori prouincia Hispania obuenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret. (Livio, Ab urbe condita 33.21.6-33.21.9)

Turdetani cum Romanis proelia commiserunt, sed tandem victi sunt et territorium carmonense ager publicus factum est.

Ut in bello civili Caesaris et Pompeii Pompeiani Carmone consederint, postea tamen ea civitas in Caesaris factione fuit.

Caesar, Bell. Civ. 2.19.1 a 19.4: 2.19.1 Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse cum DC equitibus magnis itineribus praegreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. 2.19.2 Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. 2.19.3 Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortis duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. 2.19.4 Isdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.

In Imperio Romano Carmo, propter oeconomiam et munimentum, magna civitas sine dubio fuit, sed in textis latinis nihil de Carmone dicitur. Verbi gratia, Plinius nihil de Carmone scripsit, fortasse propter librorum suorum materiam.

De coemeterio carmonensi

Una principalium vestigiorum Romanorum in ea civitate est necropolis, sita apud viam Hispalensem, quae ultimis annis seculi undevicessimi detecta fuit. In eo coemeterio communia sepulcra maxime sunt, ubi defunctorum cineres ponebantur. Plures tumuli in saxo cavati sunt.

Hodie tantum dua sepulcra visitari possunt, quia solum inestabile est.

Per scalas sepulcrum, “circulari tumulus” appellatum, descendere et intrare possibile est. Intro parvum cubiculum videri potest, ubi columbarium quo urnae deponerentur est.

Serviliae sepulcrum, sic appellatum quia statua, ubi nomen Servilia scriptum est, in eo reperta est, familiare et simile domui romanae est: peristylum cum impluvio habet. Id sepulcrum duorum tabulatorum fortasse fuit. In primo eorum est cubiculum funebre, in saxo cavatum, ubi oculus, qui mundum mortuorum cum vivorum mundo coniungebat et per quem libationes et dona faciebantur, videri potest. Supra id cubiculum fortasse triclinium erat, ubi convivia funebria celebrabantur. Picturae in parietibus sunt, sicut femina ante libram.

Unum principalium sepulcrorum, quod nunc visitari non potest, elephantis sepulcrum est. Id ex elephantis statua, quae intro inventa est, nomen accepit. Id quidem sepulcrum non erat, sed sanctuarium Attidis Cybelisque. Quaedam cubicula habet: tria triclinia, culinam, cubiculum ubi urnae funebres ponebantur, puteum qui cum balneo communicatur et Attidis urnam. In tecto oculus est, qua solis radii tantum in hiemis solstitio intrant ad initiatos benedicendos, qui fortasse eo die in sacro convivio participabant. Sex urnae quae in cubiculo sunt  sacerdotibus Archigallis forsitan pertinuerunt.

C:\Users\Nines\Circulus latinus lusitanus\Carmona\CarmonaW.jpg