Speculum Sapientiae II

De bono humilitatis et malo superbiae.
De aere et terra, cap. 1.

Humefactus aer de latitudine corporali, claritate substantiali et sublimitate locali spernendo terram eidem locutus est dicens: ut quid tu punctum opacum semper deorsum manes?  Cur non interdum erigeris? quare non dilataris?  At illa in patientiae firmamento humilitate fundata patienter respondit: ego quidem, quod asseris, fateor me fore punctum, sed hac tamen modicitate punctali corporis mundialis effecta medium in sempiternum quiesco, cum tua tu semper magnitudine fluctues; circa me totum coelum revolvitur et vitalis ejus allatio super meam stabilitatem fundatur.  At vero quoniam opacum sum corpus, non effusiva, ut tu, qui pervius es, imo virtutum coelestium retentiva pretiosissimis gemmis et metallis sum intrinsecus adornata atque extrinsecus rivis, herbis, brutis et hominibus decorata quasi vita viventium et mater cunctorum universa quae in corpore vivunt, diversorum bonorum plenissimis uberibus alo. Verum quia subtus omnia maneo nulli unquam molesta, nisi eum a te mea viscera subintrante terrae motu concutior, ut vitae locus, quietis situs et salutis portus fixione perpetua gratis omnibus sum parata.  Tu vero situs sursum, cum ex hoc ad te confluentium similiter vaporum sis alta petentium susceptivus, hinc densis nubibus dulci lumine viventia privas, hinc letalia fulmina mandas, nunc coruscationum vociferas emittis sagittas, nunc terribilia fundis tonitrua, sic et ventorum hoc pondere vellis, haec quidem grandinis lapide conteris, haec procellarum turbine submergis.  Nimirum emissiones superbiae tuae quaeque gravissimae sunt tempestates.  Igitur melius est humilitatis opaca modicitas quam sublimitatis superbae perspicuitas procellosa.  Quibus dictis arrogantem confundit.

Contra eos, qui superbire incipientes inflantur.
De anima et corpore, cap. 2.

Conjunctione et dominio animae caro pariter liberata statim intumuit et laetari coepit, quod inquieta perdita servitute nuper grossitie simul et quietatione gauderet.  Sed cum visitasset relictam post aliquantulum anima, ut cerneret, qualiter esset, tumefactam reperiens inquit: putabam quidem diminutam te fore per meam absentiam, quid est quod es inflata?  At illa respondit: quippe cum reliquisti me, subjectam me hactenus et vexatam, una cum requie a libertate et magnitudine sum possessa.  Ad haec anima dixit: bene video, quod sic inflata ingrataque loqueris virtute ac cognitione privata, namque te cum semper habuerim inimicam, tibi tamen, quantum potui, nocte ac die patiens tamquam amica servivi.  Namque vivificabam te et occidebas me, alebam te et me desiccabas, delectabam te et tu me contristabas.  Certe ventosissime es locuta, nec est mirum, quia quae vento inflantur, sine ratione ventum tamen emittunt.  Attamen ostendam tibi, quidnam sint quies et grossities tua.  Nimirum haec requies tibi mors, libertas, perditio et tumefactio et putredo.  Impraegnata es tabe veteri, rupturam partuies et paries vermes.  Corruptivus enim inflavit te flatus, scindet te medium, effunderis in altum, spargeris in omnem ventum.  Nonne mare cum inflatur, procellosa ventositate diffunditur, tumore membrum venenatum extenditur, et inflata cute hydropisi fundamenta corporis minorantur?  An ignoras, quod spiritus, cum inflatur superbia, ab eo vita relinquitur, ingrossatus minuitur, extensus disjungitur, erectus demergitur et foris apparentia tumefactus undique sparsus interna substantia vacuatur.  Quid ergo turgescens de ventoso spiritu gloriaris?  Attende, quam damnosa sit ejus conceptio, namque in ea genitus is stabilissimam terram concutit, nubes aperit, viscera scindit et nervos letifero spasmo trahit.  Emitte ergo ex te exaltationis corruptiferae flammam et non amittes putrefactione substantiam.  Quo dicto inflatam reliquit.

Contra eos, qui dignificant se maximis.
De hirco et erinacio, cap. 3.

Hircus ad fontem veniens ut ardentia siti refrigeraret interna, conjectis oculis quidem in laticem nitore fulgentem similitudinem vultus sui, quam in eum emiserat reverberantibus rivi speculis, mox suscepit, cumque vidisset altis ornatum cornibus caput atque protensam faciem barba pendente, corde hilari vocem exsultationis emisit.  Sic quidem coepit et dignificare se maximis dicens: quam decenter eminens staret in cornuto capite corona pavonica et torquata cervix quam convenienter descenderet facie sub barbata!  Quem cum audisset erinacius stans et ipse in fonte, derisit amentem et dixit: o, si post tergum oculos haberes, corona et torque te nullo modo dignificares.  Nimirum videres caudulam pendentem tuam et mox humiliatus de fatuoso capite poneres jactantiam tuam.  Ut quid te dignificas maximis et magni pendis miseriam tuam?  Pone te in libra justitiae et tunc prospicies, quanti es.  Nempe pugillus es terrae, ut quid te extendis in regna?  Favilla ignis, quare te erigis super stellas?  Porro si te magni existimas, cum sis parvi, at tentabis majora et insufficientem mox confundent te maxima, sed si parvi pendis te ipsum, ubique tutus eris, quoniam humilitas parit timorem, timor procurat securitatem et haec custodit salutem  Verum si te altis dignificas, jam mensuras et judicas te ipsum.  Quaeso igitur, ut sequaris commune jus; hoc autem praecipit, ut in judicio non credatur uni nec alicui minus quam sibi de bonis.  In ore siquidem plurium fide roboratum stat verbum et dilectionem magis quam rationem motus linguae sectatur.  Nimis ergo et immoderate te diligens nonne injustissime tibi credis?  Quanto major es, humilia te in omnibus.  Crede mihi, crede mihi, quia maxime se vilificat, qui se magnis dignificat.  Sicut qui se judicat sapientem, fit amens.  Lux quidem luce confunditur et altitudo altitudine curvatur.  Sed altior stella mentitur aspectibus et cunctis inferior luna super omnia decoratur.  Ubi ergo profunda humilitas, ibi excelsa est dignitas, et ubi ex te ipso dejectio magna, ibi ex virtute dignificatio maxima.  Namque dum mundanis cardinibus nos judicamus indignos, sempiternis coelestibus reddit humilitas mox nos dignos.  Quibus auditis hircus eruditus, quia se dignificaverat, erubuit.

Contra praesumtuosos.
De struthione et gallina, cap. 4.

Elatus struthio pedis officio cum adscendisset in montem, cernens volucres in liquidum aerem alae pennatae se agilitate diffundere, praesumtionem sumens ex penna id ipsum voluit attemptare, cumque anhelationis impetu pararet se mittere, id gallina prospiciens sic ei fertur dixisse: tene locum tuum, carissime, et cave ne penna praesumtionis tuae tibiam amittas virtutis.  Qui vilipendens hujus salutare consilium mox respondit: tace, miserrima, quae cum posses validitate pennarum altis et lucidis perfrui, gravitate pauperis pectoris lutum colis.  Quo dicto cordis vigore praesumtuoso se cum magno impetu sic emittems fallacium mentiente statera pennarum suo pondere corruit et sui oneris descensu rapido totum se confregit.  Tunc ad ululatum dolentis gnara rei gallina descendens ad eum pede tuto venit et dixit: de imprudentia tua non miror, nimirum quia magno corpori nimis parvum superappositum habes caput.  Ala non utili pedem perdidisti tam commodum et vanitatis volatus tibi veritatis abstulit gressum.  Amisisti tuum ausum praesumtuando non proprium, es elevatus incassum, facta est tibi perditio et non salus, nempe non attendisti, quod praesumtio, dum nimis extendit, disjungit et dum erigit, diruit, cum anteponit, postponit, ac intus, cum foris inflaverit, inanivit.  Nam cum supra vires stomachus hauserit, se confundit et immoderatissime dilatatum vitali perdito spiritu cor semetipsum exstinguit.  Altius raptum pondus foedius cecidit et erectum sine modo velum submergitur, sed omnis moderamine virtus agit et natura dimicans contra morbum tantum in extrema necessitate suum posse ostendit.  Tuae igitur valetudinis fines age et extra metam tuae longitudinis te noli extendere.  Onus sume quod possis ferre et illud bibe quod possis digerere.  Crepat enim, inproportionatum suis viribus pondus levare qui nititur, et caput inebriat, si immoderate bibatur vinum.  Quibus dictis in dolore suo praesumtuosum secedens relinquit.

Contra audaces.
De equo et mulo, cap. 5.

Loricatus equus sub milite de longe proelium odoratus mox gloria narium erectisque auribus cum arrogantia capillorum audacitatis suae misit hinuitum, cumque avida et instabili ungula se cuneum in hostilem anhelaret immittere, secus mulus adstitit, qui et dixit: pone, frater, letalem audaciam et pavescens fuge, quoniam dirae transibunt te sagittae et lanceae, ac recordare, quia nudus et mollis te sequitur tuus venter.  At ille flamma pectoris indignatus ad verbum, de sociali male gratus consilio, tale effudit venae faustus eloquium in amicum: bene quidem es asini filius et ob hoc corde frigidus semper fuisti timidus atque tardus, quaere latibulum et te custodiant mus et lepus.  Quibus dictis rapido cursu mox cum se misisset in hostes, hinc inde diris vulneribus perforatus, vi fusa cum sanguine, debilitate corporis soluto tegimine se prostravit.  Deinde cum mulus effusis copiis bellicis pergens semivivum hunc invenisset jacentem, risit audacem et subsannans arrogantem, tam malis humiliatum, subjunxit:  verete, carissime, dextrarius genuit, postquam bulliente pectore superbiae audaciae gloria vitam cum sanguine perdidisti.  Nimirum bene scripsit Aristoteles, philosophorum summus, quod semper calidi, corde saepe fatui, capite furiosi et amatores sunt vini.  Inde furit ebria Gallia, estque spei dedita juventus insana.  Verum ne cor in audaciorem dementiam bulliat, splene subter, capite desuper et lateraliter jecore, mitigatoriis his vallavit moderatrix natura.  Apertis quidem oculis dormit lepus, quia qui corde est timidus, super ejus custodiam semper vigilante prudentia, vallatus timoris acie requiescit securus Gallia bullus.  Sic cor parvius naturaliter est in vigore, virtuteque collecta per fortius amplius, et quod est grandius, minus.  Audacior nauta facit naufragium et timorosus salvus venit ad portum.  Quamobrem beatus homo, qui semper est pavidus, quoniam ad salutem timor rebus viventibus est provisus.  Quo dicto audax equus toto fuso sanguine exstinctus est.

Contra superbos, qui volunt aequiparari Deo.
De simia, corvo, nauta, vulpe, cap. 6.

Agilem nautam inspiciens simia in malum velociter adscendentem, cum mox niteretur in simile, id corvus attendens consiliarius dixit ei: sta in loco tuo, carissima, ne in regionem extraneam elevata gravi corporis ruina depereas.  At illa verbis denique spretis conscendens statim profunditatis altae contuitu debilis cerebri imaginatione confusa ruit inferius et cervice fracta nunquam de caetero vultum potuit elevare in coelum.  Denique pergens cum regem in solio sedentem purpuratum vidisset, coepit ad simile cupere, sed absente patrono quasi princeps alter in throno consedit.  Sed hoc nimirum viso vulpecula venit ad solium et salutato sophistico rege ministra provida ironice flagitavit mandatum.  Cui simia dixit: hoc tamen praecipio, laeta gloriam cerne.  At illa: egoque consulo sane, hinc quam cito descende.  Quod cum negligeret, vanae similitudinis sitibunda statim inde projecta est caninis dentibus laceranda.  Tunc ad se reversa doloribus inquit: vae mihi, quia sprevi consilia sapientum!  Nesciebam quod, ubi non est consilium, deest salus.  Quae cum audisset vulpes, appropinquavit et dixit: a modo quippe te video vexatione sensui restauratam, quod dilectione faciens sic arguam.  Ut quid caeteris animalibus Adae naturae subjectis tu sola jugum commune fugiens eidem parificari conaris?  Ac illa respondit: movet quidem ad hoc innata cupido.  Nonne cunctis brutis humano corpori sum plasmate conformior?  Tunc vulpes arguens inquit: quamquam certe figuraliter homini sis conformis, plus omnibus, tamen, quia haec similitudo in te pervertitur, hinc tua forma fore deformior invenitur.  Quid enim bertina facie turpius, planta digitata deformius, nudisque natibus foedius, nisi forte caudato pavone non caudatum te judices pulchriorem.  Monstrum namque foedum est se cuiquam perverse assimilasse.  An ignoras quod superbiens spiritus tanto magis turpior Deoque dissimilior cernitur, quanto amplius aequipollere illi distora imaginatione molitur.  Nam quae in mundo major est monstruositas quam cum infinitae magnitudini vel vitae mors, omnipotentiae infirmitas, gloriae miseria, veritati stultitia, luci tenebra ac Deo suo aequiparare se satagit creatura?  Verum postquam te homini aequiparare satagis, ejus sequaris vestigia et obedienter te suae voluntati conforma.  Sic enim placente te illi non solum in alimentum tribuet dulcia, verum et jocunda veste foedi corporis operiet pudibunda.  Quibus auditis aegra ad medicum ivit. 

Contra appetitum singulartitatis.
De passere et ape, cap. 7.

Passerem solitarium inveniens apis proposita salutatione mox dixit: ut quid tu, frater mi, amaram solitudinem diligis, cum amica societas sit tam dulcis?  At ille respondit: nimirum minime placet multitudinis fluctuare procella vel unus esse de turba.  Nonne inter sidera sol est unus et super omnia unus Deus?  Quo audito cum subtiliter prudens illa singularitatis superbiam ejus notasset, in causam taliter arguendam processit argumentosa.  Quamquam unus, inquit, essentialiter sit Deus, comparis trinitatis hypostaticae indivisibili societate gaudet.  Sol autem lunam stellarum infimam, ne sit solus, sibi dono lucis efficere sociam splendoris in granditate conatur.  Sic et primum mobile cum sit unum, allationis primariae communicata virtute secum aethereos orbes rapit, ne sit quidem in suo officio singulare.  Quoniam est universitas mundi tota, sic cunctarum partium junctura unitatis connectitur, ut nulla earum disjunctionis solitudinem ullatenus patiatur.  Nonne anima naturaliter societatis amatrix mox dolet, si in puncto suum dissolvitur corpus?  Verum cum a principio Deus creasset hominem unum, mox dixisse subjungitur: non est bonum, hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi.  Habere quippe comparem est possidere coadjutorem.  Propter hoc siquidem duo ereati sunt oculi, alae duae, manus totidem et pedes dualitate consimiles, ut pluralitate numerorum et unitate formarum membris omnibus e simili adjutorio sit provisum.  Ad quid nimirum constructae sunt urbes, collectae civitates legisque foedere adunatae politiae, nisi ut civium obsequioso consortio sint non solum sufficientes, imo tranquillissimae res humanae?  Quid ergo? vae soli, quia cum instabili pede superbiae ventilatus indubitanter ceciderit, societate privatus sublevativum adjutorium non habebit.  Attamen animalia domesitca turba vivunt, caetera, quantum possunt, se natura politiae incolunt, et is, qui fugit consoritum, aut est rabiosus aut eremita, eremita vero socius est Deorum.  Quibus dictis tristem dimisit solitudinis amatorem.

Contra appetitum principalitatis.
De voluntate et anima, cap. 8.

Superbientis voluptatis cupidine voluntas cum naturali relicto principio vellet ipsum principium sibi esse, ratio sentiens statim dixit: quid hoc est, soror, quod cupis?  At illa respondit: mihi certe principium cupio fieri, ut desiderata omnibus celsitudine possim frui.  Tunc ratio inquit: tantam igitur pulchritudinem universi in deformitatem vis monstruosam convertere et speciosissimo corpori machinae mundialis caput extraneum moliris inferre?  Absit hoc inaestimabile vitium a te!  Quippe si mundus hoc senserit, tamquam in sui ordinis et pulchritudinis corruptricem adversum te totus hostiliter se armabit, quoniam et magis arguam, quod minime est prudentis ad impossibile niti.  Verum quod a te ipsa non fueris, appetitus principalitatis ostendit.  Nullus, quod possidet, cupit, sed quod a semetipso est, id naturaliter principium est.  Quamobrem si a te ipsa fuisses, non principalitatem cuperes, sed haberes.  Igitur si aliunde es, fore te principiatam dignosceris.  Quare principium nonnisi impossibiliter tibi eris.  Attamen natura intellectu sapientiae gubernata ad impossibile non movetur.  Subjectum membrum es.  Si subterfugies proprium dominium capitis, mox orbata sensu intelligentiae et motu privata prudentiae morieris.  A radice quippe sejunctus ramus non pullulat et sine duce suo miles oberrat.  Humiliare igitur, carissima, sub Deo, naturali tuo principio, et cave, ne pestifero appetitu superbiae, dum vanam principalitatem desideras, aeternae quidem perditionis elementum primarium tibi fias.  Quibus dictis voluntas sic erudita quievit.

Contra appetitum superbae libertatis.
De ove et cervo, cap. 9.

Ovis avida propriae libertatis sociali relicto grege dominium sui pastoris effugit.  Cumque per solitudinem errabundam cervus vagam et profugam invenisset, coepit pius quaerere suae solitudinis et erroris occasionem.  Cui mox illa respondit: dudum certe servile jugum durissimum et multa passa, nunc frui volo sicut et vos libertate tam cunctis gratissima et patronum duriorem effugere, qui non solum quotidie me usque ad sanguinem emulgebat, verum etiam omni anno ab opportuno vellere spoliabat.  Tunc cervus nimis compatiens inquit: satis certe, carissima, doleo de errabundo itinere tuo, sed multo magis de erroneo consilio.  Nimirum libertas dulcis est thesaurusque incomparabilis, sed non communiter universis.  Plura enim sunt, quibus pax, vita, securitasque salutis tantum ex debita subjectione contingit et propter hoc non est aliud libertas eis quam salutaris perditio libertatis.  Namque libertas populi, quem regna non coercent, libertate perit.  Subjectum quidem corpus animae vivit et mox, cum ab ea liberatur, exstinguitur.  Navis subjecta nautis servatur a fluctibus, a quibus si libera fuerit, statim naufragio dissolvetur.  Sic formica alis librata de fovea cum sursum erigitur, tunc finali miseria captivatur.  His ergo libertas certa est perditionis captivitas.  Ita quidem esse et tibi crede, carissima; nam attende, quomodo et qualiter nunc incedis, quoniam sine duce, pascualis itineris nescia, sine tutore, nulla propria validitate armata, inter inimicos, solivaga atque in miseriis te circumvallantibus destituta.  Nimirum via tibi error est, praecipitium ductor, esuries pascua, pernicies socia et tui tandem crudelis interitus sunt extrema.  Ego certe cornu, pede, magnitudine et agilitate munitus vix a feris hujus solitudinis sum securus.  Sed ex quo naturaliter te delectat libertas, dic, quaeso, si ad bene vel male faciendum?  Quippe si intendis benefacere, hoc tantum est quod exigit pastor tuus; ut quid refugis eum? sine ratione agere cupis? ipsa tibi erit libertas initialis servitutis captivitas.  Nam malae voluntati peccandi libertas est, qua quidem consummatur ejus iniquitas et mox captivitas sequitur.  Sic mala voluntas, quanto liberior, tanto servilior; quanto potentior, tanto infirmior, et quanto sublimior, tanto minor.  Audi igitur consilium meum et quantocius revertaris ad dominum tuum, ne libere pereas et te ipsam lupis devorandam impendas.  Nam etsi dominus tuus te mulget et tondet, ab eo sumis haec ipsa, quae tribuis, quia te custodit et pascit.  Eligibilius quippe est lac dare ac vellera quam cum omnibus perdere vitam.  Quibus auditis ovis gaudenter ad pastorem rediit.

Contra appetitum dominationis.
De affectu et intellectu, cap. 10.

Intumescens affectus mox intellectui suum volitum indicavit dixitque ei: cupio, frater mi, cunctis hominibus subjectis praeesse.  At ille respondit: cave, carissime, ne appetendo dominationem servitutem superbiae incurras, et cum tu aliis te praeferas, tu ipse tui tam grande dominium perdas.  Sed et dic mihi, quaeso, si , quid desideras, putas justum.  Nam si justum non est, hoc ipsum appetere est injustum!  Velle enim, quod injustum est, iniquum esse sancitur.  Attamen ipsa injustitia miseria est.  Igitur ex hoc appetitu es miser.  Verum omnis miser suae calamitatis est servus.  Sed si quid injustum desiderans obtineres, plus miser existeres, quoniam unusquisque tanto miserior convincitur, quanto ejus in malo celerius voluntas impletur.  Si vero quod cupis asseris esse justum, necesse est, ut sit ex aliqua supereminentia tui.  Ex hoc enim jus dominandi caeteris animalibus obtinemus, quoniam ad imaginem Dei conditi natura supereminentes his sumus.  Ostende igitur, cujus quidem de dono sapientiae tumefactus tam singularis excellis.  Nimirum si sapientia alios cupis transcendere, haec si vera est, nequaquam sursum te projicit, sed humilitatis deorsum sinus salutaris recondit, quia vera est sapientia, ubi humilitas fuerit.  Si autem potentia niteris transcendere et si ejus praelatione levaberis, cum Nerone impiissimo aut cum Alexandro nequissimo praedo eris.  Potentia siquidem non excellentiam, sed potius violentiam gignit.  At vero ne per opulentiam extollaris, quonaim haec non te facit transcendentem, sed sufficientem!  Opes enim aut egestatem auferunt vel quod in paucis est, cupiditatem exstingunt.  Nulla igitur excellentia reperitur jure, quare homo hominibus praeferatur.  Quamobrem apud te mane, carissime, et communi legi societatis naturalis subsiste.  Quia si injuste laetaberis, mox justitia verae firmitatis amissa juste similium servus eris.  Verum iniquitatis politia praeesse, subesse est, et qui arrogantia dominatur, justitiam spernit et vitiis subest.  Recordare primo quod secundus homo factus est in societatis commune judicium et a tribus fratribus, Noe filiis, in humanae postmodum infirmitatis evidens documentum humanum disseminatum est genus.  Sed depone fastum, tolle nomina dignitatum.  Et quid est omnis homo nisi homo?  Una igitur tantum aequitas est homini possidendi et una voluntas diligendi.  Quibus auditis mox ille fastum deposuit.

Contra appetitum dignitatis.
De urso, vulpe et cerva, cap. 11.

Latitanti urso famelico, ut praedam aliquam deglutiret, magistra fallaciae vulpes, pia impio subvenire cum putat, ad eum cervam solivagam arte doli sic conabatur afferre.  Nimirum, inquit, vultu placidam, cervice altam, pelle politam, pede validam, proportione decoram parens te formavit natura, unum tantum perfectae venustati minus est, quia cornibus cares!  Neque enim certe infirmo sexui tam superba et tuta debuit armatura deesse, maxime cum eam concesserit simul vaccae.  Aut forte livoris nescia quaedam reliquit arti natura.  Simia quidem suppletiva arte induitur et magisterio aurum et argentum politur.  Si vis ergo perfici cornu, audi monitum et imitare ductum, quoniam ad magistrum te dirigam jam expertum.  At illa non tam mobilitate feminea quam volens cornu sequebatur mendacem, sed pia sorte dolo captae fuit obvius cervus, qui miratus de socia dixit: quo vulpinam sequeris caudam?  Cui cerva: quippe tanto duce ad ursum tendo, ut sicut et tu cornibus gaudeam: an solus apparere vis superbia masculina?  Ad hoc ille astutus utriusque sentiens fastum et dolum, amicae compasssus totum suum fundit nisum exhortatu dixitque: nempe propter cornua ursus dedit quiete virtutis auriculam, cave, ne tu deterius amittas pellem et vitam.  Ursus namque interrogatus a lupo, ut quid faciem pronam ferret, respondit: quia habeo debile caput.  Cui lupus ait: muni ipsum cornibus, his ergo caput armavit natura bovinum, vade ad hominem arte dotatum et ponet.  Quo invento magister ait: solve pro labore, volo hoc, quod dare non noceat; si brancham peterem, non dares, da mihi aures et nil tibi nocet.  Quo volente scidit eas et ferens malleum, ut perforaret cranium ejus, audivit: fatuusne sum, ut perfores mihi caput?  Qui ait: aliter tibi cornua non ponuntur.  Tunc ursus abbreviatis auribus inquit: bene enim fatuus qui cornua cupit, perdit enim, ut video, caput discretionis et aures quietae virtutis.  Et sic abscissis auribus sine cornibus abiit illusus.  An ignoras quod, dum amittit cornua luna, fit lumine vacua et cornuta Moysi facies contuitus liberi dulcedine et velamento est privata?  Illaqueatur quidem vacca per cornua aratro et bos servus sub duro jugo assidue duci solet per cornua.  Non attendis, quod nulli coelestium praeter trapotam cornu pondus apponitur?  Sed eo dumtaxat nos terreni gravamur.  Quamobrem et ego serpentis haustu comburor interius, ut possim vetustatis pondus deponere cornu.  Quid plura? bestialitas quidem communis ostenditur aut cornu aut cauda, depone igitur fastum et fuge cornu, ne dira te laniet ungula ursus.  Quibus intellectis mox dimissa vulpe secuta est cervum.

Contra appetitum humanae celsitudinis.
De nube et terra, cap. 12.

Exorta de terra nubecula statim coepit innato desiderio sursum ferri, cui mater dixit: ex quo et ubi nata fuisti, nonne ex me et in me? cur ergo supra matrem erigeris et natale solum cunctis gratissimum facta peregrina relinquis?  Quoniam et sursum lata vel a tempestatibus involveris aut ab aestu obvio consumeris.  Rogo ergo, nata quiesce et in patrio salutaris humilitatis sinu recumbe.  At illa minus prudenter respondit: appetitus quidem desiderabilis celsitudinis sursum coepit adscendere, cui contradicere, et si liceret, non placet.  Ad hoc multum illi terra compatiens dixit: dic mihi, quaeso, quo erigi concupiscis?  Cui nubes: nimis anhelo pertingere in aquilonis sublimia, ubi constituta toti universo visibili sim praelata.  Quo audito statim deridens caliginis caecitatem inquit: vere ut parum ante genita infantilissime es locuta, namque minime adhuc positionis coelestis ordinem didicisti nec mundi situm mirabilem attendisti; responde mihi, quae pars primo moveatur in coelo, nonne orientalis?  Inde nempe stella dialis adscendit et quasi motu suo ortis ibidem sideribus juste oriens appellatur.  Igitur haec pars dextrum est coeli; quae enim prima in animali movetur pars, haec dextra nuncupatur!  Sed si, ut patet, oriens judicatur coeli dextrum, de necessitate concluditur ejus polus antarcticus esse sursum.  Ab eo enim comprehendunt philosophi orientalis motus principium derivari.  Namque in corpore animalis pars illa dextra est caput, quae subjectae dextrae localem influit primo motum.  Verum quod ex meridionali polo coelestis alationis principium oriatur, hac ratione dignoscitur, quia situato vertice hominis versus illum mox ejus dextra, si volvatur, ab oriente movetur.  Igitur si meridionalis in coelo polus est sursum, aquilonaris erit per consequens sic deorsum.  Propter quod, carissima, si tuus fert animus, in hujusmodi ventilari, putans erigi profundaberis: et cum credideris in sursum, tunc demergeris mundi maximum in abyssum accidetque tibi sic decipi cum superbis, qui dum elevari jactantiae flatu superius opinantur, ruunt inferius ad ima inferni et divinae quidem ictu justitiae profundantur, et sic cum videtur iis altissime fore sursum, speculo decepti fallaciae tunc maxime sunt deorum.  Qui enim contra verum mundi cursum sursum erigitur, de necessitate latus in ejus oppositum infirmatur.  Sed ex magna quidem providentia conditoris superborum habitabilis locus aquilonari polo supponitur, ut ex positione mundiali discant, illud quidem, quod secundum mundanae visionis adspectum videtur superius, in veritate fore inferius.  Quamobrem fugientes hujus seculi fallax sursum, ad verum tendunt per humilitatis deorsum.  Sic enim natura, ubi pari modo situaverat membra, inferius dato capite de matris alvo mittit in hunc mundum infantulum, et humilitatis magistra cornu cordis et pedem propter hoc situat in deorsum.  His diffinitis quievit. 

Contra eos, qui adepti celsitudinem mundanam magni pendunt magna et alta.
De formica et philomela, cap. 13.

In tranquillitate aestiva formica noviter natis alis cum de terrenis latibulis in liquidum aerem evolasset, in amoena foliis virentibus arbore vigilantem philomelam invenit, cui dixit: tu quid es?  At illa respondit: volatile sum, sed quiete jubilo, luce pacata fruor.  Deinde cum apem circumvolantem vidisset, sciscitata, quo tenderet, mox audivit, quod discurrebat per flores, e quibus colligeret sibi pastum mellis.  Quibus auditis magni pendens donationem alarum, gaudens et grata naturae dixit: gratias tibi ago, quoniam simul de profunditate et obscuritate terrena atque de sollicitudine congregandi et labore portandi nunc me quidem ereptam loco lucis et cardinis ac florum vernantium quiescentiumque et favi stilla fruentium animalium dedisti.  Igitur cum locus iste eam non modicum delectaret nec ex toto eam propter alas antiqui generis providentia dimisisset, ab ape doceri petivit, si qua pericula ibi essent.  Quae dixit: plura certe atque haec ipsa sunt, desuper spiritus procellarum, lateraliter ventorum impetus, nunc frigus, nunc aestus, hinc ungula volucrum de rapina viventium, hinc retia tensa lateraliter aranearum.  Ad haec illa respondit: effugiam omnia juvante prudentia, sed quidem postmodum rapidissimo pede coelesti aestate transacta, mellificis eduliis et gratiosae quieti hyemis tempestas et siccitas successit.  Procella de sursum premente, tunc vento pellente atque frigoris extra ac famis intra eam pernicie circumdante, mox ex alto formica descendens solitum coepit effugium terrenorum acquirere.  Sic ergo cum necessitate cogente ad dimissum latibulum recurrisset clausum pulsanti ab ostiaria est responsum: unde venis, quid portas?  At illa: nimirum de aere tantum alas.  Mox illa: vade, quia hic nullum alatum, et qui non secum detulit fructum, inviolabili lege naturae hic conditur.  Tunc desperata formica locum detestans adventitium et primum laudans exclamavit et dixit: cognosco certe fallacem celsitudinem lucis hujus mundi a sapientibus fugiendam, quiete privatam, securitatis nesciam, hinc inde innumeris vallatam angustiis et vitalis vacuam libertatis.  Quam felix quippe est illa fovea obscuritatis humilis, semper stabilis, undique tuta, dulcis amicarum sororum politia, bonorum vitalium regio plena!  Sic in malis formicae prudentia reddita, vita per superbiam peremta est.

Contra eos, qui cito adepti raptam altitudinem gloriantur spernentes humiles.
De arundine et canna mellita, cap. 14.

Canna arundinea juxta cannam mellitam oriens eandem in brevi transcendens altitudine tumens ait: canna mellis quantum temporis habes?  Cui illa respondit: duos vitae annos.  Tunc ipsa velocius altum rapuisse se gaudens spernensque humilem mox arrogantiae gratitudine dixit: bene sit naturae, quae in anno me fecit te quidem transcendere.  Ad haec canna mellis, respondens fatuae confusionem suam, dixit: bene es arundo sensu arida et omnis ventositatis impetu agitata, non attendis, quoniam ut cito cresceres, totum altitudinis nihilque profunditati dedisti, quod intus es vacua et foris tumescis infructuosa?  Ego vero humilitati totum impendens hinc medulla dulcedinis plena sum ac suavitatis tota sum fructus.  Nimirum sublimes arbores ut plurimum infructuosae cernuntur et herbula serpens peponis in granditatem germinatur.  Gallina parvula omni die ovificat et semel in anno struthio fundit ova.  Gravi siquidem a tempestate ventorum humilitatis me tutat firmitas et tua tibi est altitudo tempestas.  Omnis enim quanto sublimior tanto mutabilior est.  Ut quid ergo de altitudine procellosa et vacua gloriaris et stulte plenam me melle et stabili brevitate confundis?  Pulvis quippe quanto plus erigitur, diffusius spargitur et fumus cum magis extollitur, amplius annullatur.  Altus vapor ab aestu consumitur et contritus gravius in rorem dulcissimum condensatur.  Montes aerei saepe nubis caligine involvuntur et terrenae valles rivis inundantibus impinguantur.  Igitur incomparabiliter melior plenae humilitatis est parvitas, quam velox sublimitas omni bono evacuata.  Quibus auditis arundo erubuit. 

Contra tumentes ex scientia.
De gallo et vulpe, cap. 15.

Gallus intelligens dispositionem mutabilitatis coelestis, mox de scientia tumidus in arboris adscendit ramusculum et erecto collo alta voce cantavit.  Quem cum audisset vulpes, ad ejusmodi cantum tam cito cucurrit et stans deorsum salutavit et dixit: audivi, frater mi, vocem exsultationis tuae et veni, quaeso, cantationis causam indica mihi!  At ille protinus inquit: nimirum intelligentia supernae dispositionis dotatus, eam cum sensero, statim voce cantabili nulli invidus pando.  Tunc vulpes subridens inquit: ergo plenus es scientia, quoniam haec est divinorum sublimium disciplina.  Quo audito gallus plus intumescens cantavit moxque vulpes saltavit.  Cui ille desuper: ut quid saltasti?  Tunc illa respondit: certe quia tu plus exsultasti, gaudere enim cum gaudentibus licet.  Quin et effundens rete dolositatis verbis callidis subjunxit: quippe gaudeo, frater mi, eo quod liberalissima bonitas, quae conditis omnibus participium perfectionum suarum gradiatione pulchrifica, exundantissima fontana diffundit, etiam nobis brutis inaestimabilis donum sapientiae dedit.  O galle! tu es gloria nostra, tu es bestiarum laetitia, te nunc, quaeso, porrige, si dignaris, ut osculer mirum intelligentiae caput tuum, rogo, comple gaudium meum!  At ille quidem adulationis dolosae molli lingua mollitus statim vitale caput improvidus ori famelico obtulit, quod avida stringens deorsum miserum rapuit et subjunxit : galle, galle, ubi est sapientia tua? concepisti sapientiam, perdidisti prudentiam et dedisti pro nihilo vitam tuam.  Cui gallus: quid gloriaris in malitia?  At illa respondit: non est malitia, humiliare superbum, sed ars vera, namque novi, quod, cum sapientia inflat, mox tumefactioni ruptura succedit.  Quo fit, ut auris vacua libenter adulationis auram suscipiat, quae cor instabile superborum rapit et diruit, cum subintrat.  Nimirum minus considerasti, quod sinus proprius sapientiae humilitas sit, namque si in eruditis naturae imaginibus attendisses, lux imago sapientiae semper humilitati connectitur.  Sidus namque quanto splendidius, tanto infimius, et quanto sublimius dat se apparentiae, tanto minus.  Parvus oculus rimatur acutius et in cauda vermiculi lucis clarissime fulget decus.  Porro quid scivisti, si te ignorasti?  Aut si novisti, quomodo superbisti, pulvis et cinis?  Quid plura?  Nulla major dementia est quam per scientiam, cum inflaris, perdere sapientiam.  Quo dicto statim famelica aliud ori ex praeda officium dedit. 

Contra arrogantes ex eloquentia.
De rana et anguilla, cap. 16.

Ranicula in fonte genita sine voce cum cauda, procedente die, dum cresceret ac mutata forma, perdita caudula, loquacitatis inquietissimae accepisset ampullas, natantem ibidem adspiciens sine sono caudatam anguillam mox eloquii vento tumens coram illa naturae coepit impendere arrogantiae suae grates dixitque: gratias tibi ago, quod non solum subtraxisti mihi caudam bestialitatis opprobrii, imo rationalis gloriae facundiam tribuisti!  Hoc autem cum audisset anguilla et tumorem fastus ejus ex ampullosa fabulatione notasset, ut superbiam confunderet, statim in contrarium dixit: ego quippe gratias offero ei, eo quod acutissimum jactantiae sonitum abstulit et mihi in effugium salutare longiorem astutiae caudam dedit.  Ut quid, carissima, vento pestifero loquacitatis inflaris? non attendis quod inflata lingua dum quidem eructat facundiam, bullit stultitiam? quia flatu superbiae venenata una cum humilitate mox a mente sapientiam fugat?  Verum quid est eloquentia sine sapientia nisi incognita lingua, furiosa potentia, bucca sine freno, equina dementia, ars incomposita et dulcedo non modicum venenosa?  O miser, qui exornatus est ea!  Numquid ergo tam relucentem in se reprobamus facundiam?  Absit: sed dumtaxat superbiam hanc ipsam damnamus.  Ad sapientiam enim lingua directa est, quamobrem ejusmodi fermentum jactantiae si venerit per ancillam, perditur domina moxque verbi sumit instrumentum vecordia et ars saeva cedit in iram.  Sic ergo cum intumescis facundia, bonum tibi in malum jam convertitur et tua tibi ipsi lingua mentitur.  Sic et scientia in amentiam vertitur ac in corruptelam gratia permutatur.  Virtus quippe fit vitium et serenum in nubilum variatur.  Sic tua scientia te decipit arsque fallit, sic tuus te quidem nitor contaminat et pulchritudo deformat.  Malo ergo sine vocis artificio cum formica gaudere prudentia quam vocis tonitruo insanire cum asino, ac cum jubilo, captiva vernare cum philomela, malo certe in aeternum non loqui quam locutione sempiternali captivanda in superbiam erigi.  Quo dicto sub limo se abscondit. 

Contra superbientes ex amicorum multitudine, quibus armantur in malum
De pisce superbiente, cap. 17.

Septem ordinibus dentium piscis armatus cum vidisset alium piscem, ensati oris arte naturae expositi armatura munitum, parum iuxta ejusmodi positus mali cupiditate dixit: o utinam naturae illa mirabilis ars, quae tam disparibus formis vena sapientiae cuncta fudit, satis intus armato dentis valitudine et hanc mihi deforis addidisset!  Cui alius inquit: et quid ageres inde?  Mox ille: quod de dente.  Quo audito alter subjunxit: certe velles uti eo in superbia, et ad praedam carere tibi melius est quam habere.  Eligibilius quidem est privari bono quam uti in malum bono.  Malae namque voluntatis licentia iniquitas est, complet enim hujusmodi habita tanto iniquitate celerius quanto hanc agere sperabat avidius.  Et propter hoc sulphur rogo, gladius fatuo iniquo.  Quid exspectatur inde nisi ira, saevitia, violentia atque praeda?  Dicam ergo, ni turberis, carissime, illud quod olim bos urso inquit appetenti cornua: amice, bona sunt cornua, sed non tibi.  Quin imo longe melius esset tibi, postquam naturalibus armis abuteris, ut omnino dentibus privareris.  Cum igitur tuum saeviret cor iracundia neque valetudo deficeret ac cum sanguinem dirus venter appeteret, dens nequitiae lacerantium deesset.   Sic quippe facultatis orbatio aut iniquitatem corrigeret aut sopiret, aut quod amplius est, potestatis subtractio saepe iram in mansuetudinem verteret et in virtutem quietis necessitatem mutaret.  Attamen cordi pessimo debet esse organum tam armatum, valetudo enim superbiendi suscitat ausum invadendi.  Mox quemlibet suscitat actum et nocendi quantum libet complet effectum.  O certe miserum, cui peccare licebit!  Vae qui ex bonis ad facinus se armat!  Vae qui amicitiam vincentem omnia trahit in superbiam vel ad praedam.  Huic profecto bonum malum est, amicitia inimicitia, lux tenebra, potestas dementia et dira calamitas fit fortuna.  Quibus elucidatis secessit.

Contra superbientes ex robore.
De rinocerote et corvo, cap. 18.

Superbus rinoceros ex maximo robore cornu sui cum vidisset corvum super rupem quiescere, mox eum praesumsit ictus vi mira subvertere, ut sic coram illo se de gloria roboris ostentaret.  Cum igitur nunc fulmineo impetu cursus rapidissimi percussisset, a petrae resistentis duritia in semetipsum virium reverberante acumine fregit cornu et doloris pondere una cum laxato corpore victum statim humi dedit robur.  Cui quidem tantis doloribus decumbenti corvus risu sparsus eventu, minus compassus passo, hoc desuper fudit eloquium onerosum: rinoceros frater mi, ubi est cornu praevalidum, ubi robur stupendum?  Nimirum quia in uno posuisti totum, cum uno perdito mox et amisisti totum.  Nescivisti, quod paucilla est cujusvis virtus, nisi major et adsit animi similis?  Tota namque illa mira vis Sampsonis non ab ossibus quidem, sed erat a spiritu in capillis.  Virtus autem spiritus humilitas est, haec enim basis et fundamentum est corporis et virtutum.  Igitur cum ex superbia quis tollitur, totum verum corporis simul et cordis robur aufertur.  Nam una cum capillis virtute perdita spiritus, dudum triumphator mirabilis mox Sampson factus est infirmus  Sed cum quemquam ex robore corporis perdere animi solitudinem superbiae sit, quanta, quaeso, est valetudo carnis, quam punctura doloris prosternit, horae vel anxietas frangit, granum veneni perimit et modicum ferri in sempiternum occidit!  Verum in naturalibus rebus majores vires esse, sine superbia dignoscitur.  Nam spissior te est gelosia, quam nullus pertransit aestus, solidior asbeston, qui a comburente flamma non tonditur, et durior adamas nunquam a ferro devictus.  Porro, si superbis, adversus omnipotentem te erigis.  Cui cum nullus resistere possit, concitatus assurgit et mox adversantem sibi potentior potestatem elidit.  Crede ergo mihi, quod nihil superba validitate infirmius, nihilque humili debilitate potentius in hoc seculo invenitur.  Ferrum enim quanto durius, tanto velocius frangitur, et vitrum tanto facilius rumpitur, quanto amplius induratur.  Attamen gutta mollissima cavat saxum et teredo vermis tenerrimus vastat lignum, sed et fulminatus duriora destruit spiritus et tam mollius stannum ab incendio tutat ferrum.  Quoniam et arcus, quanto magis curvatur, tanto et validius mittit ictum.  Quo dicto victum superbia unicornum dimisit. 

Contra superbientes ex progenitorum nobilitate.
De burdone et mulo, cap. 19.

Cum sibi pariter occurrissent, spernendo mulum jactabat se burdo, quia a meliore patre esset genitus.  Cui mox ille, armati pedis calce retento, tamen acutiore rationis calce respondit dixitque: et quid tibi exinde amplius, cum sis burdo?  Bonum namque aut foedum generationis ex assimilatis genitoribus existit.  Ubi ergo haec conformitas tollitur, nihil, unde sis, referre videtur.  Namque de dracone dracontides pretiosissima gemma oritur, de gallo serpentum nequissimus regulus generatur, medicinalis rosa de spinis producitur et de erinacia juvativa substantia spinarum acerbitas derivatur.  Sic aurum de sulphure gignitur, de flamma perlucida teter ortus spargitur fumus.  Sed quomodo sursum tolleris ex parente, qui quasi alterum asinum confunditur genuisse?  Pater autem meus gloriatur me aequivalentem equo, minor valetudine, procreasse.  Igitur cum vera nobilitas tam in corporalibus rebus quam in spiritualibus non sit aliud quam virtus possessa, mihi pluris est equina fortitudine quam tibi tantum generatione gaudere.  Attamen dum ex nobilitate carnis erigeris, mox dignitatem glorificam animae ventosa vitiositate perdis et sic ex pretiositate effectus vilis, luce nubilosus efficeris ac de bona reus nobilitate vilescis, acciditque tibi sicut albedini, quae denigratur argento et flammae luciditate foedatur.  Sed cum aurum quanto pretiosius, tanto humilitatis pondere est gravius, et lapis minor est pretiosior, sic lignorum minima pretiosissima sunt balsamus et cinnamomum.  Vera igitur ac gloriosa nobilitas humilitas est, quae ima sursum elevans, mentem Deo conjunxit, virtute replevit, deificavit gratia et sapientia illustravit.  Quibus allegatis obticuit. 

Contra eos, qui superbiunt ex divitiis.
De vulpe et simia, cap. 20.

Impinguatae cutis humiditate cum pilus splendesceret, aridam simiam vulpecula cernens, cara pelle et ardenti pinguedine tumida, ut simul eam de nuditate pudenda et vili pellicula derideret, mox extensa cauda et planatis pilis ejus se conspectui praesentavit dixitque: numquid naturae opulentis in te tantum defecerunt divitiae, ut debitum natibus indumentum ac nobili animae correspondentem pellem tribuere non valeret?  Aut certe si te cum homine induendam arte dimiserit, hoc cum acciderit, necesse est, ut capta sis.  Ad haec vero sensata vetula, radicem eloquii fore divitias spumantes ac superbiam comprehendens, in derisoris derisum prius ostensis dentibus dixit sequentia: nimirum scio, quod, ubi inexperta malorum juventutis flamma furiosis perturbationibus sensum adhuc indomitum nubilat, ex hoc ipso inquietus quantocius superbiae pes subintrat.  Quamobrem minime miror, si lucentis pili et caudulae longioris incentivo submisso in te juvenilis jactantiae crevit ardor.  Verum de hoc satis miror, quomodo tam naturaliter callida pilos fore putaveris bona tua, cum bonum, quod extra te manserit, non sit proprium nec quod te nolente abraditur possessivum.  Nam verae divitiae tecum sunt eo dumtaxat, quod te reluctante auferri non possunt.  Haec autem mentis virtus est, ea namque, cum nil aliud cupiat animus, ditissimus fit, nunquam tamen, nisi ut stultus voluerit, ipsam perdit.  Sed cum ex pilo superbiens jam amisisti vitiositate virtutem, vanis divitiis tumens foris, intus effecta es natura pauper.  Igitur tibi divitiae vitia et mihi sit facultas egestas.  Sed et gloriaris, ubi saepe confunderis, et superbis, quibus multotiens humiliaris.  Plures enim suae carnis divitiis perierunt, nam ovis cara propter vellera tondetur et pavo gloriae ob pennam auream decaudatur.  Gaudeo certe et dignas naturae grates ago, quod quiesco, quod excoriare me cupit nemo, secura dormio, non molestor.  Sic quidem pellipariis sum vilis, eo quod sum mihi carissima, et pellis paupertas est mihi opulentia et vilitas vita.  Verum tu carnem substantialem pro pelle et ob divitem pellem substantialem spiritum perdes.  Vade igitur et divitiarum fallacium pone superbiam, quoniam melior est securae paupertatis pellis vilissima, quam letiferae facultatis aurea penna.  Namque pretiosa pelle bevarus quaeritur et vultur volatile pluma cutis divite denudatur.  Quibus confutata vulpecula recessit.

Contra vane gloriosos et volentes apparere.
De pavone et erinacio, cap. 21.

Pavo, erinacio praesentato, ut coram eo propriam gloriam dilataret, ipsumque de spinosa cute confunderet, sublimata mox cauda et quasi purpurea varietate mirabili, stellari specie, aureis pennis ordine situatis, effuse volitans hinc inde donabat se luminibus intuentis.  Verum ille mirae prudentiae, sic vanam effugere gloriam comprehendens, mox ipsam ut perderet, sub globo collecto corpusculo, condita facie spinas undique tantum dedit.  Quo quidem facto cum pavo se vidisset illusum, statim ira correptus lamentativis eloquiis his aggressus est eum dixitque: quamquam homo rei tam mirabilis admirationem semper cernere delectetur, occultatis oculis tu non solum me intueri sprevisti, imo granditer miranti de te horrendum spinarum globum deformemque formam tribuisti.  Cui ille respondit: nemini quippe facit injuriam, qui utitur proprietate sua.  Attamen, quaeso, ut pacifice dicas mihi, quid pluris sit tibi, videri an esse?  Nimirum si dicis esse, quid tibi de oculis meis?  Namque sine his non minus existis, sed si videri plus appetis et jam pompa factus es umbratilis, pupillare speculum quaeris.  Memento, quaeso, quod basilisci oculus occidit, quia et dicam tibi illud, quod olim simiae, se in eo cernendo lucescere gratulanti, inquit vulpes: gaude magis quod es, et nequaquam quod in luce similitudinis specularis appares.  Nempe quia es, habes substantiam veritatis, sed in me apparens umbra tantum efficeris vanitatis.  Non audisti, quod tigris velocior raptos catulos perdidit, quia fixo quidem oculo in semita in speculo sui mirando similitudinem jam eos invenisse putavit?  Sic ob vanam apparentiam amatam substantiam filiorum amisit.  Quod ergo cum ventilabro pompositatis effunderis et tantum in superficie fore quaeris, recordare, quod fumus vanescit, cum spargitur, et tellus non pullulat, nisi datum semen in suis visceribus recondatur, albedo foris facta nubilat oculum et respersa in cute contaminat lepra membrum.  Sed occultata forma micat lucidius et res aromatica abscondita quidem plus delectat olfactum.  Sic castanea sub spinoso reconditur vertice, ut vana spreta apparentia sub medullaris dulcedinis existentia requiratur.  Et ego spinis vallor exterius, ut in esse sim tutus.  Sic Moysi facies luminoso velamine conditur et sanctuarium Dei multiplici undique operimento velatur.  Si audisti formicae consilium datum chamelionti glorianti de colore aureo et laetanti, hoc ipsum tibi dictum est: claude oculum et eris in vera gloria stabilitus.  Nam duobus superciliis, ut clausura firmiori servetur, clauditur oculus et uno tantum, ut raro suspensa sit palpebra, aperitur.  Quo dicto recensens se admirabiliorem pavone eum reliquit. 

Contra eos, qui gaudent videri, cum non sint.
De struthione et corvo, cap. 22.

Struthio positus inter aves, visu cupidus sed existentia vacuus ostentationis vento, mox alarum altioribus sparsis velis sic se majores gloriabatur habere pennas.  Cui aves dixerunt: vanus quidem apparetiae cortex, quem existentiae intus medulla non replet, et propter hoc si alarum sublimium pennosa jactantia sursum corde levaris, earumdem potentia ventilatus jam corpore nos praecede majori.  Tunc post verbum illis avolantibus cum ipse terrestriori mole maneret tentus in terra, subridens pomposum desuper corvus clamavit et dixit: struthio frater, ubi est pennarum superbia, ubi celsarum gloria alarum?  Cur earum jam te non juvat summitas et tanta cordis ventositas non extollit?  At ille respondit: nimirum pedum gravitas impedit, cum volativa vis adsit.  Cui corvus: et si asininus pes ponderat, ut quid tantilli capitis levitas et colli gracilitas non te levavit?  Sed quia apparentia et non existentia est in causa, sic gloriaris de sarcina, ala enim sine volatu est barda.  Sextus quidem digitus manum foedat et ala te onerat, ideo foeda res et vanitas onerosa est pompa.  Nimirum nunc video, quod conciperis stellarum adspectu micantium et earum nutu formaris, totaque structura tua ostentationem designat.  Verum non audisti, quid mus responderit talpae de oculis glorianti, habere quippe oculum et non visum, monstruosa caecitas est?  Sane dum magis in oculis adsit pompa, tenebra tamen ipsa profunditur ac visione privatur.  Similiter autem superbientem ex sexu taliter equa mulum confundit: nimirum apparentiae sexum habes, sed cares existentiae fructu, adulterina conjunctione plantatus.  Sic orbata fructu pompositas cernitur, quia est perversae superbiae nequam bardus.  Nescivisti, quod oculus speculum intuens, illud cum mundum esse quasi alterum se jactabat, respondit: quid de apparentia gloriaris?  Attende, quod ex altera parte inimica luci opacitate obscuraris et haec ista mentiris.  Apparentia enim sine existentia mendax est.  Quibus auditis struthio confusus obmutuit. 

Contra apparentes et contrarium existentes.
De spina et ficu, cap. 23.

Spina floruit et ficus ante eam frondes suos grossos produxit.  Cui mox tumefacta ex floribus spina dixit: ficus, ubi sunt flores tui?  At illa respondit: spina, ubi sunt fructus tui?  Et spina: non dedit mihi natura fructus.  Nec mihi addidit flores, ficus ait.  Sed cum flos derivetur in fructum, melius est sine flore fructum producere, quam fructu privato florem.  Attamen quia non floreo, germen suavissimum gigno, namque palma mel suum non effundens in floribus parit hinc mellifluum dactylum, et canna mellea, quia flores non detulit, sic totam fructus dulcedinem intra semet ipsam recondit.  Quid ergo de apparentia contrariae existentiae gloriaris?  Sepulchrum quidem extra flosculis pingitur, et intus est spurcitia mortis plenum.  Exacontolicus lapis hic tantillus mira floret distinctione colorum et cum delectatione inspicitur, occultae laesionis aculeo pungens tremulum oculi facit nervum.  Sed ex obscuritatis nube saphirus est optimus et qui est splendidior, venditus valet minus.  Onycha gemma nigra albae praeponitur et bius lapis quanto plus pallidus, tanto magis pretiosus.  Itaque rerum ipsa mirabilis fabricatrix natura etiam in suis operibus apparentiam damnat.  Ut quid igitur visus cupida gaudes totaliter esse florida pompa?  Attende quod aurum in internis nascitur latibulis et margarita rores coelitus in occultis ostrearum conchis gemmascit.  Homo in maternis visceribus oritur et rerum substantia non videtur.  De occultatis sub terra vitalem succum trahit arbor radicibus et humanae vitae latet in praecordiis fundamentum, quoniam etiam pretiosissima quaeque summae naturae invisibilia sunt.  Quid plura?  Magis certe gaudeo esse fructifera sine flore quam spina cum flore.  Quibus dictis pomposam confudit. 

Contra pomposos ex magnitudine gratiarum.
De firmamento et Saturno, cap. 24.

Fixarum stellarum sphera gloriabatur de maximitate corporis et inaestimabili velocitate motus rapidissimi, granditate universalis virtutis et multitudine astri possessi.  Cujus quidem pompam Saturnus intelligens ita ei fertur dixisse: nimirum gloriatio si falsa est, confusio est vera, sed dic mihi, rogo te, firmamentum, unde sit tibi tantae molis realitas, hujus alationis velocitas, ex quo luciditas ac stellarum numerositas tanta?  At illa respondit: ab intelligentia quidem ventilor, a sole illustror, cunctorum auctor me tantum condidit et in me sidera ipse idem infixit.  Tunc Saturnus adjunxit: nil ergo habes, quod ex te sit, sed totum aliunde assumsisti.  Et illa, fateor, inquit.  Mox alter subjunxit: cur igitur, quasi non acceperis, de communicatis tibi perfectionibus gloriaris et alienae gloriae usurpatrix erigeris?  Non attendis, quod ubi pompositatis rapina superbientem contaminat, nulla vera sit gloria, nisi cujus est bonitas universa?  Sed falso perdere verum et per gloriam vanam in confusionem incidere maxime stultum est.  Propter hoc summo studio cavendum est a subtilissimo inanis gloriae laqueo, quae cum sit ab arrogantia genita, eum, quem decipit, a simili quidem fallacia concludit.  Nam quemadmodum fastus falsus veram celsitudinem diruit, sic et pompa inanis solidam deceptrix gloriam rapit, et sicut illa sursum apparenter rapiendo demergit, ita et ista pompa falsam spargendo gloriam te confundit.  Novit enim, quod fallacia cujusvis laesionis jam sunt arma, unde apponendo similia morbum ordinat.  Ducit ad furiam, levat luctatrix, ut diruat, escam offert, ut hamo fallaciae praedam trahat.  Sic et dicendo hoc tuum facit te suum, ac fallaci gloria foris depictum fabrefactrix mirabilis tornilo falsitatis omni gratia te reddit intus vacuum.  Quamobrem quanto generosior es et in bonis tibi communicatis praestantior, tanto sis intra solidum sinum humilitatis collecta latentior.  Dives time furem, cum lynce thesaurum conde, gratiarum spiritum sub duarum velationum tunicis reconde.  Aurum es, sub terra late, pretiosissimus es rubinus, in petra bellagii te absconde.  Quid plura? fuge gloriam sparsae lucis et tunc cum noctiluca intrinsecae gloriae sic tuo splendore fulgebis.  Quibus dictis exhortatus conticuit. 

Contra eos, qui gloriantur ex carnis specie.
De pavone et corvo, cap. 25.

Gemmatus pennaque aurea decoratus, specie tumidus ac carnis luce pomposus admiratione pavo coram corvo vanam se fundebat in gloriam et illum de pennae nigredine confundebat.  Cujus mox corvus deridens dementiam inquit: bene video, quod in te regula physionomiae non fallit.  Namque parvum ex tanto corpore habens caput minoris es sensus, quo quidem minus miror, si in penna volatili, quae a vento rapitur et differtur, tuam levis leviter gloriam posuisti.  Omnis enim caro foenum et omnis gloria ejus quasi flos agri.  Decor namque floris pulchritudo est carnis, formositate quippe naturae rutilat, subtilitate non durat ac levitate quantocius evolat.  Amens ergo gloriaris in umbra, sed sicut aureus circulus in auribus sordidae suis, sic carnis luciditas cum ignavia mentis.  Ad concupiscendum te nempe delectationis magnae per foramen oculi tui trahit affectus et captivum, quem ducit, fatuitati volubili tam cito dedit amatum.  Nonne propter speciem avide quaereris et ob pennae pulchritudinem decaudaris?  Verum si tui ex venustate corporis gloriaris, jam te quidem denigravit luciditas et te tua species deformavit.  Jam forma carnis mentis pulchritudinem abstulit et lumen corporis splendorem animae profugavit.  Quid ergo superbia foedius, qua quidem omnis decor prudentiae ab anima tollitur, omnis fulgor virtutis fuscatur, omnis ordo vitae pervertitur?  Te laudarem, si difformitatem in tuae substantia formae non viderem.  Nam caput habes serpentinum, sonum pectoris ulularum, cor malevolum, pedem foedum.  Nunquam enim carnis vana laudanda est species, et cum substantialis deest forma, mens fit ipsa difformis.  Absit: nempe turpis animae quanto caro pulchrior, tanto feodior.  Simia enim, dum ornatur, fit turpior et anus ipsius difformior.  Sic ergo cum substantialis difformis est forma, omnis formositas est foeda.  Sed et sua gemma draconem necat, viperam pictura vituperat et fulmen horribilem facit flammam.  Vera igitur species virtus mentis et formositas gloriosa claritas rationis.  Quibus dictis ex sua specie confutatum pavonem dimisit tristem. 

Contra eos, qui gloriantur de vocis claritate.
De corvo et philomela, cap. 26.

Post curatam esuriem utre stomachi jam repleto cum sibi corvus dissona pectoris simphonia cantaret, cancellato dilectoris sui carcere mancipata philomela hunc audiens, fastu dulcissimi venti sui non minus vana quam tumida, mox vernantem prorupit in cantum, ut sic illum de obscura voce confunderet et modulationis suae gloriam ostentaret.  Sed quidem ille tam callidus vacui capitis vanitatem agnoscens subito tacuit et subjunxit: o quam feliciter affuisti, jubila, rogo te, ut avidas aures lepore philomelicae vocis in amici solatium mulceas!  At illa percussa prece, ac eo, quo caeteri naturaliter inclinantur, aversa statim conticuit ac avari pectoris flatu retento ventum sui capitis sine voce rationis in auribus conditum fudit.  Tunc corvus victor adjunxit: video bene sapienter dixisse Aristotelem in physionomia sua, quod philomelizantes naturaliter sunt fatui.  Habent enim semper cor calidum et melancolicum, cerebrum nullius humidi stillativum.  Quamobrem stolidum eis est amicum vinum, namque cithara vacua resonat et chorda sicca concantat.  Verum ignaviae tuae hic testis existit, quod ipsa tua es felicitate infelix.  Vento quippe satis consona es, omnino dissona rationi, nam taediosissima jubilas, sed rogata non cantas, captiva suavius vernas et modulatio tua tota est perversitas.  Quid ergo pectoris ventositate inflaris et infelici vanitate superbis?  Nonne sapidius folles in organis canunt et in psalterio plectrum, in figella pilus et in cithara mortuum intestinum?  Sed ventosus ex toto est, qui suo vento gloriatur et extollitur.  Quibus auditis confusa philomela se acscondit.  

Contra eos, qui appetunt adulatione laudari.
De corvo et vulpe, cap. 27.

Reminiscens corvus priorum facinorum, subtilium fraudum et magnarum calliditatum, hinc fastu tumidus et adulationis avidus coepit quaerere auram laudum.  Cum igitur, adulationis cupidus, tendens invenisset vulpem sub umbrae refrigerio quiescentem, post salutationis officium. quid quaereret, interrogatus sic respondit: in bonis famatorem muta invidia non inveni.  Statimque illa tanti ingenii calliditate subtili cum verbi volitum adspexisset, deridens amentem dixit: bene video, quod, ubi superbia tetra verecundiae nube arridens mentem obnubilat, cuncta sagacitas parum juvat.  Nimirum factus es vacuus, postquam suscipere cupis ventum.  Hunc enim folles, cum sint inanes, attrahunt et eo vacui mox replentur.  Jam quidem mortis factus es hospitium, postquam vanae laudationis pestiferum sitis flatum.  Quid enim aliud est adulatio quam astri nascentis aura lucida, septentrionalis procella, melodia syrenica, letifera cantica, fallaciae fistula et vox ironica valde mendax?  Namque suavi sonitu auris tympanum percutit, lucernam rationis exstinguit, flatu draconico serenum virtutis corrumpit ac brutino dente nihil in anima viriditatis relinquit.  Dulciter sonat, suaviter intrat, laetanter occupat, irremediabiliter totum vastat.  Nimirum hyenae dentem, linguam aspidis, os scorpionis et basilisci mortiferum flatum quaeris!  Sed crede mihi, quod deterior est dulcis cantus tuus adulationis quam amarus morsus detractionis,  Nam adulatio bona interiora perdit, exteriora vero detractio, illa substantiam, haec apparentiam, illa virtutum vitam, haec famam.  Illa volentem percutit, haec renitentem ferit.  Illa cum semper placuit, nocuit, haec ad meliorationem saepe compatiens profecit.  Verum aut tecum habes laudationis naturam aut non habes.  Si hanc habes, cur mendicas dives et vis a vento habere, quod in te contines a virtute?  Attamen si indigne laudaberis velut in ironia, laus tibi fiet opprobrium et commendatio in cunfusionem vertetur.  Mendax enim laus vituperium est, et eo ipso quippe indignus vera laudatione mox redditur, quod ventosae laudis habuit appetitum.  Appetere nempe laudari a gutture, foedum superbiae vitium est.  Hic enim, dum spargi deforis apparentia diligit, alienum semper nutum et labium concupiscit.  Scio tandem, quod magna laus est linguatae vocis spernere laudem et solida gloria mundanae lucis fugere gloriam.  Tota namque res verae laudationis est virtus.  His ergo digestis magistra exhortationis auditoris appetitum in odium vertit. 

Contra eos, qui commendant se ipsos.
De gallo et corvo, cap. 28.

Gallus quidem positus juxta corvum cum ex intelligentiae lumine pennae plerumque specie, ventositate superbiae non parum esset inflatus, erecto pollimito collo, sua se coepit cantatione laudare dixitque: o quanta in coelis fontana sapientiae ac vera vena splendoris redundat et primaria ars venustatis, certe postquam nobis terrigenis tanta pulchritudinis et intelligentiae dona fudit!  Cui sic eruditus corvus respondit: sed optima est sapientia, sine qua aut sibi non sunt aut nihil sunt omnia.  A sapientioribus autem nostris audivi, quod luce lucem perdere virtutemque virtute extremum sit quippe dementiae, ideo et laude laudationem amittere id ipsum est.  Nimirum ab Aristotele laus diffinitur esse sermo elucidans magnitudinem.  Sic nec minima virtus est, imo maximum vitium laudare semet ipsum.  Dicentes enim, se esse sapientes, stulti sunt.  Attamen sapiens dum laudatur in facie, flagellatur in mente, virtus enim vera et virgo pudicissima est, quae sine rubore videri non patitur, quasi stella rutilans ab apparente sole absconditur et velut chrysopazion splendens in tenebris seu erubescens laus in lumine occultatur.  Igitur qui se ipsum commendat, nimirum vituperat, quia laus ejus vitium generat, dum sine splendore virtutis ac castitatis hunc esse informatum demonstrat.  Verum si hoc aure intelligentiae percepistis, scriptum est: tu de te ipso perhibes testimonium, testimonium tuum non est verum.  Ac in communi lege pro se nemo suscipitur, eo quod linguae libra privati amoris in se attrahit pondus.  Est ergo laus propria dedecus, quia lingua, sibi testis, aut non suscipitur aut mentitur, quando et illud nos approbat, quod exaltat.  Hoc autem est laudum fugitiva humilitas.  Qui enim se humiliat, exaltabitur.  Humilitas quippe regularis naturae a contrario viam sequens per semitam mundialis confusionis atque caliginis in finem gloriae ac luciditatis adducit.  Sed ut quid laudas te?  Certe si notus es, agis superfluum, si non notus, memento quod latere desiderat vera virtus.  Verum nec tempus laudandi quemque est, mutabiliter donec vivit.  Nam commendatio vera non praeterit, quam possessae virtutis aeternitas stabilitavit.  Laudet ergo te os alienum, accuset te tuum, humilitatis te approbet virtus, dies te commendet aeternus.  Quibus auditis gallus, quod se laudaverat, erubuit.

Contra invidos.
De simia et onagro, cap. 29.

In tranquillitatis sereno splendente aere, sparsa luce, cum per solitudinem simia satis laeta discurreret, tristem jacentem onagrum inveniens dixit illi: quid tibi est, frater, quod tam lugente contuitu aegroque vultu, livida facie et submisso capite tristis jaces?  Indica mihi, rogo te, quia si quid languoris est in corpore, valore manus excipiam, si vero in corde, adhibeam ratione vel compassione medelam.  Ad haec quidem ille tantae humilitatis oleo emollitus mox sui vulneris patefecit arcanum dixitque: ex aeris quippe, soror, tam parata serenitate constringor, ejus enim mihi, non ferentibus oculis, in tempestatem tranquillitas vertitur et in nubem serenitas commutatur.  Sed e contra tempestas ipsius in cordis pacem efficitur et obscuritas in serenum.  Quibus cum stupore admirationis auditis notans simia livoris vitium ipsius esse tormentum, exhortationis suae sic inquiens anathematizando incepit officium.  Maledictus sit talis oculus, qui turbatur in lumine et in turbine delectatur, que cum noctua vitalem lucem videre non patitur, sed in caligine illustratur, cui gaudium luctus, lux nubilum, bonum malum, cui infelix est felicitas, et calamitas felix, cui adversitas prospera et prosperitas adversa, cui amica miseria et bonitas inimica!  O perhorrendum, pestiferum ac perversum malum!  Sic et convertens eloquium ad onogrum dixit: nimirum bene silvestris es asinus, postquam tecum pateris talem oculum, qui tui cordis est juge patibulum ac omnis bone inimicus.  Nam cum vitae hujus decursus nunc adversis rebus nunc prosperis deducatur, si te quidem contra naturam res secundae moestificant et lugendae semper te delectant, tristitia et calamitas non relinquet.  Gaudere enim de plangendo malo dementatae rationis est maximus dolor, qui siquidem tanto deterior et letalior aestimatur, quanto minus, cum sit incensus, forte sentitur.  Ridere enim in gravi morbo magni moeroris judicium est ac secundum regulam Hypocratis, cum adhaerentis doloris non percipitur causa, mens letaliter mox judicatur aegrota.  Sic ergo livoris vitium possessoris sui continuum est tormentum.  Verum cum odisti invidentia quempiam propter bonum, jam principaliter ipsius hostis es boni, quoniam cujus gratia est unumquodque et illud magis.  Sed cum ipsum bonum sit Deus, a quo tamquam a suo fonte bonitatis vena manans in omnia entia derivatur, hinc quidem convincitur, quod tu hostis boni es et tui ipsius ac omnium inimicus.  Ac cum malitia bonitati sit contraria, quanta te depravavit malignitas, cui tota bonitas est adversa!  Verum cum naturaliter similia quaeque similibus delectentur, vide cujusmodi es, qui tempestate ac tenebris gaudes.  Nisi enim corde nubilus et procellosus existeres, nequaquam te talia delectarent.  Livor igitur internae turbinis gravis tempestas est, sed cum absque tranquillitate ac luce nullum putetur bonum, hinc te agnosce jam omni bonitate privatum, quia paci et lumini tam hostiliter es adversus, et sic, cum invideas, ne bonum tuum altius commendetur, inspice, caece, quod per livorem eidem oppositum tibi contingeret.  Obscurasti tu ipse tibi bonitatis influxum, contraria namque se fugiunt nec se alicubi invicem patiuntur.  Attamen si commune bonum intelligeres et in visu privato hoc ipsum in unoquoque benignius adamares, totum bonum tuum existeret et tecum omnia possideres.  Nimirum dilectum bonum, quo gaudes, tuum est.  Pone ergo, carissime, lividum oculum et amittes tormentum.  Sic enim scriptum est: si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te.  Nam et talpae melius foret in pupilla non habere contuitum, postquam dilexit obscurum.  Sic hyenae oculus ingeminatur, qui compassivum coloris mutatione in caritatis exemplum gerit affectum.  Quibus sic digestis recessit. 

Contra infamatores.
De columba et luto, cap. 30.

Columba, pennali bysso ceu rutilantia Veneris operta per totum, sursum sparsis pennis gemmantibus oculis, incessu gravi, pede implici alisque collectis ad aquarium incedebat, sed cum coenosum lutum intus latitans aridae faciem mentiretur, impegit in ipsum ac illus spurcitia mox respersa nitidum foedavit corpusculum.  Tunc lutum hujus rei eventu suae miseriae tollens risum, quippe laetans, quod male fecerit, et exultans in rebus pessimis ita illi dixit: quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, et foeda facta est pulchritudo tanta! At illa respondit: nimirum quia impegi in te.  Quidnam tu es?  Cui illud: coenum et lutum.  Mox columba subjunxit: bene verum est, quia si coenosum non fuisses, nequaquam a te maculam contraxissem, non enim, nisi quod foedum est, foedat et quod immundum contaminat, nam aqua lavat, carissima, et cuncta splendor illustrat.  Attamen nitor meus in substantia mea existens non recessit, foetor autem tuus in te est nec a te recessit.  Quod enim foedum nuc apparet in colore meo, inest substantaliater in esse tuo.  Quamobrem derisisti te ipsum ac contaminatu me foedando tuo me clarissimam ostendisti.  Canis namque lacerat nocivis dentibus et os aspidis inficit ipsum prius venenositate infectum, spina pungit, quia habet aculeum, et piscis ingruit mare suumque vomit magistrum.  Sic omnis nocentia prius in auctore suo est.  Quid plura?  Ego certe pergens ad lavacrum emundabor, tu vero semper maculatum eris, quia lutum esse dignosceris.  Nam foedata detractio quantocius ab innocentia raditur, sed ejus infectio nunquam ab infamia detractionis purgatur.  Quibus dictis ad lavacrum perrexit.

Explicit liber secundus.