Speculum Sapientiae I

SPECULUM SAPIENTIAE BEATI CIRILLI EPISCOPI, ALIAS QUADRIPARTITUS APOLOGETICUS VOCATUS, IN CUJUS QUIDEM PROVERIBIIS OMNIS ET TOTIUS SAPIENTIAE SPECULUM CLARET, FELICITER INCIPIT.

Prologus
    Secundum Aristotelis sententiam in Problematibus suis quamquam in exemplis in discendo gaudeant omnes, in disciplinis moralibus hoc tamen amplius placet, quoniam structura morum ceu ymagine picta rerum similitudinibus paulatim virtutis ostenditur, eo quod ex rebus naturalibus, animalibus moribus et proprietatibus rerum quasi de vivis imaginibus humanae vitae qualitas exemplatur.  Totus etenim mundus visibilis est schola et rationibus sapientiae plena sunt omnia.  Propter hoc, fili carissime, informativa juventitus tuae documenta moralia non de nostra paupertate stillantia sed de vena magistrorum tibi nunc scribere cupientes cum adjutorio gratiae Dei ea trademus, ut intelligas clarius ac addiscas facilius, gustes suavius, reminiscaris tenacius per fabulas figurarum.  Sed quoniam quatuor virtutibus principalibus, scilicet prudentia, magnanimitate, justitia et modestia aedificium rectae vitae praecluditur et fundatur.  Haec enim sunt quadratura tabernaculi domini et quatuor bona Job ac illa quae Nabuzardan destruxit in subversione Hierusalem, templum sapientiae, murum urbis virtualis potentiae, palatium reginae justitiae ac domos Hieruslem, pacem modestiae, e quibus prudentia vir ordinatur in Deum, magnanimitate vero in semetipsum, in adversis ne decidat et moderanime in prosperis ne mollescat.  Sed quemadmodum justitia rectificat in proximum, sic prudentia noscit bonum eligendum malumque vitandum.  Et sicut justitia facit bonum ita modestia vitat malum, magnanimitate vero interiorum ordo stabilitur virtutum.  Consequens est ergo, ut quatuor magnorum/ siquidem vitiorum totus impetus subvertatur.  Haec quidem vitia quatuor sunt dementia et superbia, quae magnanimitati et humilitati contraria sunt (ubi enim non est humilitas magnitudo animi vecors audacia est), similiter autem avaritia et intemperantia.  Haec namque illa quatuor sunt quae Job bona diripuerunt.  Quippe Sabaei stultitia vastantes boves prudentiae, Chaldaei superbia camelos magnanimitatis tollentes, ignis luxuriae oves munditiae comburens ac ventus impetuose ac violenter avaritiae irruens domum ubi convivantes sunt decem praecepta justitiae funditus subvertit.  Haec quidem quatuor illa dira cornua sunt quae ventilaverunt juxta vaticinium Zachariae Judaeam et Israel et bona illa quatuor, quae secundum Johelem insatiabiliter voraverunt, scilicet eruca verecundiae, locusta volantis superbiae, bruchus totus et ventus insatiabilis avaritiae et rubigo ardentis luxuriae.  Quadripartito ergo opere procedemus: primo agentes contra imprudentiam, secundo adversus superbiam, deinde contra avaritiam, finaliter contra intemperantiam, ut sub petra domini nostri Jesu Christi vitiorum regnum quadruplex in eadem statua Nabuchodonosor visa per somnia feriamus.

LIBER I.  CONTRA IMPRUDENTIAM. 

Semper disce et in extremis horis sapientiae semper stude.
De vulpe et corvo, cap. 1.

Vulpes decrepita ardens cupiditate plus sciendi quaerendo magistrum membris gravioribus sui corporis itineris addidit grave pondus.  Mox ergo tendenti senectutis infirmitate quidem gravi, sed aviditate sciendi peragili cum corvus astutior occurrisset, peracto mutuae salutationis officio satis laeta subjunxit: vere voluntas dei erat, ut mihi occurreret quem volebam.  Te namque qui coeli per cardines ambulas et multa consideras, ut me disciplinae sitibundam instrueres, perquirebam.  Cui ille respondit: sanctae calliditatis antiqua[ta] magistra, quid amplius quaeris scire?  Hoc certe tantum tibi restat peccatum finem habere.  Ad haec discipula facta doctrix ita dicitur respondisse.  Numquid, frater mi, scriptum est a Salomone: audiens sapiens sapientiam sapientior erit, nisi quod sapientiae non est numerus.  Unde semper oportet addiscere et in extremis horis fundum sapientiae desiderabilius indagare.  Finis enim prudentis sapientia est et ob hoc quanto huic fini viciniores sumus, tanto majori impetu ad amplectendum eum avidiores, cum natura curramus.  Virtutis enim motus quasi naturalis fortior est.  Sed cum visus senio ingrossatur, aspectus ex parte rationis acuitur.  Dignum quippe est, ut quanto plus viget mentis judicium, disciplinae plus operam impendamus.  Namque dum hic vivimus, nunquam in eodem statu manemus.  Quare si non proficimus, mox deficimus.  Sic enim esse prospicimus in mutabilibus rebus, quoniam sol, cum ultra non procedit, revertitur et statim dies diminuitur, cum nox cresecit.  Similiter cum non magis protenditur, mox inclinatur in senium cursus aetatis.  Igitur donec in semita fueris, semper disce, nec unquam putaveris satis esse, quia si steteris, retrocedis.  Nihil nimirum organorum nostrorum retrorsusm natura sed ante tantum composuit, ut in virtutis actibus non retrocedentes imo semper procedentes crescamus.  Plures enim sensuum nostrorum ante situati sunt et ibidem stant manus et pedes.  Quo dicto discessit. 

Nihil sibi homo est sine sapientia.
De aquila et sole, cap. 2.

In lucidioris aeris sublimitate aquila conscendens solis fixo contuitu mira venustate inspecta mox eum tali quaestione pulsavit dixitque: tu quid es, vas admirabile, tam decorum?  At ille respondit: nescio.  Tunc illa magis mirata nimirum, quod in lucis fonte hujus ignorantiae tenebras invenisset, adjunxit: et quomodo cum in splendoribus tuis caetera videantur tui tu nescius  te non vides?  Cui dixit: quippe sapientiae sum non expers; sola enim illa sui gaudent notitia, quae sunt in se ipsa per sapientiam conversiva.  Ad haec aquila sic arguens sic dixit: quomodo igitur prodita est tibi tantae virtualitatis causalitas ac tantae soliditatis perpetuositas?  Ex quo namque te ignoras, tu tibi nihil es.  Nil quidem prudentia fatuo, rutilantia  caeco et eloquentia surdo.  Tunc Tytan repondit: etsi nihil mihi sum, tamen ei sum, cujus sunt omnia, quod est quoddam maximum vas sapienti.  Ipse enim sapiens cum solus se cognoscendo sit suus cunctorum, quae sibi non sunt, intellectu carentium sapientia constitutus est dominus.  Homo namque participio sapientiae ex divina imagine decoratus ab ipso quidem primordio universis rebus mundi visibilibus est praefectus.  Nimirum sapientis sunt omnia, cui tantum valet metallorum gemmarumque validitas et subsidiaria medicinarum servit potestas.  Quamobrem pretiosior est sapientia cunctis opibus et omnia, quae desiderantur huic non valent comparari.  Quibus auditis mox illa dilectione sapientiae inflammata petivit a sole, ut, quid sapientia esset, luce diffinitionis ostenderet.  Cui libenter annuens inquit: sapientia quidem est illa mentis veritas, qua summum bonum, quod est Deus, recta fide conspicitur et casta dilectione tenetur.  Hac enim qui dotatus est, jam mundi dominus ac possessor est suus. Quibus diligenter notatis in propria gaudens illa reversa est.

Prudentia vera est, quae simplicitatis innocentia decoratur.
De corvo, vulpe et simia, cap. 3.

Animalium omnium simul collecto concilio cum de pluribus quaererent, non immerito placuit hoc illis de ratione prudentiae ob viviendi regulam investigare praecipuum, quis eorum astutius famaretur.  Sed quoniam sumit incertum vulgus studia contraria et privatus amor rectum vertit judicium in obliquum, hinc volatilia corvum, hinc vulpem terrestria, singula quaeque suum prudentia mox exaltare coeperunt.  Sed quia violentus et inglorius actus est laudationis conatus, hinc quidem corvi multiformis dolositatis et versutiae ostensis astutiis, hinc vulpis deceptivae artis ingeniis ventilatis quasi juris dignitate singulorum facinora praetulerunt.  Talibus ergo partialitatis amore sine rationis sententia hinc inde jactatis pro veritate stans simia haec in communi voce correctiva diffudit dixitque: non miror nimirum, si bestias cum et ipsos homines mentis splendoribus tantum vigentes vitialis umbra mentiendo virtutem aliquotiens in judiciis fallat.  Nam prodigalitas amatoribus suis fallacem speciem liberalitatis depingit, magnamitatis vigorem audacia et inanis gloria magnificentiae granditatem.  Pari quidem modo subornata calliditas aegris mentibus oculis mentitur claritatem prudentiae.  Sed ipsa quippe dolosa astutia nocendi est conjuncta cum ignorantia virtuose agendi.  Prudentia vero est ars praeclarissima recte vivendi cum simplicitate quae est nescia quemquam laedendi.  Nonne Deus aeterna prudentia sinistris petivit ab angelis doli nocendi nescius in quo deciperent dignum quippe deceptione impium Achab?  Et propter hoc ea quae nimis provide nunc famatis, nocentis calliditatis arte armata malitiosiora fore dicam nec unquam prudentia.  Namque is tantum prudens est, qui ratione recte in omnibus gubernatur.  Verum recta ratio est rationalis, quae suum finem tantum ut optimum intendit et omne quod impedit ad hunc consequendum effugit, cunctum quod expedit agere et in his omnibus quousque ad illum finem perveniat firma constantia permanet.  Finis autem naturae rationalis est sine omni malo gaudere, omni vero bono cum perpetuitate securitatis et securitate veritatis laetari.  Ad hunc capessendum cuncta impedimenta sunt vitia et omnes opportunae virtutes juvant.  Quo diffinito unusquisque sociorum secessit in sua.

De melioribus rebus est uti providentia, qua suo loco et tempore cuncta quaeras et facias.
De cicada et formica, cap. 4.

In fervore messis cantans et quiescens cicada cum vidisset formiculam multo labore granum suis organulis attrahentem, compatiens ei dixit, ut quid in tanto caumate cum natura refrigerativam quietem et humectivam umbram requirat.  Tu non solum nuda circuis sustinens tempestatem, sed quod pejus est, gravi onere te occidis.  Nonne vides, quod ego in umbra viridi cum jubilo requiescens in suffocativo vix aestu refrigerativum cordis anhelitum capere vix possum?  Quiesce, rogo, donec messis transeat intensivum.  Cui mox improvidae provida formica provide respondit: omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub coelo, quamobrem sicut quaeque suo loco et tempore agenda sunt, ita et inquirenda.  Nam si rei opportunum tempus negligenter transierit, cum quis indiguerit, postea minime reperit, eo quod hora debita sibi necessarium non quaesivit.  Sic ergo, carissima, uti providentiae summae opus est nobis, qua vitae quidem adjumenta ac commoda illo tempore vigiles colligamus, quando illa naturae beneficentia dum haec quaerimus invenimus. Tempus autem colligendi victum est messis, unde nunc provide laboribus colligo, quo nimirum in arida hyeme opulenta requie vivo.  Tu vero improvida futurum tempus negligens instabili puncto quietis nunc existis, imo nunc magis abuteris cantilenis.  Cum folium, quo nunc delectaris, quasi umbra transierit, et gravis ardor famis simul cum egestate successerit, nihil congregato in messe, nonne improvidentiae diro gladio vitam tibi, quam admodum diligis, peremisti?  Sed attende, quaeso, quantum in suis rebus regularitate mirabili providentiae natura ducatur.  Namque venarum fontes plenos in pascuis animalium semper habet, ut cum necesse fuerit, membris debitum et praeparatum provida distribuat alimentum.  Annali quidem circuitu sub zodiaco sol provido ductore conducitur,  ut sic provideatur mutatis temporibus in futurum.  Nam et terra in hyeme concipit, quae digesta aesatis incendio futuri temporis providentia gignit.  Similtier autem prosequenti anno semel suaviores palma dactilos ginit et vitis liquorem dulcissimum pari ordine sic destillat.  Sic nimirum fontes, qui non semper scaturiunt, virtute stellarum semel terra imbuta humiditate diutina profusi cernuntur.  Unde totus naturae ordo providentia gubernatur.  Quid igitur ea spreta, quae est vitae tam commodea gubernatrix, futuroque neglecto de praesentibus tantum gaudes?  Ego certe, ni fallor, de futuris plus curo, nam praeteritum perdidi, instans coeli cursu rapidissimo jam transivi, et tantum quod superest, futurum possedi.  His auditis mota cicada rogavit ut haec quid essent diffinitione monstraret.  At illa libenter preces admittens inquit: providentia quid est?  Si verbum dignum habeo est hoc, arte vigilis rationis in hac vita transitoria talia congregare et congretata inviolabiliter conservare, e quibus semper vivas in aeterna et gloriosa quiete.  Quo dicto onerata  processit ad nidulum suum.

Donec mortalis es, time ubique et semper.
De corvo et vulpe, cap. 5.

Volitantem corvum famelicum circumcirca vulpes latitans nec minus pabuli ardens latibuli sui de valva conspexit ac comperto subtiliter famis rabie circumdatum mox latenter egressa est ac simulata morte versis quidem oculis, mandibula lapsa, collo fluido, anhelitu furtim tracto, pede tenso, cauda spersa et calliditate tanta totius corprois societate diffusa, ut dissolutionem regitivae virtutis mentiretur livida fraus vivientis.  Haec nimirum quaerens cibum carnis tam avide arte picta et vupina fraude coram subdolo se ingessit, cumque corvus simulatum cadaver jacentis mox vigili famis oculo adspexisset, armis fallaciae non minus minime doctus staim parum procul supra descendit, ut sic prius, si dolosus esset, addisceret, quam ex improviso callidior rostro sitibundo feriret.  Verum quia vita minus occultatur in pectore, ubi flabellum jecoris praecordialem rogum eventilare non cessat, satis in anatomicis eruditus primum effusitiva corporis vitalia diligenter perspexit, ac sic percepta rima necessarii motus fraude, ore sumpto lapillo super aurem jacentis projiciens dixit: scito non minus vidisse corvinum oculum quam vulpinum.  Nam si tuus subtiliter comperit famem meam et meus oculus rimatus est fraudem tuam, sed ut amplius dicam pluries fodi oculum sic jacentis.  Ad haec raptim collecta respondit: egoque saepius laeta collum tenui descendentis.  Tunc corvus subjunxit: ut quid hoc facere voluisti? tu forte putabas, minus me sentire esuriem?  Cum et magis, nam crapula gravat, sobrietas elevat, ebrietas tollit mentem magisque ut te arguam nimis obfuscat prudentiam fraus furibunda.  At illa querulo dixit: dudum haec didici, sed plus novi, quod quandoque dormitat bonus Homerus id est philosophus.  Nam non semper ingenium rutilat nec pari modo mentis validitas est semper apta.  Minus quidem curantes scientia praediti perierunt pulres et parum gnaris saepe diligentia salus fuit.  Sic serpens callidus negligentia periit et mus vigilautia ungulam murilegi astutioris effugit.  An frustra jacitur rete ante oculos pennatorum? sed si volueris me tibi fraudis laqueos tetendisse, disce in hoc, quoniam inter fures, cum possibilitas aderit, non est fides.  Vade igitur et donec mortalis es, semper time et ubique timens circumspecuts attendas!  Quo dicto divisi sunt.

Vede, pedem cui tribuas, et in securioribus dubita.
De aranea et musca, cap. 6.

Texenti araneae retiaculum artis suae musca volitans coram posita dixit: ut quid concludis fallaci reti semitas liberioris naturae? quo quidem jure usurpas tam publicum et tensis retiaculis modum claudis aptissimum gradiendi?  At illa respondit: nimirum naturae auctoritate hoc facio, quia doctrix effecta scholas meas in plus aptis semitis extendo.  Tunc musca subjunxit: si ita est, tunc disciplinae tuae regulas pande.  Cui illa libenter annuens inquit: scito quod mortalium vita non minus pendet ab oculorum rectitudine quam a corde.  Quod quidem ut panderet, sapientia repleta natura multum sibi invicem cor et oculum conformavit, videlicet in agilitate motus, in copiositate spiritus et in unitate conductus.  Propter hoc maxima diligentia gubernandis adhibenda est oculis, ne, si erraveris, vitam perdas: nunquam pariter ambos claudes, sed quiescente uno vigilans alius te gubernet.  Lucerna enim corporis tui est oculus tuus et idcirco ambos si clauseris, statim offendiculis ductus in tenebris confunderis.  Omni igitur custodia serva cor tuum et diligentia vigili oculum tuum.  Haec est prima regula mea, secunda vero est, ut non sis avara de pedibus tuis; numquam des alicui simul duos, ne forte porrectis in malum porrectus in perditionem per consequens sis eorum.  Pes est sapientis enim suus et suorum pedum est stolidus.  Palpebrae igitur tuae praecedant gressus tuos nec pes unquam ducere oculum antecedat.  At vero finalis regula est, ut ibi semper plus timeas, ubi tibi plus arridet securitas.  At ibi minus speres, ubi spes in rei specie plus apparet.  Quod enim quaeres in certo, hoc reperies in incerto et quia dubitabas in solidis, hinc nimirum in dubiis tuta eris.  Sapiens enim timet et declinat, sed stultus transilit et confidit.  Doceo igitur te quiescere, moneo te cautela procedere et pedem ad provisum tantum extendere.  Tendo igitur laqueos inquietis, pono retiaculum fatuis ac tormentum paro molestis.  His quidem cum admiratione auditis musca sic inquit: certe valde sunt magna quae instruis.  Mos illa respondit: verum est, si haec facis, nam intellectus bonus omnibus facientibus eum.  Deinde regularum et monitionis oblita musca, quietis impatiens et incauta, cum in araneae laqueum incidisset, ira coepit lamentari de judice, quod captam violentia decepisset.  Cui illa respondit: arte capere pestilentem non puto esse dolum fraudis, sed diligentiam aequitatis.  Olim dixi tibi: quiesce aut certe perge, et non audisti.  Discant ergo alii in malo tuo, quod neglexisti incauta bonum tuum, et hoc dicto damnavit eam.

Semper cum tuto onere et suavi protectionis jugo possibili perge.
De mure et testudine, cap. 7.

Mus per cellarium ingruente gressu discurrens gravi passu pergenti testudini obviavit.  Cujus quidem congruam gravitatem mox stultus (mus) deridens ironice et delusorie sic dixit: quid, soror, tam rapida velocitate incedis?  Cui illa moto capite illusorem deludens ad veritatem respondit: ego sic pergo, quia onerata sum armis meis.  Tunc ille: stultum est tantum onus ubique portare.  Et illa: imo stultum est quod judicas non sentire, at stolidum magis nondum securum ab hostibus inermem saltando discurrere.  Nimirum ex naturae providentia tuti corticis pondere circumquaque vallata domum, murum, clypeum, cum incumbit necessitas mihimetipse reperio et mendicando suffragia non discurro.  Tu vero levis, quia inermis es, cum hostis tibi ungula furibunda incurrerit, hinc inde quaerendo stupidus curris ac subito praeventus ab hostili milite peris, si non inveneris ubi quando mox abscondaris.  Quid ergo de letifera levitate laetaris?  Attende quod ventorum levitas et in profundum saepe nautam submergit et bellifer equus, nonnisi pondere sit aggravatus, securus in hostium cuneum se immittit.  Maris unda fluctuosa levitate semper circumfluit et tellus sua ponderositate quiescit, levis stipula aut penna flatu ventorum inquieta resolvitur et lapillus sua gravitate firmatur: igitur, frater mi, tibi tuae sit levitatis grata tempestas, mihi meae ponderositatis cara tranquillitas.  Placet certe ubique portare suave jugum protectionis ac semper habere mecum onus leve salutis.  Quibus dictis recedens derisoris sui risum convertit in luctum.

Tuae spei ancoram in bonis perpetuis tantum fige.
De ceto et nauta piscatore, cap. 8.

Super maris undam cetus grandissimus in insulam elevatus cum aridae (terrae) speciem mentiretur, piscator raticula fluctuans terrae cupidus in portum sophisticum hunc pervenit moxque laetus ibi descenduns parum levata puppicula manu, petra et ferro genito rogo sibi pius coepit fovere corpusculum algore rigidum, labore fessum et esurie desiccatum.  Verum cum ignis acuta caliditas insensibilis piscis transacta pinguedine tandem in carnem sensibilem descendisset, ardoris sensu statim pisce commoto terrae motum aestimans nauta stupidus relictis omnibus cucurrit ad lignum.  Sic inde veritate comperta tutus de barcula lamentabiliter coeto dixit: ut quid ostensa ingenti mole stabilitate letaliter simulata et cute picta mentiebaris te portum?  Ni certe natabile lignum statim profugo subvenisset, in te confidentem raptum subito non minus quam naufragium submersisses.  Cui piscis respondit: Tu autem quare ad quiescendum super rem mutabilem descendisti:  Et ille: certe quia tellus esse et non aliud videbaris.  Tunc alter: numquid omne quod videtur existit?  An ignoras quod plura in sola sui apparentia, non in veritate fraudantur?  Nam sophista videtur philosophus et hypocrita sanctus.  Propter hoc, carissime, tu qui maris incola periculosis versaris in fluctibus et perniciei castris undique obsessus, in ligno perfragili circumdaris, quo nimirum in necessitate confugias, cui te credas, ac ubi stabilitus confidas, prius ruminante diligentia videas et clara prudentiae circumspectione attendas.  Nam si ex toto semel erraveris, praeventus morte correctionis tibi postmodum nullatenus locus erit.  Sic ergo tutum stabilitate perpetua quaerens portum, hunc meliorem et in bonis melioribus optimum prudentuer eligas, ubi confidentia secura quiescas.  Nonne sapiens architectus in terra stabili fodiendo quaerit fundamentum stabilius et navis pervigil gubernator, antequam suam accommodet ancoram, scrutator abyssi plumbata cordula quaerit tutissimum fundamentum?  Stultus enim est, qui super rem instabilem fabricat et amens ex toto, qui rebus mobilibus se ab eisdem stabiliendum commendat.  Vade igitur et disce nequaquam in perituris confidere sed in terris de caetero tuae spei ancoram tantum fige.  Quibus edoctus nauta consolatus discessit.

Aeterna dumtaxat dilige et nunquam dolebis.
De vulpe et simia, cap. 9.

In pleniluniis symeae cordis laetitia exsultanti vulpes mox adstitit et haec dixit: indica mihi, soror, ut tecum gaudeam, hujus jucunditatis quae sit ratio et exsultationis quae causa.  At illa laeta laetanter, ut secum laetaretur respondit: (nimirum) lunari, quam amo, plena luce nunc fruor; quoniam hanc diligo, et qua caetera perfruuntur, hac laetor.  Ad haec vulpes subjunxit: putabam certe, carissima, (ne turberis) manu, naso.  vicinoque oculo aestimativa praeclara ad rationis naturam plus te cunctis animantibus accessisse; sed ut ex vana gratulatione cognosco, adhuc permanes de longinquo.  Quo enim magis a ratione sejungimur, tanto quidem ab homine plus distamus.  Puto namque (ni fallor); quod amare lucem verum sit bonum, si tamen ejus sit stabile fundamentum, sed amare perdibile, nihil est simile quam dolere.  Quantum enim id, quod diligimus, gaudemus habitum, tantum etiam mox dolemus amissum.  Unde fit, quod dilecta re perdita statim mox in dolorem vertitur amor et jucunditas in moerorem.  Sic (et nimirum) quanta fuit concupiscentia in amando, tanta fit dolorositas postmodum in perdendo, et quanta fuit jucunditas in fruendo, tanta est moestitia in carendo.  Sed quoniam melius est non diligere quam dolere, eligibilius non immerito existimo, transitoria spernere quam amare.  Haec namque si non amamus, sed spernimus, cum transierunt, non dolemus.  Igitur quod tamen diligis laudo te, sed quia lunari lumine mutabili frueris, te non laudo.  Hoc enim sero luna plena laetaris, ac sequenti vespere tristaberis.  Impossibile namque est amato perdito non dolere, et sic quid tibi residuum erit de praeterito gaudio, nisi praesens dolor?  Amatum siquidem rapit secum ubique gaudium et idem cum transierit, mox fines ejus occupat luctus.  Attamen non est sapientis gaudere, ut doleat, sed ad tempus lugere, ut sempiternaliter gaudeat.  Infelix quippe est commutatio de jucunditate in luctum, de gemitu vero commutatio beata in gaudium.  Propter quod, carissima, ut tua sit gaudiosa dilectio et fruitio permansiva, illam dumtaxat lucem diligas ac ea fruaris, quae durabilis, invariabilis atque summa.  Nam cujus rei fixum est bonum, ejus sempiternum est gaudium, et cujus fruibilis natura est et fruitionis bonitas summa, et illius est laetitia secura atque plena.  Propter hoc autem sicut amamus, et sumus.  Habet enim amor cameliontis contuitum, unde transimus cum amatis aut sistimus, et cum eisdem vilescimus aut cari sumus.  Sed quid lugenti camelionti de colore aureo mutato in luteum sagax corvus responderit, non audisti?  Claude aurum, pone desuper lutum et de caetero tepescit aurum.  Quibus dictis, vale superaddens recessit.

Ubi multa sunt consilia, ibi salus.
De formica et vulpe, cap. 10.

Congreganti materiam, ut domum sibi construeret super terram, vulpeculae formica obviavit.  Quid esset, quod ageret, ave prius dicto quaesivit.  At illa respondit: in obscuris quidem terrae latibulis ac et tu tanto tempore habitavi; modo fert animus in luce tam cunctis gratissima construere mihi nidum.  Cui formica mox dixit: fuit tibi forte unquam molestum habitaculum primum?  Quae ait: numquam certe, sed tutissimum et quietum, attamen ad novitatem hanc dulcedine lucis inclinor.  Cui formica subjunxit: nimirum dulce est lumen et delectabile oculis videre solem, at longe magis sapidior vita est et delectabilior secura quies; quamobrem, soror, licet non sim tanta, ut sim consiliaria tuae prudentiae, hoc tamen quod tibi memoror, in hac novitate unum est quod presbiteris et pellipariis non es modicum odiosa, illis quidem propter zelum gallinarum suarum, istis vero pellium cupiditate tuarum.  Sed aliud est ut in novo negotio consilium antiquorum requiras, namque consilium custodiet te et prudentia te servabit.  Statim vulpes inconsulte respondit: principia quidem rerum mole minima virtute sunt maxima, nam ex parvo semine palma gignitur ingens: unde in minimis exordiis maxima sunt consilia agenda, quoniam parvus error in principio, maximus est in fine.  Modicum enim corruptelae radicis in totum arboris corpus diffunditur, eo quod in suo principio quodam modo totius realitas continetur, quoniam et si minima negligis, deflues in majora paulatim.  Propter hoc Salomon in proverbio dixit: audi consilium et suscipe doctrinam, ut sis sapiens in novissimis tuis, nam et cogitationes consiliis roborantur.  Ad haec vulpes victa ratione respondit: etsi in hoc ipso uti consilio opus est, satis gratia naturae est meorum.  Statimque altera dixit: scriptum est, non sis sapiens apud temetipsum et ne innitaris prudentiae tuae, quia dicentes se esse sapientes stulti facti sunt.  Nonne plura quatuor oculi vident quam duo?  Multiplicati radii plus illustrant?  Major certe valetudo est plurium et ratis securius pluribus nautis gubernatur.  Sed et cujus est consilium, nonne sapientiae?  Nimirum haec quae abscondit uni, revelat alteri?  Et humilitatis amatrix ut plurimum rectum per alienum docet consilium de agendis.  Verum si bene vidisti, teste consiliario addito certior eris, si non recte, statim in melius dirigeris.  Quanto igitur consilium ex pluribus est, tanto salubrius est, quoniam ubi multa consilia, ibi salus.  Sic audiens sapiens sapientiam sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit.  Ad haec vulpecula dixit: scio quod provida es, doce, quaeso, cujus sit consilium audiendum.  Tunc illa: quippe sapientis, prudentis, scientis, experti, amici, fidelis, magnanimi Deumque timentis.  Quibus dictis et digestis provida callidam eruditam vale dicto dimisit. 

Diligentiori ruminatione omnia digeras, priusquam agas.
De bove et porco, cap. 11.

Post aliquantulam sumpti digestionem edulii ipsum bos retribuens faucibus cum recubans ruminaret, porcus hoc adspiciens ad eum venit et dixit: quid est quod agis, cornute? Cui ille: rumino. Tune porcus: parum ante tam onerosum jugam deposuisti, ut quid modo non quiescis? Nonne semel satis est masticasse? Ad haec bos ita fertur dixisse: nimirum, frater, si ruminares, nullatenus ita sentires. Ubi quaeso situs est alimenti sensus? Nonne in faucibus? Et propter hoc quanto diligentius edulium masticamus, tanto amplius totius rei saporem percipimus et judicialem gustum vehementius delectamus; revera molares dentes in duplo provida ob  hoc natura composuit, ut masticatio major adsit, et gustativus sensus providenter locatus est in ore, ut delectatione cibum diutius teneamus sub fauce. Quin et ruminans melius digero et alimentum in fine per amplius depuratum assumo. Tune porcus his auditis adjunxit: quis ruminare te docuit? Et ille: nimirum ars illa me hoc agere erudivit in corpore, quae sapientem edocuit ruminare in mente. Cuncta namque subtili medicamine ruminat prudens quae aut dicit aut facit, propterea quidem digesta loquitur et purgata similiter operatur. Ad quid enim communicatum est homini clarum rationis consilium, et tam carissimum concessum est illi meditationis bonum? Nonne ut his salubriter in agendis utatur? Unde praemeditationis masticatio semper paeponenda est in cunctis humanis actibus, si sapientia gubernantur, ut universa digestiora et puriora consequantur.  Nec semel satis est rem agendam videre, sed necesse est eam subtiliter pluries ruminare. Sicut quatuor digestionibus cibus praecoquitur, ut deinde membris purior atque veracior tribuatur, omnis cibus, antequam animae uniatur, quatuor purgetur digestionibus. Primo vadit ad stomachum et ibi digeritur et sequestratur purum ab impuro et quod  impurum est, emittitur per secessum. Deinde purum derelictum ad hepar mittitur, et ibi digeritur et fit sanguis et sequestratur purum ab impuro et impurum emittitur per  urinam. Deinde derelictum purum a venis attrahitur et ibi tertio digertur et sequestratur purum ab impuro et impurum emittitur per sudorem et sputum. Deinde purum derelictum per membra spargitur et in membris quarto digeritur et sequestratur purum ab impuro et illud impurum, quod quasi purum est, servatur in vasis spermaticis et in generatione emittitur. Purissimum autem derelictum conversum in membrorum substantiam finaliter animae copulatur factum vivum et substantia vitae. Unde nulla cibalis impuritas accedit ad animam, nisi cum quater mundificatus sit omnis cibus. Tu quidem ergo, carrissime, quia non ruminas, impurius suscipis alimentum, et ob hoc divina lege judicaris immundus. Quibus auditis erubescens porcus recessit.

In omnibus ordinata gravitate procede.
De equo et bove, cap. 12.

Quum agiliter equus hinc inde discurreret, onustum bovem obviam habuit graviter incedentem.  Cui dixit: quid tibi divisa est ungula, cum sub tanto pondere ejus tibi nunc esset soliditas opportuna?  At ille respondit: nimirum qui me condidit hoc praevidit, ut semper ita procedam; quo sub onere magis ac commoda cernor ordinata gravitate.  An ignoras, quod perditio derivetur a pede cito?  Nam mortalia siquidem plena sunt cunctis periculis, unde ubique oportet cum gravitate incedere, ut possis dato pede uno, ubi porrigendus sit alius, salubriter providere, similiter autem tarda sapientia est terrenis.  Implicati namque sensibus membrisque mortalibus gravati sapientiae lumen absconditum in altissimis situm antiquitatis temporibus vix attingunt, et ob hoc quanto tardiores tanto perspicaciores inveniuntur.  At vero si gravitate tarda incedimus moderatius laboramus et ob hoc quod agimus lucidius intuemur et quiescente quidem anima cuncta melius judicamus, quoniam et sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.  Quapropter si cum tarditate procedimus, velocius id quod intendimus expedimus, quia sic lucerna prudentiae ducimur, qua per directum iter veritatis amotis deviis velocius summopere praesentamur.  Nonne mutari coelestis facies non videtur et rapidissima regularitate differtur?  Repentinum sagax natura non patitur et quae subito ingruunt, plus confusa mente subvertunt.  Immoderato cursu nisi gravitate praepediatur, navis dissolvitur et festinato partu fertur catulus caecus natus.  Moderatiori verumtamen imbre tellus pinguis efficitur et ordinato gressu non solum decentius, imo salubrius grues incedunt.  Tu autem, carissime, quia indivisa ungula velociter agitaris, saepe lapsu confunderis, quo nimirum immundum etiam anima judicaris.  Quo audito recedens equus erbuit.

Ad audiendum velox, ad credendum sis tardus.
De vulpe et corvo, cap. 13.

Ad vulpem absconditam famescentem cum amicus corvus non minus sibi quam illi compatiens gallinas in secreto manentes fraudis vi studeret adducere, ad eas se contulit et salutatione proditionis proposita dixit: annuntio vobis gaudium magnum; quoniam vulpes monialis effecta est et deposuit feritatem, venite securae de caetero et videte mirabile, quoniam in oratorio velata cantat horam devotis laudibus vespertinam.  Mox illae levitate cordis credentes cum pergerent inventum gallum secum ducere conabantur.  At ille mira dotatus intelligentia, quantocius verbi dolum percipiens piis uxoribus dixit: audite me, insensatae, nimis credulae  Quo namque tenditis nisi duce fraudis in mortem?  Nonne si in corvo fore creditis veritatem et speratis de vulpibus bonitatem, lucem esse putatis in tenebris et in vitiis sic virtutem?  Sed hoc nimirum impossibile est, quoniam splendor solum de lumine rutilat et virtutis stilla de vena bonitatis tantum destillat.  Non audistis adhuc, ut video, sententias sapientum.  Veloci quidem aure audiendum est et gravi corde credendum.  Oportet enim diligenter attendere, quid et cui credatur.  Revera minus provide amico et inimico pariter creditur, cum amore et odio linguae libra fallacis siquidem affectionis pondere in obliquitatem trahatur.  Verum nulli securius quam amico de malis et inimico de bonis accommodatur auditus.  De te vero nunquam credas inimico tuo in aeternum, quia si bene dicit sophista, de bono tendit ad malum, si male dicit, facit quod suum.  Ipsius igitur bonitati, hosti communi et invido credendum non est, quia cum oculus sit lividus, amator tenebrarum  lucem odit et ad unuscujusque turbandum serenum nigrum infamiae lingua spargit.  Sic nimirum multiloquii dilectori, adulatori mendaci pariter et fallaci credulitatis assensum mandaverunt prudentes fore nullatenus tribuendum.  In multiloquio enim peccatum non deerit et adulator falsa pro veris cudit.  Sic assueta lingua mendaciis huc se facilius divertit et fallax anima libenter rete dolositatis expandit.  Similiter autem tuorum avido aut iracundo auditus nequaquam sapientis impenditur.  Leve namque verbum, ut res captetur, quantocius mittitur et ab ira seu inimicitia vel ininvidia nubila a veritate quidem oris rectitudo curvatur.  Quid tandem nisi quod nulli minus quam tibi de bonis credas?  Naturaliter quidem laudem appetimus aut majora communiter de nobis aestimamus.  Ad hoc autem est eloquium ponderandum, quoniam tantum est credendum possibile et hoc dumtaxat conveniens est.  Sed convenientia verbi ex circumstantia percipitur facti.  Haec siquidem sunt rei qualitas, locus, tempus et modus.  Sic igitur fallaci credere corvo stultum est et omnio dementia, vulpem deposita feritate in oratorio velatam cantare credere.  Hoc enim vulpinae caudae non convenit et totaliter veritas a circumstantiis ipsis dissentit.  Quoniam quidem ergo multa cautela circa credendum adhibenda est, et rei veritas tanta diligentia inquirenda, pro certo stultissimum est cito credere, et periculosum citius post levem credulitatem moveri.  Quibus eruditis dimisso corvo gallum gallinae sequutae sunt.

Quietem mentis dilige et otium fuge.
De bove et lupo, cap. 14.

In vespertina quidem hora jugo bovem oneratum arantem otiosus vagusque lupus reperiens quasi compatiens dixit illi: quando tu solutus beata libertate vagaberis ac quiete tam lassus refocillaberis otiosus?  At ille respondit: nimirum quando sapientia relinquit naturam; labores enim quamdiu sustinebit membrorum societas, nequaquam me rapiet vagationis captiva libertas aut otiositas cordis tempestatibus fluctuans.  Namque vagatio alienatio quaedam mentis et otium tempestas est cordis.  Siquidem alienatus a virtute mox sensus sicut Chain profugus vagusque diffunditur et veluti David statim procella vitiositatis involvitur animus otiosus.  Ligatura enim membrorum propter assiduum motum privata est sensu et in Albagia velocius repentinus ingruit motus.  Ad haec lupus adjunxit: num quid ergo quiescet sapiens?  Ad quod bos: non quiescit sapiens, solum imo possidet eum secura quies.  Non attendisti quod ad quietationem majorem principii sensuum superior mandibula non movetur?  Verumtamen nunquam est otiosus sapiens, continuo quidem aut mente exercituatur aut corpore.  Quid est enim otium nisi perditio irrevocabilis horae, effusio vitae, retrogradatio perficientiae?  Sic gignit carnis desideria, parit superbiam, accendit luxuriam, solvit linguam, nutrit indigentiam, introducit rapinam.  Egestatem namque operatur remissa manus et qui sectatur otium, est stultissimus. Attamen otio sabbatis ante Ysrahel coelum non influxit manna; quoniam et aqua putrescit immobilis et immotus ensis rubigine mox sordescit, pes quietus obstupescit et vestem depositam dirus tineae dens corrodit.  Sed e contra polus continuo currit, cor dum vivit non quiescit, naturalis virtus non dormit et rectiva mundi prudentia semper agit.  Propter hoc, carissime, otium vitans aut aro aut comedo aut rumino aut ligatis nubecula sensibus digerens requiesco.  Quibus auditis lupus otiosus vagusque abiit.

Docuts loquere et custodiam adhibe linguae, sis avarus verbi.
De corvo et rana, cap. 15.

Post multum laborem et studium vix tandem corvus cum eloqui didicisset, desuper audiens ranam fantem descendit et dixit: quis loqui, soror, te docuit?  At illa respondit: nemo certe sed subtracta cauda loquelam mihi dedit liberalis natura.  Tunc corvus: felicem quippe commutationem reor pro bestialitatis cauda rationis linguam dedisse.  Cui rana mox inquit: tibi vero unde hoc contigit, frater?  Et ille: longis laboribus et studiis loquelam ipsam emi et didici.  Statimque ob munus inflata rana subjunxit: ecce tu loqui doctus es et ego non docta, si placet, loquacitatibus innitamur, ut appareat, nostrum abundantius quis loquatur!  Ad haec corvus ruminata sententia dixit: ego dumtaxat pauca haec scio loqui quae didici, sed bene verum est, quod tu eloqui minime didicisti neque ipsam emisti, quia si emisses et erudita fuisses, non sic eloquia diffunderes sed aut prudentia venderes, beneficentia seu donares.  At illa garrula inquit: modo tu loqueris, cui vendis!  Mox ille:  Sapienti, quippe cui nihil ordinate actum, est perditum et quidquid aptum, est carum.  Non audisti, quod argentum electum lingua sit justi, eo quod carissima sit, namque quod diu rectum tenetur, difficilius obligatur.  Sed dum lingua non loquitur, tenet rectum.  Revera mentis conceptus est verbum, ubi ergo hoc nimis effunditur, interdum est rationis vinculum dissolutum.  Nonne multiplicitate sermonum humanum in Babilonia confusum est labium?  Et divinae veritatis tuba breviloquio in Syna tantum decalogum est locuta?  Ad minus loquendum os labiorum janua clauditur et arteria aspera propter hoc ostiolo circumdatur, quoniam, si vox quidem verbum est et non sonus, oportet quod meditatione concipiatur, formetur consilio, dirigatur judicio et post hoc suo loco et tempore digestum apertis in auribus pandatur.  Quinque vocales datae sunt homini, ut parce loquerentur ad sensum, atque ob hoc lingua unum est locutionis instrumentum et gustus, ut pauca quidem ratione praegustata dicamus.  Non audisti, quod scriptum est: ventum seminabunt et turbinem metent?  Quoniam cum in multiloquio peccatum non desit, pro certo qui vento loquacitatis effunditur, indigestis prolatis turbat alios aut turbatur.  Quamobrem antiquis prophetis semper placuit parce loqui.  Qui multum loquitur, modicum ruminat et verbum occiduum hinc eructat.  Quibus dictis secesserunt. 
 
Dic voce tenui et age actu grandi.
De bove at asino, cap. 16.

Leonem socius asinus antecedens cum de longe luporum turmam adspiceret, mox palatinam vocem stans coepit emittere, ut granditate ventosa sic pusillanimem grex inimicus timeret.  At vero cum hostes a clamore hunc asinum esse cognoscerent, fixi fortiter coeperunt ridere scientes, quidem tanto sonitui pectoris minime cordis respondere virtutem.  Tunc leo percepta voce statim cucurrit ad socium atque dixit: amice quid tibi est, quod clamasti?  Cui ille: mi frater, grex luporum apparuit, quem grandi voce perterrui, nec se movit, sed mox ad odorem tuum non sine mea admiratione disparuit.  Ad haec leo prudentialiter subridens inquit: si nosti, nequam lupus est et callidus, clamorem deridet tantumque timet virtutem, latratum canis irrisione subsannat, dummodo morsum effugiat.  Nimirum expertus miles tubam bellicam non pavescit sed gladium, et eruditus philosophus nubes tonitruum non veretur, sed fulgur.  Quid enim est clamor nisi pectoris evacuati ventus effusus?  Nempe vacua magis sonant ventosaque concrepant.  Propter hoc, carissime, qui clamoribus nititur, minime a sapiente timetur, quoniam hic ventosus et vacuus sine virtutis fore soliditate notatur.  Clamore siquidem iracundiae flamma in clibano cordis accenditur, de qua statim fumus resolvitur et obscurata ratione virtutis splendor fuscatur.  Ex lumine namque rationis oritur virtus.  Hoc igitur prudenter dumtaxat efficitur, quod inanis apparentiae spreta voce rei granditate finitur.  Nimirum regularis coelestis motus est actus virtuosus, quamobrem grandi virtute sine sono completur.  Quo dicto de clamorosa voce verecundatus asinus a leonis societate discessit.

Goriosa est prosperitas moderata.
De sole et Mercurio, cap. 17.

Cum Titan uniformi regularitate stabiliter moveretur, nimis hoc admirans Mercurius hac eum mox quaestione pulsavit: ut quid semper in ecliptica volveris ibidemque fixus nunquam inde mutaris?  Qui dixit: fons sapientiae fuisti dudum aestimatus a seculis, et hoc ignoras?  Quis gloriosior inter stellas? Nonne sol, cui fontaliter indita est lux primo genita, quae tota coelorum est species et gloria stellarum?  Propter hoc, carissime, media sepmer moderantia ventilor nec unquam ab ea declino, si considerasti.  Namque inimicorum gignitiva est grata prosperitas et suscitat lividos nec ullum unquam ostendit veritatis amicum.  Quamobrem mea maxime moderantia quidem amplectenda est, ne, cum aemulos injuste cudit prosperitas, juste formet eos prosperitatis immoderata perversitas.  Nimirum ex hoc regulus apum aculeum in fortunae cella deposuit, quem natura naturaliter sic instruxit, ut, cum est agendi facultas validior, sit excedendi tunc auctoritas minor.  Caeca quidem lux diesque volatilis mutabilium prosperitas est.  Unde semper oportet pavescere, ne lux vertatur in tenebras et nox diei repentino cursu succedat, atque exinde prudenter in prosperis modestiae magis ac beneficentiae intendamus, ut una vitemus siquidem inimicos et altera gignamus amicos, si contra nos quandoque tempestas ingruerit adversitatis, portum salutaris effugii reperiamus praeparatum provide in amicis.  Reevra nauta prudentior, dum adversum tempestatis futurae trepidat impetum, [in]tranquillitatis sereno circumspectus moderantiae medio, tutus ut naviget, ponit velum.  Sed ut excessiva rutilantia visum tundit et immoderata laetitia cor exstinguit, sic nempe prosperitas immoderata confundit.  Quoniam ut in temperamento sanitas corporis ita in modestia salus mentis.  Nonne  timemus in arduis naturaliter ne cadamus?  Ob hoc moderatissime properantes in humilitatis solido fundo pedem super alternum teneamus, ut sic in medio permanentes quasi inter profunda et alta jam non timentes humiliari, sed amantes in humilitate servari, salutari nos ductu dirigente sapientiae, transeamus per bona temporalia, ut on amittamus aeterna.  In altis etenim fluctibus puppis securiter navigat, in firmamento littorum si alternum inseparabiliter remum ponat.  Et suum quis tutum sursum aedificium elevat, si fundamentum ejus in profundioribus magis viget?  Quemadmodum igitur coelestis serenitas, quanto lucidior, tanto tranquillior, sic sapientis prosperitas esse debet moderatior, quanto major.  Quibus digestis tacuit. 

Neminem spernas, sed unicuique debitum honorem impendas.
De leone, vulpe et mure, cap. 18.

Leoni et vulpi quaerendo pastum gradientibus simul, ut sic ars potentiae uni et ars fraudis alteri subveniret, mus spatiatum post esum discurrens occurrit.  Quem leo facie curiali respiciens cauda disposita humiliter salutavit, illa vero sursum collo caudaque sua porrectis tantillum caudulae inflatione facta tanta derisit.  Mox ille astutus honorem in honorantem non sero gratus refundens dissimulatione vultum tendit in passus, ex illato a vulpe vulnere tamen menti cedit pectus passum.  Deinde cum illi, quodam gravi famis ardore sparsis oculis effrenatim tendentes, in absconditos laqueos pede minus provido pariter incidissent, mus gnarus eventus cucurrit ad locum et leoninae salutationis non immemor corrosis laqueis salutanti sic procuravit salutem, sociae vero gestu humili ac idem deprecativo contuitu flagitanti derisionis memor risu subsannationis respondit: quid in me conspicis? juvet te cauda tua, quam olim superbiens erexisti! et superaddens inquit: vulpes callida es, sed prudentia cares, necivisti quod in rebus minimis quandam vim natura distribuit?  Quamobrem nihil est a sapiente spernendum, quoniam habet unaquaeque res suum loco et tempore momentum.  Nec attendendum est quidem ad modicitatem molis, sed ad quantitatem virtutis.  Plura namque parvitate molis exigua granditate virtutis sunt maxima.  Caeteris enim virtuosiores sunt lapides minores et rerum ingentium res parvae sunt seminales.  Quid enim in membris pupilla parvius et tamen carius? et navis salus ab exiguo clavo pendet potius quam a malo.  Quid plura?  Aranea parvula virum necat et pulex infestissimus hunc cruentat.  Neminem igitur spernas, quoniam unusquisque autem prodesse valet, neque parum est, si non nocet, sed et suum cuilibet honorem impendas.  Quid enim honor aliud est quam omnium virtutum unus actus?  Agitur hic namque de prudentia, qua, cui, quando, ubi, quomodo tribuatur, attenditur.  Justitia vero, cum non justo minus, magnanimitas, cum non debito amplius, nimirum et temperantia, cum modestius impenditur.  Extra modum tamen honorare illudere est.  Qui ergo honore praevenit alium, honorat per amplius semet ipsum; quoniam honorator providus lege rationis ostenditur fore omnium possessor virtutum.  Quo dicto recedens vulpem superbam irretitam dimisit.

Esto amicus cunctis, intimus paucis, fidelissimus universis.
Ce erinacio et viperula, cap. 19.

Spinosum erinacim viperula cernens mirata de cortice dixit ei: tu quis es?  Cui ille: fidelis amicus.  Et illa: Quid est amicus?  Tunc erinacius inquit: amicus est, qui una tecum est anima, sed verus est, qui, si mollis spina adhaeserit, pungit; nam qui vere diligit in ludis corripit, et in facinoribus qui blanditur, odit.  Ad haec vipera dixit: placet certe satis quod amicitia sit intima unitas cordium, spina vero quod sit veritas, minus placet; vera namque dilectio non in superficie, sed in re, non in asperitate, sed in tranquillitate fundatur.  Nonne spina de radice maledictionis processit? Tunc erinacius punctus invectiva subjunxit: scio, carissime, scio quod amor et odium in sola substantia radicentur.  Unde in venenosa letalitate tua generalis inimicitia est et in medicinali mea virtute amicitia est communis.  Attamen dilectionis veritas falsitasque subjectae substantiae notatur ex cortice, verus enim amor de foris pungit et mulcet intus, foris arescit et dulcescit intrinsecus, extra percutit, medetur interius, est enim quasi medicina amara.  Nam, ut Aristoteles scribit, diligit quasi odiens senex, et fideli David amatori est dictum, quod se quidem odiat diligendo.  Fictus vero amor oculorum nitet in lumine, sapit in ore, mulcet in aure, ridet in facie, placet in cute, intus tamen venenum sardonicum, quod nimirum, quos perimit, risu facit perire.  Aut forte de picto cortice gloriatur?  Nempe basilisci rutilat oculus et occidit, scorpio prius lingit quam percutit, et dum ore blando emollit cutem, caudae venenosum aculeum magis figit.  Syrena cantat suaviter, ut stupefactum nautam naufragio devoret, et ubi amnis periculosus est transitus, ibi aquae facies plus arridet.  Spina ergo erinacia verus et sensatus amicus et picta vipera fraudulentus.  Quibus et  addens inquit:  spina quippe mea de radice maledictionis non pullulat, sed internam substantiam cariorem esse demonstrat, spinis enim natura armat rosas et sub spinoso cortice fructum condit castanea medullatum.  His autem auditis vipera dixit: postquam verus amicus es et sensatus, vellem, si placeret, speciali amicitia tecum stringi.  At ille respondit: ego certe amicus sum cunctis,  intimus paucis, fidelissimus universis, nam qui non omnes diligit, nullatenus ex virtute amavit, et qui est intimus pluribus, dilector nullius est magnus.  Minuitur enim divisa virtus.  Nimirum mater plus diligit unicum, quam simul numerum, si habuisset, natorum.  Attamen si finaliter vis audire, nulli ergo intima dilectione adstringor, nisi cujus virtutem in longis temporibus et virtutem in mille calamitatum ignibus comprobo; vinum enim novum novus amicus, sapit quidem in ore, bullit in ventre, fallit in capite, latet turbulentum in faece.  Huic amicus stultorum efficietur similis.  Quo dicto repudiatam dimisit. 

Uni electissimo tantum, cum necesse fuerit, pectus crede.
De corvo et columba, cap. 20.

Corvus cum ruminaret intra se, cui sui cordis interdum posset communicare secretum, columba talia cogitantem adspiciens accessit ad eum dicens: quid est quod tanta meditatione cogitas, frater?  Cui ille: meditor certe modo, quod stultorum infinitus est numerus et sapientum valde paucus, quippe cogitatus ipsius cordis est intimum.  Nam qui revelat, quod cogitat, cor demonstrat.  Quae igitur es, ut dem et credam tibi cor meum tam mihi carissimum, vitam meam tam occultissimam, medullam meam tam profundissimam, radicem meam tam secretissimam? secretum mecum mihi, quia cor meum mihi!  Tunc columba talibus auditis adjunxit: scio certe, quod callidus es natura.  Ob hoc rogo, frater, me instrue, quantis et quibus, si necesse fuerit, credam securiter cor meum quandoque.  Mox ille libenter annuens inquit: nimirum aut uni aut nulli, electissima enim pauca et fides rara.  Ea autem fit vas pretiosissimum et gelosinum, namque in hoc cor salubriter conditur, quia nec a se ipso unquam dissolvitur neque a ferro vel alio frangitur nec mira ejus soliditas a subtilissimo caloris aculeo pertransitur.  Quippe venam auream natura telluris in abditis condit et radicem vivificam in profundiore solida planta mittit.  Sic medulla carissima in ossibus latuit  et visus gemmam grandineam Deus sub septem tunicarum hemispheriis collocavit.  Nimirum os sapientum in cordibus eorum, quoniam hoc quidem iis nimis carissimum, ut sic celatum foret et a corde possessum in archa vitae depositum absconderetur.  Sed cor stultorum in ore ipsorum, quia os in iis cordis tenet dominium, et apertum pectus habentes et parvipendentes cor levi aura hoc levius evomunt, quamobrem citissime pereunt, quoniam pro nihilo vitae venam effundunt.  Quibus diligenter notatis illa sic docta discessit. 

Omnem adversitatem ut vincas, patientiae te vallet magnanimitas.
De grano frumenti et lapide, cap. 21.

Frumenti granum projectum in terra et mortuum cum juxta siccum lapidem pullulasset, hic admiratus ita fertur ei dixisse: unde tibi contrito et mortuo spiritus germinandi, cum ego dum conteror, eo perdor, si sum in aqua profunda?  Cui granum respondit: hoc mihi, carissime, virtutis ex granditate contingit, quo fit, ut passio mea sit actio et dum morior, revivisco.  Rerum enim in virtute maximarum tunc magis intenditur valitudo, cum earum conteritur aut moritur corporea magnitudo.  Nimirum Foenix mortua generat et cinamomi aromatica species trita fortissime plus inflammat.  At vero in quibus minus praevalet virtus, ex contritione hujusmodi confunduntur.  Pretiositatem namque dracontidis perdit draco, cum eo si moritur, et magnes non attrahit, si teratur.  Sic infirmum membrum sine dolore tangi non patitur et sanum cum tangitur, delectatur.  Non audisti, quod virtuosus cum ex adversis conteritur, tunc magnanimior invenitur?  In calamitate siquidem sumit per amplius spiritum et triumphativa ratio tum vehementius roboratur.  Quippe si flagellatur juste ab eo, quem olim offendit, grates agit aequanimiter tolerando fortissime, emendat potenter, quod egerat molliter, perversum turpiter ordinatum decorat, ac offensam justitiae patientia recompensat.  Sic virtutem lapsam virtutis fortitudine reparat et malum bono reformat.  Verum si injuste patitur, tunc non solum patiendo magnanimiter agit, sed mirabiliter triumphando passus, convictus convincit, quia bonum suum inamissibiliter virtute salva possidet.  In malis enim non vinci victoria est virtutis.  Nemo autem vincitur, nisi cui suum verum bonum eripitur.  Totum autem bonum magnanimi in virtute sua consistit, unde virtute salva nulla eum denudat foris privatio, nulla inhonestat confusio, nulla tunc moestificat sensus afflicto.  Nonne sanctus Job virtute dives temporalium non est depauperatus inopia et tam excellens Joseph non est dehonestatus infamia?  Eademque gaudens Tobias caecitatis quidem non est desolatus ex tenebra?  Si patiens igitur fueris, quantumeunque te foris impugnet adversitas, non confundit, quia in miseria magnanimitatis si tantum clypeus affuit, passus victor semper mansit.  Sic igitur amico suo conquerenti Socrates passae mentis medicus fuit.  Quisquis vult, dicat aut faciat tibi injuriam, tu tamen nihil patieris, si tamen tecum sit virtus magnanimitatis.  Quin imo prudens magnanimus in adversitatibus gloriatur, quia in infirmitate virtus non solum perficitur, imo veneno conditur: Anthicon lignum incendio expergatur et electum aurum in camino rutilat approbatum.  In adversitate igitur dumtaxat impatiens vincitur et in ea sapiens magnanimitate munitus aut quidem corrigitur aut medicamine praeservatur aut coronatur examine.  Quibus diffinitis conticuit. 

Magis semper partem misericordiae teneas.
De urso et columba, cap. 22.

Ursi catulum in captum agniculum saevientem desuper columba prospiciens: ut quid, inquit, tam in miserum saevis?  Cui ille: si generationem complexionemque et meum morem attenderes, tu tibi responderes. Nimirum ursi sum filius, ursum me fore phisionomia ostendit, ursi nunc imitor morem.  Tunc illa subjunxit: linque corruptam generationem, vince fellicam complexionem, depone ferinum morem!  namque Deus clemens creavit te naturaque pia nutrit te, plana est terra sustentans te, dulci sanguine vivis, amica membrorum copagine subsistis et humorum tuorum pacis foedere solidaris.  Revera totus  ordo naturae ad pietatem te trahit. Coelestia enim ac terrestria regula tantum bonitatis agunt, ut vivas.  Quippe non emis corporis vivificum motum, nec coeli lumen conservativum, sitis flatum aeris, non exuberantis impetum fluminis, quibus vivis.  Unde, quaeso, haec omnia nisi ex sola naturae clementia?  Igitur derelinque furorem, mitiga rabiem, quiesce saevire et te ad imitandam communem pietatem converte.  Ad haec ille parum emollitus respondit: nempe quae sapienter hortaris, haec agerem, si mala domantem omnia rationem haberem.  Mox illa: bene, inquit, dixisti, quoniam omnis crudelis asperitas ex feritate bestialis mentis assurgit, exasperatum enim mare perfunditur tenebris et planatum aurum politura rutilantius micat.  Sic lux sapientiae mansuetae lenitatis est socia et pietatis plenissimae semper amica, sed perturbata mente ira est nubila et insipientia obscura crudelitas.  Sapiens ergo ratione praeclara mala omnia vincens, passus offensam magnanimitatis potentia spernit, beneficentia liberalitatis remittit nec amplius quidem magnificentia sui cordis meminit.  Sic illata mala constatia frangit, patientia vincit, et triumphatorem ex toto per misericordiam se ostendit.  Novit enim nocentem fore iracundiae jam subjectum et idcirco devicto et passo victor compatitur et per suae pietatis antidotum infirmitatis alterius curat malum.  Ira igitur sapientis invicta pax vindicta clementia.  In bonis enim summa victoria, in malis virtus inviolata.  Attamen, qui flammis irae cito accenditur, foetet igneum retro ut sulphur.  Sed cum opportune prudens irascitur, splendet hoc digestum ut aurum.  Iracundus ergo est sulphur foetidum ignitum et iratus sapiens est hoc ipsum aurum digestum.  Quibus digestis abiit. 

Si quemquam offenderis, pavesce semper hujusmodi.
De vulpe et aspide, cap. 23.

Nimis esuriens vulpes quaerendo pastum hinc inde cum furibunda discurreret, passu minus provido calcavit aspidem occultis anfractibus gradientem.  Mox ille furore durissimo peraccensus momordit calcantem et illa impatiens morsum refudit quantocius in mordentem.  Sic igitur communis furoris in communem vindictam venenositate diffusa divisi sunt, statim quaerentes post vulnera medicinam.  Deinde cum evolutis temporibus sibi invicem ocurrissent, mox aspis antiquae injuriae recordata est ac nova mota iracundia in novam coepit exasperare vindictam.  Palliata ergo cordis nequitia laeto vultu procedens proditione plena, salute proposita, callide callidam allocuta est dicens: in veritate nunc te, carissima, inquirebam, ut oris morsu perditam oris osculo redderem pacem gratam.  Quid enim vitali pace mortalibus carius, terrenis jucundius, cunctis amabilius, aut tam gratum?  Nimirum pacis foedere cuncta manent tranquillitate viventia et vigent, ejusque lege ac ordine civilia florent; commune pacis est bonum.  Ad haec illa callidior mox verbis insaniente parce providentia sic respondit: quippe divinissimum bonum pax est, si vera est, sed si sophistica est, lux obnubilans, vita mortifera et dulcedo est venenosa.  Nullum enim perdibilius malum quam inimicitia pace operta.  Igitur tecum, carissima, sit tua pax, nimirum ubi est offensae memoria, ibi ira, sed cupit ira vindictam,  mittit fraudulentiam, quae inferenda serpit ad poenam.  Cor tuum non video, sed ad rationem recurro et ejus lumine saevum pectus absconditum rimor.  Vera namque pax nunquam offensae reminiscitur sed ficta oblivionem ejus non patitur, et infirma quidem oblitae interdum injuriae recordatur.  Nm tinendus semper et cavendus offensus est, quia tenax injuria, levis ira, exspectata vindicta, tarda clementia.  Namque fratres Joseph, quem offenderant adolescentes, timuerunt et senes.  Quo dicto evitato hoste discessit.

Cum electo socio proficiscaris aut converseris.
De vulpe peregrinante, cap. 24.

Ad declinationis aetatem vulpes deducta patrati reatus conscia, ut satisfaceret, peregrinari cum vellet, mox peregrinationis ejus rumor insonuit et peregrinanti canis in comitem se dedit.  Cui vetula dixit: latrans et mordens provocator inimicitiae es, non ibo tecum.  Quo quidem repudiato onager inquit: sequar te, soror.  Et illa: in sereno dolens et in tenebris gaudens lividus es; si mihi malum ingruerit, laetareris, si bonum contingeret, contristareris, vade quia nolo in comitem luminis hostem.  Quo ejecto statim ursus se offerens advenit.  Cui vulpes respondit: accendibilis nempe nimis es pectoris et paratam vindictae ungulam habes, si fortasse in me vel in alium saevus irrueres, sic aut confunderes sociam aut ream hostiliter laniares, tecum ergo non pergam.  Tunc leoni, id ipsum cum peteret, inquit: quaeso, carissime, ut mecum non venias, quoniam praecordialis validitate virtutis multum es praesumptuosus et audax, tale quid te contingeret forte attemptare, unde vix aut nunquam pedem eriperem.  Deinde dimisso leone pavo in socium cum se offerret, ei dixit: nimirum aurea penna desideraris et pompa effunderis, tecum non pergam, quoniam nolo caudam perdere ob tuam pompam et pennam.  Quo sic repudiato lupus se obtulit et dixit : quaeso ut contrita recipias poenitentem.  Cui illa: rogo ut dimittas facinora me lugentem, quippe cum fure nullatenus vadam, ne tuae damnationis aut criminis particeps fiam.  Sed et porco mox ingerenti se dixit: vade quia nolo tua sordescere foeditate.  Finaliter autem asino multum se praebenti respondit: recede a me, insensate, quoniam quidem alicubi sine ratione clamares et occurrentibus lupis una cum stulto confunderer.  Cunctis ergo his cum rationis judicio confutatis consurgens vulpes secum haec allecta precibus duxit animalia, pantheram v(?)delicet, cujus os redolet, simiam quae in plenilunio gaudet, agnum mitem, pusillanimem leporem, erinacium cutis spinosae, bovem de labore viventem, crusimimum sordes vitantem, formicamque prudentem.  Cum quibus cum hilariter pergeret, corvus ei obvius dixit: quaenam haec est caterva?  Cui illa: electa quidem est comitiva prudentis, namque cum electo electus eris, et qui cum sapientibus graditur, sapiens erit.  Et ille: recte judicasti, sed doce, cum quibus conversaur et prosperatur.  Mox ila: cum amatore quippe sapientiae, zelatore justitae et amicitiae fideli cultore.  Quibus diffinitis ultra processit. 

In cunctis esto compositus.
De aure, natura, oculo, cap. 25.

Audiens auris, quod oculus palpebra tueretur, acuto puncta invidentiae aculeo naturae dixit: ut quid oculum tam volatilium palpebrarum munitione vallasti, me autem sic nudam undique dimisisti?  Certe nec eo me minus pretio habere debuisti, quoniam si delectat lux, peramplius tamen verbum, et si visus instruit, plus auditus.  Cui illa utriusque arte sapientia fabricatrix patienter respondit: si videres quippe et situm membrorum luce rationis attenderes; nunc me magis gratiarum actione quam causarum querula quaestione pulsares.  Nonne locata es in profundis et osse et cartilagine circumquaque munita?  Foris tamen lucerna corporis est oculus et ob hoc providenter pellicula velocitatis armatur, sed et propter hoc digne is ostiolo clauditur, ut volenti quidem nihil indecens spargente radio praesentetur.  Ad haec auris adjunxit: cur et mihi repudiationis januam non dedisti? aut forte minus putasti nocivam corruptionem auriculae quam pupillae?  Non audisti, quod primum aditum morti percepto venenoso serpentis eloquio effrenatus mulieris auditus exhibuit?  Directe siquidem usque ad cor penetrat verbum, quoniam aperta semita stillat auri pectoris rivus.  Tunc natura subjunxit: sicut non est intuendum, nisi quod licet, sic nec audiendum est, nisi quod decet.  Nonne te ob hoc in medio capitis situavi?  Omnis enim sapientis actus debet esse decenti regularitate compositus et quemadmodum in coelestibus sapientia gubernantis nullus sine regula cernitur motus, ita et in membris animae prudenti subjectis inordinatus apparere nullatenus debet actus.  Unde sapientis incessus gravis, adspectus pudicus, auditus honestus, status collectus, habitus est aptus.  Maxime tamen decor prudentiae debet relucescere in facie, quoniam cornu sapientiae luminosum glorificavit tantum Mosaicum vultum.  Igitur quia velox debet esse homo ad audiendum, tibi non addidi januam, nec tamen, cum necesse fuerit, opportuna quidem auditui non deest arte rationis clausura.  Quibus auditis mox pacata auris quievit. 

In bonis summa constantia te confirmet.
Gelosia, asbeston, sinoclites, cap. 26.

Lapides simul in eodem loco manentes de suarum admiratione virtutum incomparabiliter disceptare coeperunt primoque dixit gelosia: quippe cum adamantina non sine paritate virtutis fortitudine gaudeam, plus tamen excedo, quoniam tenacissimo propriae qualitatis vigore ab igne minime calefio.  Mox asbeston illi se praeferens inquit: ego quidem majoris admirabilitatis, ni fallor, me aestimo, quoniam inseparabiliter unctuosum humidum continendo accensus semel, vix aut nunquam exstinguor.  Quibus auditis sinoclites adjunxit: vosmet ipsos, ut video, de mirabilitate vestrae contrariae immutabilitatis jactatis, attamen ego me siquidem minorem non puto, quoniam varietate mirabili cum luna continue cresco et decresco.  Sed quoniam qui se ipsum commendat, non ille probatus est, ex hoc ipsis non immerito placuit carbunculi audire sententiam radiantis.  Qui praedoctus de causa aequo rationis libramine mox disceptantium litem sententialiter diffinivit dixitque: cum contrariorum habituale sit praestantius, calefieri ad melius est mutari.  Igitur enim infrigidari erit in deterius converti, sed  nimirum in continuo fluxu esse nihil est esse.  Nam secundum non esse est.  Unde res omnis, quantumcunque habet de mutatione, tantum habet de non esse.  Dico ergo nunquam promoveri ad melius, obstinatiae dura nequitia est, nec unquam in deterius converti, constantia sapientiae.  Attamen semper mutari desipientiae vesania judicatur, quoniam amens est, qui ut luna rationalis lucis orbatus stabilitate mutatur.  Arundinem siquidem vacuam exhalationis semper influxus hinc inde mobilitat et omni vento confluctuans continue fluida spargitur maris unda.  Non audisti, quod sagax vulpes semel reponderit camelionti de adeptione coloris aurei glorianti: quippe ubi non est stabilitas, umbralis est entitas et gloriositas non est vera?  Nonne quantum de stabilitate, tantum de mobilitate tenent omnia et in unoquoque genere fixione stabilita sunt prima principia?  Porro natura, quae sapientiae quidem ordine regitur, in necessariis variationibus stabilitatis amatrix non sine firmamento uniformitatis mutatur.  Namque coelum semper regulariter volvitur.  Vicissitudines temporum et aetates uniformiter se sequuntur, quoniam melodiae sapor et nitor facundiae aures si mulceant, tamen sine decentis stabilitatis correspondentia sensum animae non delectant.  Sic igitur nihil sapiente mobilius ex malis, nihil eo stabilius in bonis.  Quibus diffinitis terminata est lis.

In bono nomine virtutum tetragono semper vige.
De lauro, olivia, palma, cap. 27.

Inter laurum, olivam, arangium atque palmam ficus exorta cum succedente hyeme illis solita viriditate vigentibus suis ipsa foliis velut arida nudaretur, non minus quidem mox confusa quam livida vicinis tetro vultu querulam proposuit quaestionem: ut quid semper viridia folia retinetis et transacto fructu frondes inutiles jam fovetis?  Num forte umbrabilis apparentia complacet et spreta substantia cortex mulcet?  At illae pruritum invidentiae sentientes spinam verbi risu patientiae confregerunt.  Tandem igitur ad veritatem loquentibus illis prima respondit laurus: ego quidem complexione juvata concalui et idcirco frigiditate repulsa in me folium semper vivit.  Tunc oliva subjunxit: nimirum in me humor pinguedinis supercrescit, quo exundans radix suas in perpetuum frondes nutrit.  Mox arangius inquit: solidior namque substantia me componit, unde in me bene tenta viriditas numquam perit.  Sic et palma finaliter addidit: in me quidem folium exaruit nunquam, quoniam hujusmodi moderatum germinavi.  Post hoc autem laurus vice omnium eloquens dixit: non audisti, quare sapiens nunquam ponit clari nominis venustatem?   Nimirum quia claritate prudentiae, largitate justitiae, firmitate constantiae, parcitate modestiae semper viget, se ipsum dirigit, nullum laedit, in adversis non deficit et in prosperis non mollescit.  Igitur his virtutibus, quatuor anchoris suae mentis, in portu sapientiae ratem figit; quamobrem nunquam eum mundialis fluctus tempestatis eludit.  Quo dicto quieverunt. 

Explicit liber primus quadripartiti apologi Cirilli episcopi contra imprudentiam.