Evangelium secundum Johannem, capite quarto, ab versu quinto ad quadragesimum secundum (4.5-42)
Prepared by J. Scott Olsson for http://talkingvulgar.blogspot.com
5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
Quo venit Jesus? Venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar.
Quid erat juxta Sichar? Juxta Sichar erat praedium.
Cui dedit Jacob praedium quod erat juxta Sichar? Jacob dedit praedium filio suo, cui nomen erat Joseph.
Erat ibi fons Jacob. Cur sedebat Jesus supra fontem? Sedebat quoniam fatigatus ex itinere erat.
Quota hora sedebat? Hora erat quasi sexta.
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
Unde venit mulier? Venit de Samaria.
Quam ob rem venit mulier? Venit haurire aquam.
Quid dicit ei Jesus? Jesus dicit: Da mihi bibere.
Ubi erant discipuli eius? Discipuli abierant in civitatem.
Quam ob rem abierant discipuli? Abierant ut cibos emerent.
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
Cur mirata est mulier? Mulier mirata est quoniam Jesus qui Judaeus est mulieri Samaritanae dicit.
Coutunturne Judai Samaritanis? Minime! Non coutuntur Judai Samaritanis.
10 Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
Quis est qui dicit mulieri? Jesus dicit mulieri.
Sciebatne mulier quis Jesus esset? Non sciebat.
Quam dedisset ei Jesus si mulier ab eo petisset? Dedisset mulieri aquam vivam.
11 Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ? 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
Quid Jesus non habet? Non aliquam in quo hauriat habet.
Estne puteus brevis? Non, puteus est altus.
Quis dedit puteum Samaritanis? Eorum pater, Jacob, dedit eis puteum.
Quis ex puteo bibit? Jacob, filii eius et pecora eius ex puteo biberunt.
13 Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
Quid accidet ei qui aquam putei bibit? Sitiet iterum.
Quid accidet ei qui aquam quam Jesus dabit bibit? Non sitiet in aeternum.
Quid fiet aqua quam Jesus dabit? Fiet fons aquae salientis in vitam aeternum.
15 Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
Quid mulier ad Jesum dicit? Dicit ad eum: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam hunc haurire.
Quare mulier hanc aquam vult? Vult aquam ut non sitiat, neque ad puteum veniat haurire.
16 Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
Quid dicit Jesus mulieri? Dicit: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
Mulier respondit, quid dicit? Dicit: non habeo virum.
Secundum Jesum, quot viros mulier habuit? Mulier quinque viros habuit!
19 Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
Quid mulier ei dicit? Dicit: Domine, video quia propheta es tu.
Quid mulier vidit? Mulier vidit quia propheta est Jesus.
Qui in monte adoraverunt? Patres Samaritanarum in monte adoraverunt.
Quid Judaei dicunt? Judaei dicunt quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
Ubi adorare oportet? Jerosolymis.
21 Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. Quando hora venerit, adorabuntne Samaritani Patrem in monte vel in Jerosolymis? Non, quando hora venerit, neque in monte neque in Jerosolymis adorabunt Patrem.
Qui adorant quod sciunt? Judaei adorant quod sciunt.
Qui adorant quod nesciunt? Samaritani adorant quod nesciunt.
Secundum Jesum, ex quibus est salus? Salus ex Judaeis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Quomodo veri adoratores adorabunt Patrem? Adorabunt in spiritu et veritate.
Quales Pater querit? Pater querit eos qui adorent eum.
Quid est Deus? Deus Spiritus est.
Quomodo oportet adorare Spiritum? In spiritu et veritate oportet adorare.
25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Quid scit mulier? Mulier scit quia Messias venit.
Quis est qui Christus dicitur? Messias.
Cum Messias venerit, quid faciet? Annuntiabit omnia.
26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ? Cur discipuli ejus mirabantur? Mirabantur quia cum muliere loquebatur.
Numquid dixerunt discipuli quid queris aut quid loqueris cum ea? Non haec dixerunt.
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
Quid reliquit mulier juxta fontem? Mulier hydriam suam reliquit.
Quid est hydria? Hydria est ea in quo aqua hauritur.
Quo abiit mulier? Abiit in civitatem.
Quid est nomen civitatis? Nomen civitatis est Sichar.
Quid dixit mulieri Jesus? Dixit omnia quaecumque fecit.
31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. 32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
Quid discipuli Jesum rogantes dixerunt? Dixerunt: Rabbi, manduca.
Respondens, quid Jesus dicit eis? Dicit: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
Quid est cibus Jesu? Cibus Jesu est ut faciat voluntatem ejus qui misit eum, ut perficiat opus ejus.
35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
Secundum discipulos, quid quatuor mensibus venit? Messis venit.
Quid dicit Jesus? Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.
36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Estne qui metit idem qui seminat? Non. Alius est qui seminat, et alius est qui metit.
Cur missit discipulos eius Jesus? Misit eos metere quod non laboraverunt.
In quos discipuli intoerunt? In labores eorum qui laboraverunt.
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. Cur multi ex civitate crediderunt in eum? Propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.
Quid generaliter dixerat mulieri Jesus? Dixerat ei Jesus omnia quaecumque mulier fecerat.
Quid specialiter dixerat mulieri Jesus? Dixerat ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
Cum venissent ad Jesum Samaritani, quid rogaverunt eum? Rogaverunt eum ut ibi maneret.
Mansitne ibi Jesus? Mansit ibi duos dies.
42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
Quid sciunt Samaritani? Sciunt quia Jesus est vere Salvator mundi.
Quid mulieri dicebant? Dicebant quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.