Speculum Sapientiae III
Incipiunt Capitula Tertii Libri De His Quae Sunt Contra Avaritiam.
Contra cupientes mundanas divitias.
De corvo et vulpe, cap. 1.
Corvus ditari desiderans vulpe reperta mox sui cordis volitum indicavit dixitque: nempe, soror, minime celabo, quod cupio, imo a tua industria quaeram artem, qua consequi valeam hoc quod volo. Nimirum tanto tempore nil praeter metipsum possedi, congregatis nunc vellem divitiis extra me aliqualiter dilatari. Ob hoc, carissima, modum doce, si nosti. At illa respondit: ars certe, frater, haec in promptu est, sed laboris est opus, parum namque est auream venam agnoscere, ubi non successerit laborare. Cui ille: dic, amica, quia, si facultas aderit, faciam. Tunc magistra subjunxit: mi frater, totum officium opulentiae mundialis tantum in tribus assiduis vitiis et in uno continuo tormento consistit, videlicet in insatiabili cupiditate, in inquieta rapacitate, in illiberalitate continua et timiditate perpetua. Haec quidem sunt instrumenta artis ditatioriae debita quatuor, scilicet semper cupere. Cum enim cupiditas deerit, mundanae divitiae minorantur, sed ubi semper haec aderit, augmentantur. Minorato siquidem appetitu caro marcescit et eo addito mox resarcita pinguescit, nam et ob hoc excessiva ornatur crassitudine porcus, quia inexstinguibilem patitur appetitum. Alterum vero est semper undecumque et quomodocumque rapere. Propter hoc enim in aestivo tempore, quamquam plurimi fluviorum deficiant, Nilus auctus fines suos transgreditur, quoniam, undecunque contingit humiditas, vi caloris rapientis hauritur. Tertium quidem est, nihil unquam donare. Ex eo namque sursum altissimae arbores rapiuntur, quia foris minime effunduntur in fructum, atque intestinum jejunium semmper vacuum est eo, quod chili mox est, cum susceperit, effusivum. Ultimum vero est timore sollicito semper parta servare. Plures enim etsi non datis, negligenti tamen audacia perditis divitiis caruerunt. Audax namque pavo caudam auream perdidit et pavidus lepus pellem propriam custodivit. Haec igitur, frater mi, oportet diligenter servare, si mundi hujus divitias cupis acquirere, videlicet ut sis semper cupidus ejusmodi affectando, violentus in rapiendo, avarus in tenendo, timidus in servando. Ubi autem haec corvus audivit, digestam sententiam confestim protulit: o certe infelicissimae paupertatis fallaces mundiales divitias et omni cum studio sapientis judicio detestandas! Quarum nimirum dilectio cupiditas est, acquisitio rapacitas, possessio illiberalitas et conservatio timiditas est horrenda. Sed quid cupiditate scelestius? Quid rapacitate iniquius ac illiberalitate difformius ac timiditate molestius? Sperno de caetero immoderatas divitias, Croesi et Asveri opum magnalia et scuta repudio aurea Salomonis. Meae quidem divitiae verae sunt, sine cupiditate quietum, sine rapacitate justum, sine illiberalitate benignum, absque timiditate securum me possidere! Sic, adjuncto vale, discessit.
Quod cupidi terrenorum sunt caeci.
De talpa contra naturam, cap. 2.
Sub terrenis latibulis cum talpa fodiendo discurreret, in occulto meditans quiete, fabrefactrice rerum natura inventa, hanc proponens querimoniam dixit illi: ut quid illudens me quasi monstrum inter animalia posuisti, formans mihi oculum nec dans visum? Basilisci tamen pupillas letiferas illustrasti ac tam nocentis hyenae oculos ingeminasti, meos quidem nulli nocuos tam dulci luce obscura privasti pellicula condens? Cui illa respondit: si summae nimirum sapientiae potentia cuncta compono, verum non invenis aditum, unde factricem me arguas, cum certis modis innumeris et ponderibus debitis gratis construxerim universa. Quamobrem si quid contra directum tibi videtur inesse operibus meis, ibi occulte regula latitat rationis. Verum si structura tua minus in pupilla visum habuit, causa jam rutilat in oculis sapientis. Namque latebras incolis et terrena totaliter dilexisti, amore namque terrestrium perdidisti coelestia et diligendo odibiles tenebras lumine caruisti. An nescivisti, quod avaritia monstruosa, quia nimis adamavit terrestria, perdidit coelestia et habet oculos et non videt? Namque caeca dimisit vera bona pro falsis, fixa pro fluidis, coelestia pro terrenis et sic infinita pro minimis, gloriosa pro miseris, secura pro dubiis, sancta pro pessimis ac gaudiosa pro aflictivis. Congregat stulta quidem exterius, at intus depauperetur, in undis se tenet diffluentibus, terram possidet et a diris inferis possidetur. Quoniam et vorat, ut evomat, amat quo pereat, ac quaerit quod perdat, curat ut doleat, onerat se, ut velocius in abyssum descendat. Si audisti, avaritia obcaecatus homo deliciarum mox perdidit paradisum. Namque cum animus aversus a Deo apparentium tantum cupiditatem concepit, statim intus mentis lumen perdidit et foris reseratis talpeis oculis suae nuditatis dumtaxat pauperiem videt. Quia nimirum contuitu rationis orbatus Saul dum pecora concupivit, regali gloria caruit ac male possessis bestiis una secum natura pares amisit. Quam bene certe chameleon suae carnis cupiditate thoraci ipsum hostiliter infestanti respondit: o si vitiositatis interjecta caligine nutum prudentiae tibi cupiditas non cassasset, profecto attenderes, quod te, si me possides, perdes. Habes igitur, talpa, quomodo quidem facta es. Compositionis enim tuae ratio avaritiae est imago. Quibus auditis una cum verbis querimoniae cessit.
Quod cupidi, quantumcunque habeant, sunt pauperes.
De cocodrillo et scrophili, cap. 3.
Post ventris repletam esuriem gravissimo depressus sopore cum cocodrillus ore reserato jaceret hians, mox insidiatrix avicula mole modica, sed audacia et hostilitate permaxima soporati patentia viscera introivit, cumque ligati nube somnifera sensus erant, armatura sublata, peracuto rostro nuda vitalia nec sic excitanda hostili mortis morsu ferivit; data super eum damnationis sententia prodiit laesa minime ac prospectans exitum facti penna stetit desuper judex. Demum cum tarde vi doloris adducta vigilia leti moestus poenam jam inflictam sentiret, sursum inimicum adspiciens querimoniam petiit ad vindictam non valens: quid, scrophile, peccavit cocodrillus tibi, quod tuo pastu non contentus, imo factus de bono pessimus, paulatim manantia viscera tam crudeliter et letaliter laniasti? At ubi in patiente culpa non est, profecto est in agente nequitia. Cui ille respondit: si communis est omnibus amica justitia, juste certe reus est cunctis, qui aliquibus nocuit. Sed et praeter hoc insatiabilis cupiditatis depravatum exemplar totum te voragini tribuisti, dum non obstructo ore, quasi nunquam satiata ingluvie, dormis, dum latiores morsus conveniunt, tenacitate horribili stipante se dentium serie, et unguium immanitate armaris, dum lingua vorabilia judicans tibi deficit, quia, dummodo repleatur voracitas, qualia rapueris, nunquam discernis. At superiori singulariter horrendi oris elevata maxilla, quassatrice capitis cupiditate, sic cupiditate excaecante prudentiam, tempestaris. Dumque miri corticis invincibili scuto avaritiam sic divitiarum tenacitate foris designate vallatam in apparentiam tantum indueris, parte mollescente vitali, juste igitur nunc sentis dolorem, tristibus a delphinis cum elicieris ad natandum subter natantibus de foris intestinis, aperto cum dormis corpore. Me siquidem subintrante scissaque intus vitalia perdis, ut, quemadmodum pravae actionis cupiditati dedisti formam, passionis debitae ei ita pandas miseriem. Sic nimirum cupidus magis evomit quam exhausit. Nullus enim plus perdidit quam qui semetipsum amisit. An ignoras, quod post Darium maximo, cum Democriti praeceptoris sui opinionem ei comes Ausquardus exposuit de pluralitate mundorum, gemitum donanti Macedoni Alexandro: heu me, quia post tot labores invidos letalesque casus nondum eorum potitus sum uno? Ac si vanitatis auditu, cupiditate concepta, jam ad alios anhelanti respondit vir peritus: nihil habes; quid est, quod posside postquam avaritia te absorbet? quae vicisti, rapuisti, quae una tecum flamma fulminea cupiditatis exhausit. Ignis enim nunquam tibi sufficit neque et cupidati unquam satis fuit. Ob hoc autem destructiva est cordis et cunctae per consequens devorativa possessionis. Stomachus namque exaninitus appetit et incendio naturali membrum arefactum famescit, locus evacuatus attrahit, et ardore pectus febricitantis magis sitit. Igitur cupiditas mentis egestas est ac tanto major, quanto fuerit avidior ejus flamma. Ecce quidem Diogenes nihil extra se ipsum cupiens mundum sprevit et Alexandro Macedoni dixit: tu ipsum jam possidens concupiscis amplius; quis igitur ditior? nonne qui sprevit? Nimis enim plenus venter eructa et tunc flumen extra diffunditur, cum exundat. Stilbon philosophus exterioribus bonis perditis aequitatis liberae salvam virtutem non dissolvit ac nihil se perdidisse Demetrio victori respondit: tu mundialibus tam possessis opibus adhuc magis cupidus ingemiscis! Quis ergo felicior, nonne is qui est invictus, victusque cunctorum dominus amplius cupiendo depauperatus est? Felix namque est, qui non cupit amplius et est semper nihil amittendo invictus. Vides igitur, quod plus cupere infelix paupertas est, nihil autem cupere opulentia summa. Quo dicto cum cocodrilli vita finierunt verba.
Contra eos, qui non sunt contenti, cum satis habeant.
De homine et fortuna, cap. 4.
In secundis rebus factus sibi homo sufficiens cum et amplius minime contentus sitiret, obviam fortunam, dum tempestuosus plus quaereret, habuit, quae hac vaga argutiva quaestiuncula dixit: ut quid, carissime, non quiescis, cum jam tribuerim tibi satis? At ille respondit: sua nimirum dulcedine trahit bonum, et donec additum fuerit, est molestum. Cui illa: bene, inquit, video, quod pauper effectus es, postquam cupiditate plus sitis, nam si satis haberes, amplius non quaereres. Plus enim cupit ille, cui quidem satis est. Ecce igitur depauperavit te avara voluntas, exinanivit cupiditas, exspoliavit sitibunda tempestas. Attamen si totum invenires aurum male conditum Salomonis, amplius non habebis, sed aliud. Quibus quidem bene utimur, haec habemus, nam fossus humi census non est hominis sed telluris. Igitur cum ad usum opes proficiunt, tunc habentur, usus autem usque ad finem sufficientiae extendendus est, quoniam, si ultra quam satis est comedes, natura mox evomet, et si plus quam requirit necessitas indueris, gravatus quidem sustinere non poteris. Sic et uno stratu dumtaxat quiescis et ubique te locus similis circumcludit. Igitur multis cumulatis divitiis, nullatenus plus, quam habes, habebis, sed bene aliud. Uti siquidem phasiano in pabulum, vino vernativo in potum, bisso in pallium, alto palatio in domum, sic altioribus frueris deliciis, non divitiis. Nescivisti, quod filiis Israhel in deserto ex manna viventibus magnis et parcis, divitibus et pauperibus eademque cunctis coelestis edulii mensura dabatur? Nec collectum quidem plus inveniebat avarus nec minus qui fuerat pigritatus. Nimirum quoniam una est sufficientia omnibus, et universalis provisor eandem hominibus necessitatis opulentiam est largitus. Non enim plus habet dives quam pauper, sed tantum in qualitate quidem titulorum est differentia utriusque. Dives namque dicitur, qui deliciosa utilium fruitur qualitate. Verum haec deliciosa rerum, quibus utimur, qualitas magis fore calamitas invenitur. Est enim irritativa invidiae, provocativa superbiae, suscitativa luxuriae, motiva avaritiae et omnis nequitiae gignitiva. Non audisti olim, quid Apollinis idolum pastori per achatem lapidem regni Lydiae facto regi sciscitanti, si quis in mundo superesset felicior, deliciosas confutans divitias respondit? Mox enim superbienti Gygi Zophidium Achadium senem pauperem praetulit, qui nunquam exiverat terminos agri sui, et dixit, plus laudari et probari securitate ridens tugurium quam curis et sollicitudinibus tristem aulam, paucasque glebas pavoris expertes quam arva Lydiae latissima metu referta, unumque aut alterum tutelae facile jugum boum quam equitatum impensis onerosum, sic et horreum usus necessarii magis appetendum, quam thesauros expositos insidiis et cupiditatibus omnium. Esto igitur contentus, si satis habes, nec vitiosus ad serviendum deliciis, sed tantum ad subveniendum necessitati, voluntate libera quaeras opes, cupiditatem dimitte et mox ad plenum te invenies divitem. Nam et clara fertur Epicurus philosophus diffinivisse sententia: in veris multiplicandis divitiis nullo modo est adjiciendum pecuniae, sed avaritiae subtrahendum. Tanto namque dignoscitur, quis esset ditior, quanto in ea cupiditas est minor. Quibus dictis auditore docto disparuit.
De malis, quae ut plurimum accidunt ex divitiis.
De vulpe et simia, cap. 5.
Vetulam vulpem simia juvencula preciosa pelle ditatam adspiciens, livoris miseriam misera gignente pauperie, mox invidit ac simul cum oculo livescente lingua dixit: satis certe digna factricis omnium provisione naturae tibi donatum est, ut tanta calliditas, tanta quidem cauda splendesceret et vulpinam artem ars non immerito naturalis ditaret. Cui illa, multis jam edocta experimentis malorum, moto capite respondit: non est mirum, si infantiliter opinatur infantia et si caeca loquitur mens inexperta, senesces quidem et multa prospicies et aliter senties. Quo dicto rogavit eam vulpes, ut convivantes simul incederent. Tunc simia dixit: etsi verecundum mihi sit, sine cauda pergere cum caudata, tamen, quod postulas, placet, quoniam erudimentis tuis mihi fortassis astutiae cauda crescet. Simul igitur proficiscentes cum edentatum elephantem habuissent obvium, de causa hujusmodi cum peteretur, respondit: ob desiderabilis dentis aviditatem bellum amatrice discordiae avaritia suscitante, ut ostia cupidorum jam non cupidus effugerem, elegi perdere arma naturae. Belligeris namque divitiis eligibilius carere est, quam ad hujusmodi tuendas prorsus peramatam vitae suavitatem amittere. Deinde cum luminibus privatam suis gradientem hyenam pariter invenissent, dirae passionis inquirentes causam lamentabiliter audierunt. Effrenata humanae cupiditatis rapacitas, non tam vi quam arte doli munita, perditis quidem melioribus in iis gemmarum divitiis, oculos, quos concupivit, destruxit. Bona enim a bonis perduntur, cum praeter necessitatem superfluunt. Quo ulterius audito tendentes fracto cranio gallum adhuc palpitantem reperiunt, qui de tantae calamitatis illatione interrogatus sic exposuit: minerali nimirum ex radiis gemmificante virtute ditatum cerebrum perdidit semet ipsum, cum sitibundae aviditatis fervor ob desiderabilem lapidem dirum suscitavit incendium. Opulentia quidem divitiarum hostilitatem aut ostendens aut gignens perniciosa paupertas est. Hunc autem pertranseuntes cum scissis vitalibus semiviviam hirundinem invenissent, haec ipsis vastationis hujus materiam una cum verbis pereunte spiritu petentibus pandens inquit: amabile chelidonium venter concipiens, insatiabili cupiditatis voragine concitata, hanc mihi letalem mox odientiam peperit, suos namque possessores, fallaces divitiae effectus dum cupidis amabiles offerunt, iis odibiles produnt. Sed hoc dimisso cum castor iis perditis genitalibus occurreret, petierunt, ut quid salutare generi seminarium deficisset. Qui ait: quoniam judicavi sanctum antidotum, cum jam pretiosum existeret, mox caro vilis ac concupiscibili odiosus a perniciosis venantibus infestabar, ac ne totum pars perderet ac genitalia genitorem cupita vastarent, ea certe malui mihi vorare hostilia quam amatricis divitiarum et divitum hostili avaritiae voracitati me impendere; melius enim est opes quam salutis opem perdere. Quo quidem relicto cum pavonem decaudatum vidissent, quomodo perdidisset caudae gloriam, quaerentes audierunt: nimirum aurea placuit penna et idcirco auri cupidus servus avaritiae hanc ademit, mundiales namque divitiae quem exornant, fugiunt cupiditatis durissimas ad sagittas. Tandem excoriato reperto vulture, cum suae calamitatis studerent casum agnoscere, miser dixit illis: cariori quidem pluma pro carnis cortice me natura dotavit, sed deliciosis hoc placuit et mox avaris insidiis praeda fui. Quid enim sunt carnales divitiae nisi blandimenta libidinis, fomenta cupiditatis et onera mortis? Beatus certe qui caruit iis! Auditis ergo hujusmodi sententiis et talibus tantisque divitum calamitatibus visis parum a semita declinantibus ad quiescendum, vulpes simiae dixit: quid de naturae divitiis sentis? At ille respondit: nempe quod nonnisi peonalitates sint, natura sic earum illudente possessores aut hujusmodi calamitatibus edocentibus, esse virus putandae sunt. Hunc autem edentant, illum exoculant, huic cerebrum vastant, illi sic vitalia perforant, isti genitalia vorant, modo excoriant, nunc decaudant. Nonne sic avaritiae ingeniosa vi a viris imprudentibus hae collectae divitiae possessores suos vitiositatibus lacerant, amatores depravant, dum os lingua magniloqua, contuitum invidentia, caput ignavia, ventrem gula, libidine genitalia, corpus infamia, virtutum inopia totum vastant. O male oditum bonum, beata paupertas, o stulte dilectum malum, infelix opulentia! De caetero paupercula pellis mihi ditissima est et vilis magis placet quam pretiosa! Malo certe jam fore sine cauda quam pavo cum cauda. Quibus digestis mox hinc inde de cupiditatis anxietate erudita vulpes societatem, dicto vale, dimisit.
Contra eos, qui, cum dolore divitiis perditis, adhuc laborant ditari.
De corvo et pavone, cap. 6.
Auratis pennis pavonem undique spoliatum cum corvus adspiceret, olim pomposum et divitem deridens inquit: ubi est mire picta desiderabilis penna? Quo quidem alarum splendentium abit gloria quove plumarum gemmantium fugit mirabilis ornatura? At ille minus patiens illusoriis verbis indignatus respondit: quamquam insatiabilis certe humanae cupiditatis vorago pennarum opes absorbuerit, beneficio tamen naturae liberalis ars refectiva non deerit, verum cum non minus ea ampla largitate quidem donatura sit, etsi privatus spem pauper habeo, tu semper miser es. Cui ille: in adversis casibus non immerito eam duntaxat calamitatem dixerim calamitatibus non doceri, namque ubi tempestatum ingruentium mole oculos fel Thobiae restituit ac vexatio ita intellectum dedit, tunc damnum cedit in commodum et ipsum malum reparatio fit virtutum. Sed cum procellosorum experientia casuum animus non docetur, sine modo malum intenditur, quoniam ex toto circumspectionis orbata regimine, quasi inter tumentes fluctus, mentis in praeceps navicula circumfertur. Imprudentiae quidem plaga desperata est, si re non curatur adversa. Tua pace jam hoc dicam, amice, nempe decaudatus es et unde accidit, non vidisti, depauperatus es et quomodo damnum possessoris evenit, non sensisti. Malum minime te docuit, quamobrem sine moderamine crescit. Revera praedilecta penna odibilem te reddidit et placida cauda te dehonestavit. Sic tibi tua opulentia nonne paupertas fuit? Etenim quia hanc habuisti, perdidisti. Attamen iterum concupiscis, unde cum doloribus sis exspoliatus infelix. Nimirum si recrescit cauda, simul et renascetur hostilis avaritia. Et quid inde, nisi ut, quotiens tibi multiplicabuntur ambitae divitiae, toties nudationis calamitates succedant? Itaque hoc bonum semper malum est et incrementum ejus fit moeroris additamentum. Bonum ergo tibi malum petis, nisi forte dixeris, bonum est habere, ut perdas. Sed hoc est certe contra rationem. Perdi enim amatum bonum sine dolore minime est, ac cui moeror placuit, minus compos dignoscitur esse mentis. Quoniam igitur non habere melius est appetendum quam perdere, dignas gratias laetus ago naturae eo, quod dederit mihi pennam pauperem. Ejusmodi enim natura puto me esse divitem et quidem honestor cauda perpetua et liber ventilor semper ala plumbata, ea nimirum meus sum et nemini in praedam dilectus, nigra penna illustrat me, pluma paupercula ditat et spreta caudula tutat. Verum te divitiae tuae pauperem faciunt, desiderabilitas oditum, deliciae dolorosum, gloriositates inhonestum, felicitates miserum et excrescentiae minoratum. Maledictae igitur sint tales divitiae, quae suum depauperant, decaudant et vituperant possessorem, quarum nempe sunt in nuditatem possessio, in dolorem dulcedo, in confusionem gloriatio et in difformitatem decor. Omnis certe laeta et cara paupertas, cupiditatis tabes, livoris lues, vitiorum expers, virtutum hospes, securitatis requies, cujus pax ubique est, cui etiam ipsi amatores discordiae pacifici sunt latrones. Gaude igitur, si prudens es, quod tibi hostiles amiseris opes, nec eas sis ultra appetens, sed opulentum te judices in his pauper. Quibus eruditum ditavit depauperatum magister.
Contra eos, qui ex divitiis acquisitis se putant esse felices.
De dracone et gemma, cap. 7.
In suo vertice splendente dracontide, tantae gemmae draco pretiositate dotatus, cum superbus incederet, inventa quidem hyena dixit: satis certe ambo beneficae regratiari tenemur naturae. Quoniam quidem artis ingenio subministrantis humana dotata mente corpora multo pretio adornantur, indemnis ipsa mirabilis operatrix, liberalitatis tamen gratia, in nobis gemmarum ornamenta contexuit; tibi namque oculum mirabiliter ingeminavit caputque meum solis regibus libito insignivit dracontide. At illa jam effrenatae cupiditatis erudita periculis et aliter sentiens tumentem et opulentum contraria tali sententia confutavit. Bene, inquit, video, quod divitiae corporales dum levem tempestuosa ala superbiae sursum praecipitant et minime caput rationis liberant inferius ac fallacis foris pompositatis decore cum elucidant corpus, intus obtenebrant mentis intuitum. Nimis enim impiguatum caput orbatur mox sensibus, ingemmata foris albula pupilla intrinsecus obscuratur. Revera si contuitu circumspectionis interno nunc attenderes, clare in te gemma rationis splenderet, scilicet quo vane tam gaudes, tibi fore profecto lapidem offensionis agnosceres et petram scandali jam sentires. Et enim non in decus, ut stolide opinaris, sed magis in onus, non in ornatum sed in laqueum, non in commodum sed in damnationis tormentum hic tibi lapis divitialis infigitur. Eo siquidem ab hostili cinctus cupiditate sollicite quaereris, eo callidius venaris, eo adhuc, sic te sopito vivente, raptus ut splendeat, exacerbaris atrocius. Quo igitur infeliciter felicem te putas, quo te beatum miserabiliter jactas, quo te quidem eo diminutum magnificas ac te glorificas ejusmodi perconfusum? Nimirum vide, quod rerum non tantum mirabilis opifex, sed mirabilior judex, quod facti inanis erga nos fecit, ut effrenemur in perpetuum. Nulli quidem acerbiori poenae quam voragini cupiditatis patemus. Quippe opibus apum damnata sententia dum natura nos adornavit, damnavit. Nulla re magis quam suis plures depauperantur divitiis et earum desiderabilitatibus peroditi perduntur. Afficiuntur namque haec cupiditate, dum sui placiditate fluidum affectum alliciunt, Quod ut consequi valeant, id, quod optant, mille possessoribus perditiva parant arte doli ingenia. Rutilantius autem tanto, quanto et hoc crebrius videmus in rebus humanis, in quibus non minus grandis quam jugis divitiarum amatrix avaritia tempestas est. Nonne Nabuchodonosor, clypeis tractus aureis Salomonis, hostiliter hostis, quam petivit amicam, copiosam argento Jherosolimam spoliavit? Similiter autem Babylon totius Asiae dotata rapinis se ipsam perdidit, dum libidine divitiarum Cyrum et Darium concitatos attraxit. Sic nempe Croesus, excrescens immoderatissima opulentia, harum dum siti opum incanduit, effrenatum ad se perdendum orbis praedonem famosum infamia Macedonem Alexandrum adduxit. His tandem insatiabilem voracitatem Romanam, bellicosa vi minime comparabilem, opulentus mundus ad se rapiendum undique irritatum effudit. Quid igitur sunt mundanae divitiae nisi amatores odii, jucunditates moerorum, delectationes tormenti, pretiositates opprobrii, semina litis, jacula belli, bona praedonis? O infelicem, qui donatus est iis! Quibus auditis draco gaudium in luctum convertit.
De causa et cura insatiabilis avaritiae.
De vulpe et mustela, cap. 8.
Sub hydropisis onere squalida vulpes languens reparandae sanitatis medicinam et medicum inquirebat. Verum cum mustelam obviam habuisset, ejus gnara diligentiae, ipsi mox proposuit languoris querulam quaestionem: memor sum, inquit, satis, soror, qualiter olim dente tuo vitam de laqueo mortis quasi noviter renatam rapuerim; qua quidem re nunc gravius morbi letalis obsessa periculis, pristini audacter beneficii memor, ad consilium sagacitatis tuae, jam pridem a te adjuta, recurrro. Cui mustela non ingratae liberalitatis verbo respondit: quid si cuiquam profecerim, nescio, beneficium si suscepi, hujus semper reminiscor; expone igitur morbum, quia pandam, si scivero, curationis modum. Tunc vulpes gratias agens inquit: languorum nempe, soror, inexstinguibilis sitis patior; in quo haec duo sunt, de quibus miror, unum est, quod, cum bibo, plus sitio, aliud vero est, quod extenuatis vitalibus corporis fundamentis a foris sola cutis intumuit. Cui magistra: putabam certe tanta te fore arte calliditatis aliquantulum in medicinalibus eruditam, sed video quod Hippocraticae disciplinae totaliter es ignara; languor enim tuus non, ut aestimas, sitis, sed fames membrorum est, quoniam cum in te flamma intemperati caloris infra suum modum remittitur, minor fit hepatica digestiva, tunc aqua pro sanguine gignitur et suo membra nutrimento privantur atque arefacta vitalis famescentia cibi sanguinem concupiscunt. Verum tu oberras in hujusmodi judicio, appetitus famem putando corporis sitim esse, dum pro cibo laticem donas, secundam magis digestivam debilitas, quo et minus sanguine generato membra aridiora facta exinde plus famescunt. Propter quod, carissime, etiam si Danubium deglutires, minime hanc sitim exstingueres, sed augeres, cum juxta Galieni sententiam latex substantialiter carnis organa non humectet. Istud nimirum tantum in moralibus astutiis erudita naturaliter ex ea, quam patitur avarus in mente, hydropisi cernere lucidius potuisti. Namque cum in ejus anima per cupiditatis excessivum incendium corrumpatur proportio caritatis ac digestiva vis electionis oberret, substantialis boni perdito sanguine sitibunda statim ariditas derivatur in mente. Sed cum mentis deinde concutiens appetitus bona temporaliter fluida, quasi potum pro cibo cupiat et pro substantialibus et aeternis quantumcunque sollicitudinis perversae circa poculum pecuniae subministret, sitis magnae cupiditatis accenditur, quoniam mundanis opulentiis spiritus ariditas non minuitur sed augetur. Accendunt enim hae affectum gravidiori aviditate, dum fallunt boni appetitione, quia bonum solidum affectatur et apparens attribuitur. Bonitatis solidae substantia non reperta affectus vehementius inflammatur. Natura quippe provocat desideria mentientia desideratum. Igitur si crescentis cupiditate animi possessio mundus esset, rapax avaritia plus sitiret ac mentis existentia tabescente inanis gloriae cutis foris tantum tumesceret. Quemadmodum ergo avarus, si caritatis largitate cupiditatem exstinxerit, satiatur, sic hydropicus naturali confortato calore si arida membra cibo roraverit, mox curatur. Quibus auditis doctrici agens gratias, ut sic ageret, vulpes erudita secessit.
Quod melius sit, egere minus quam magis habere.
De vulpe et simia, cap. 9.
Jocosa veste induta simia et catenula irretita, vani cum corporis hinc inde hilaritate jubilans exultaret, cucurrit autem hoc intuens ad eam vulpecula, quae gaudiose gaudiosam salutans tantae mox jucunditatis quaesivit de causa. Cui illa quidem adhuc animi modicitate feminei memorans derisae nuditatis injuriam retroactam, simul cum reminiscentia nata ira, vade, inquit, tu olim derisisti nuditatem meam vel paupertatem, intuere nunc gloriam, quoniam usque ad me divitiarum exundantiam humanarum non minus feliciter quam liberaliter dulcis fluit fontana. Ad haec confestim vulpes, ut inaniter tumescentem minueret ac superbientem leniter pondere sententiae inclinaret, sic respondisse dicitur: o si te felicem felicius, in quem opum rationis et circumspectionis decursu res humana contingeret et foris non pellem decor opulentiae sed splendor sapientiae intus aestimationem ornaret, ac te infelicem in felicitate prospiceres, in hoc fore opibus inopem judicares. Vestimentum enim praeter quam quod catena ac cippo teneat te et privatam, qua nullum aut divinius aut suavius dixerim, libertate liberamque cervicem captivaverit, evidens est indigentiae argumentum. Namque nata foeditate nuditatis nisi tabesceres, profecto quo nunc derisa rides, sperneres indumentum. Nonne audisti, quod Adam in paradisi deliciis constitutus quamquam nudus, nullo tamen egens erat ditissimus, verum postquam subactus avaritia virtutum gloria est denudatus, hinc egestate hinc cupiditate pauperrimus pia Dei providentia mox induitur. Sed cum naturalis sit opulentia non egere, artificialis quidem est, quo indigentiam suppleas, hoc habere, vitialis autem vitalibus non tamen necessariis affluere, et similiter paupertas est naturae, indigere, fortunae quidem hanc, unde suppleas, indigentiam non habere, avaritiae vero semper plus cupere. Si amplius habes, aut eo indiges aut non indiges, et si habes, aut his uteris aut non. Si uteris, luxuriando fatua, si non uteris, es retinendo avara, si vero egens habes, artificialiter quamquam dives, natura tamen pauper es. Vides igitur, quod plus habere, aut sine quadam vitiositate aut sine aliqua paupertate non est. Vane ergo, quia plus habes, gloriaris, ego certe me minus egere nunc glorior et nudam arte, quia nec egeo nec cupio vestimentum, ditiorem me puto. Nimirum qui minus eget, is natura dives est, dum sit ipse sufficiens. Solam namque hanc, ni fallor, aestimaverim veram esse opulentiam non aliunde mendicatam, sed cupiditate abdicatam, nativam habere sufficientiam. Et quidem tantum divitem se putavit cupiditatis victor Diogenes, cum attenderet naturali vase manuum haustum sumentem virum, et se sibi in necessitate hujusmodi fore sufficientem. Inde quod et dumtaxat unam vestem possidebat, jam se ipso dives potationis fregit vasculum et potentis peditans sprevit equum. Ob quam rem hujus mundi divitiae, aut paupertatis naturalis opitulativum solatium aut cupiditatis anxiae jugum sunt onerosum. Disce igitur, quod melius sit non egere quam indigenter habere. Quibus diffinitis audientis risum vertit in luctum.
Quae sint verae divitiae.
De adolescente, qui ivit ad aureos montes, cap. 10.
Adolescens quidam, flammis avaritiae seniliter jam accensus, cum audisset montes aureos, beneficentiae naturalis excrescente vena, esse in India, hujus esse comes desiderans mille per pericula tandem huc pervenit. Cum igitur perfusus jucunditate, pupillis stillantibus auri desiderio impulsusque vitio cupiditatis festinus anhelaret attingere, Gigno sophisticorum quidam salubriter currenti occurrens rei hujus gnarus ignaro juveni dixit: quantocius retrocedens cave et ne procedas ulteterius! quoniam si grifes appropinquare te viderint, jam pro auro perniciem habebis. Quibus ille sic cupidus tam flebiliter quam terribiliter auditis mox totum gaudium in gemitum convertit, hinc dolorose commemorans tantum vane actum laborem, hinc nimis plorans perditam spem, hinc universi mundi regimen, magis feris quam viris tantis concessis opibus, detestans contra providentiae ordinem. Cui quidem doctus ille, in corde emollitus lacrymis, ut consternatum ad terram compassione erigeret et sauciatum ratione misericorditer confortaret, inquit: consolare, fili, en ego namque pandam tibi magnum thesaurum. Tunc promissione ac doloribus ardentis avaritiae mitigatis parum confortatus resedit. Cui mox alter adjunxit: dic mihi, rogo te, quid tibi summum putaveris esse bonum. At ille: hoc certe, ni fallor, quod a me summe diligitur; id autem summe diligimus, quod summum bonum esse putamus, mensuram siquidem boni amor sequitur. Mox alter: recte judicasti, sed quaeso, ut dicas, quid magis diligis? At ille: aurum certe, cui universa deserviunt, pecuniae namque juxta Salomonis sententiam obediunt omnia. Ad haec tandem eruditus magister, ut magis cupiditate quam dolore sauciatum pectus auditoris sanaret, pium rationis dedit antidotum dicens: bene video, quod avaritia habet oculum sed non visum, nam bonum praediligis et hoc ipsum cum magis appetis, non agnoscis. Responde mihi, qua quidem aurum ratione caeteraeque desiderabiles res amentur; nonne quia informantur bonitate? Sicut enim odienti forma malum est, sic diligenti est bonum. Sub ratione quidem boni cuncta diligimus, sed quoniam propter quod unumquodque tale et illud magis ratiocinatione percipitur, utique illud propter quod aliquid amamus, id magis est amicum. Amamus enim universa propter bonum. Igitur finis omnium desiderabilium et summum amabilium est bonum. Qua nimirum ex re jam, amice, rutilanter adspicis, quod universaliter bonum appetis, ipsum maxime diligis, hoc in omnibus volitis quaeris, propter hoc caetera concupiscis. Verum cum digesta sit diffinitiva, id ipsum esse summum dilectum, hoc tantum cunctis esse summum bonum, ac totius thesaurum petitionis desideratae rectitudinaliter dixerim, quod est essentia bonitatis. Hoc autem aurum non est, ergo nec ipsum potest esse summum bonum. Unde illud summum bonum est, quod omnes naturaliter diligunt, nec est qui ejus effugiat appetitum. Naturae namque nostrae hoc bonum finis est, ad quem naturalis dilectionis impetu cuncti deferimur. Omnia enim naturaliter suum finem exspectant. Attamen plures sunt sapientes, qui non solum aurum non appetunt, imo ut inimicum virtutis pacisque fugiunt et effundunt. Namque bragmani ut libera tranquillitate civiliter versarentur, aurum totaliter a suis finibus abdicarunt, et brabitae, civilitatis cultores, ne usu ejus polluti avaritia corrumperent aequitatem et salutarem pacem perderent, ideo in terrarum profundum abjiciunt hujus genus metalli, cum emunt. Unde magis putandum fore malum quam bonum rebus humanis aurum virtutum zelatores senserunt. Amplius autem si summum bonum hominis corporales opes essent, ut quid naturae providentia circumspectissima haec quidem divitialia bona feris magis quam hominibus est largita? Smaragdinas namque gemmas arenulasque aureas Sithiae hosque montes grifes possident et metallorum amplissimis venis multisque lapidibus pretiosis nobis abditis terra gaudet. Nonne sic apparet, quod natura sagacissima perversitatem avaritiae confutavit, cum desiderabilium quidem opum majores longe copias aut possidendas brutis dederit, aut in ipsis absconderit elementis? Haec nimirum alienata naturaliter aliena a veris nostris bonis se esse fatentur. Postquam igitur finem amabilium bonorum quaeris, quod summe diligis, fuge aurum, sperne divitias, cupiditatis exstingue flammas. Non enim ditant sed depauperant, dum animi vitiositate captivant. Tantum virtutem quaere, quia, quod quaeris, intus habes, thesaurus namque summae bonitatis non alibi quam in suis amatoribus sistit. Quibus quidem diligenter auditis mox fugata cupiditate divitialem virtutis venam in se laetatus est invenisse.
Ubi sit curandum ditari.
De vulpe et mustela, cap. 11.
Macilenta vulpes ut se ipsam pinguedine resarciret, in pingue cellarium stricto reperto foramine introivit. Quam cum ibi morans adspexit mustela, salutatione peracta coepit quaerere, ad quid et qualiter introisset. Cui vulpes respondit: de toto, quad petis, soror, una tibi carnis macies sufficiat, ipsa namque dedit aditum; per angustum foramen veni, ut eam effugerem sociam carnis nostrae letalem. Tunc mustela sagax sagaci sagaciter inquit: certe indebitam carnis maciem fugare bonum est, sed propter pinguedinem vitalem carnem perdere puto stultum; dementia quidem est, illud amittere, propter quod agitur res. Mox vulpes: at quae nempe est ratiocinatio ista? Tunc mustela subjunxit: si tibi placet dare rationis propositum, quaeso magis, ut consequens consilium sit acceptum; videtur mihi quippe, soror, ut antequam alienis rebus sitibundae cupiditatis dentem furibundum adhibeas, et aridae pelli dilativam pinguedinem addas. Indurando mox corpori transitum opportunum provideas et ipsum, si necesse fuerit, inquiras diligenter. Nam per illum artissimum, quo prae macie libere introisti, impinguata, incrassata, dilatata, duraque pelle, cum necessitas aderit aut voluntas, redire ad liberum non valebis. Verum cum sit, ut video, fuge non aliunde praesidium. Si comederis cutemque repleveris alienis, aut oportebit te, quae aviditate delectabiliter sumes, ut exire valeas, postmudum cum nausea evomere, aut praeventam a possessore dilectissimam vitam dolore finire. Et sic quid tibi erit carnis crassities, nisi amara turbatio, certa captio, pondus intolerabile et laqueus dolorosus? Nunquam nosti, quod stricta naturae janua parvulus nudusque homo vix cum maternis stridoribus liber egreditur in hunc mundum? Quid si cupiditate homo affectus et mundialium rerum placiditate allectus, minime consultus de exitu, opibus rapaci manu hinc inde collectis fuerit impinguatus, cum tandem morte hinc compellitur exire? Porta justitiae strictiori reperta, quae delectatione rapuerat, mox aut cum doloribus evomit, aut secum haec omnia cum vita in aeternum perdit? Procede nunc ergo, carissima, et non des substantialem pro pinguedine pellem, ac ibi tibi providentius quaere pascua, ubi opulentia est aeternae securitatis. Quibus servatis diligenter vulpes, pastu sumto praesentis necessitatis, libera et docta recessit.
Contra eos, qui libenter suscipiunt munera.
De simia et histrione, cap. 12.
Cupida vestis simia, confusibiliter ut polluta cooperiret pudenda, cum cerneret histrionem joco laetum, pluribus indumentis donatum, ut ea manu prodigalitatis effunderet, mox ad eum se contulit, et parata salutatione subjunxit: nescio certe, cujus instaurationis causa, tam in beneficiis mirae largitatis profusa, caudulam pudibundae vilitatis latibulum, nulli unquam invida cum sit totius bonitatis exundantissima fontana, mihi natura non dederit, sed reliquerit nudam, unde ad opulentum inops, ad liberalem egena, audacia necessitatis accurro. Cui ille, leniori lingua vestis avidam mulcens: tibi, inquit, haec nuditas amica grande bonum est, cum sis rationabilibus conformior formata, non bestialiter cum cauda sed arte quasi homo exornata humanis gaudeas opulentiis. Nimirum latent quosdam naturae beneficia, sed his diffusis grandi liberalitatis impetu repleta sunt omnia. Attamen quod flagitas, satis gratum habens sane do atque mellis favum, quod libenter devoras, superaddo. Tunc simia laetanter susceptis beneficiis grata gratias agens ac nimis magnipendens, quod tam liberaliter ultra quam petierit habuisset, cogitavit, ut in cuncta re sibi necessaria tam gratioso largitori inseparabiliter adhaereret. Cui dixit: satis quidem mea me naturaliter ad te imitandum proprietas inclinat, sed profusa tua magis attrahit benignitas; quamobrem, amice, si dignaris, servire sum paratus. Mox ille: placet, inquit, mihi tam gratanter donata comitiva, magis tamen et bene conveniant jocus et berta. Verum ne quando fortassis dilectam te vagabundam raperet dulce malum et male computata libertas; dilectori largiter donanti necessaria, conjunctae dilectionis et servitutis liberae adhaerebis catena. Quae inconsulte jam subacta donis acceptavit et stolida grandem libertatis rem non grandi munere aut callido commercio perdidit et mercatori mox se exhibuit captivandam. Irretitam ergo, natura dispositam, ludere quantocius eruditam, cupiditatis suae ludos protinus exposuit ac suis commodis atque oblectationibus alienis miseram servire coegit. Qua nimirum interdum magistro minus correspondente, aut ut puniret defectum aut impudico ludi ludibrio magis exsequeretur effectum, ab omnibus videndam nudabat, super hoc acetoso potus haustu moestificans. Tunc quidem luce confusionis ac tribulationis fellitae antidoto prudentiae oculis simiae restitutis, cum perciperet durioris patroni nunc irae nunc avaritiae se captivatam servire, ad cor reversa digestae rei sententiam talem dicitur protulisse: o subornatum deceptivae cupiditatis hamum, letiferum munus, munerum naturalium ademtivum, gravissimum obligationis pignus, stulti et sapientis commercium minimum, maximum emtionis pretium, servitutis jugum, iniquitatis fermentum, captivitatis indicium, fomentum discordiarum, subversio civilitatum omniumque seminarium malorum, amatum venenum! Non immerito certe amica veritatis, aequitatis et pacis, cunctarum virtutum socia, divina lex susceptionem munerum judicibus interdicens inquit Exodi XXIII: munera etiam excaecant prudentes et pervertunt verba justorum! Plane quidem elucidans, quod haec ipsa prudentiam fugant, justitiam dissipant, intellectuualis moralisque virtutis consistentiam vastant omnemque rectitudinis vitam necant. Revera muneribus excaecatus tam admirabilis Balaam periit, muneribus judicialis sedes domus Jacob depravata liberis Samuelis Israhel in praejudicium cecidit. Muneribus corrupto senatu dudum florido, sicut providerat princeps, ingravata murmuratione Romana gloria transivit. Etenim cum emptis iniquo munerum pretio datoribus legum fratricida ingratissimus et nequam praedo justificatus fuit, tunc Justitia recessit a Roma et converso ad eam vultu clamavit et dixit: o urbem venalem et matrem tradituram, si inveniret emptorem! Ob quas res nimirum, qui non parvis sapientia cultum virtutibus animum possederunt, magnis eo ipso laudibus sunt dignificati, quod magnorum maxima, maximae libertatis amore, munera contemserunt. Quantis enim titulis gloriae superfertur ille Diogenes, dum calcatis opibus regiis per medias libere accipientis voluntati expositas, raptas Asiae Macedonis Alexandri gazas pauper sed virtute opulentus incessit. Ita siquidem eo locupletior majorque splenduit, quia plus fuit hoc ipsum, quod accipere noluit, quam id, quod ille dare disposuit aut possedit. Quantis autem certe laudationibus miris morum cultor Socrates extollitur, qui cum Archelai regis satis quidem magnis petebatur muneribus honorandus, respondisse fertur, nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset. Liber quippe esse voluit, dum ante reddere quam suscipere in spreto munere cogitavit. Quantisque similiter praeconiis curialitatis romanus approbatur Fabricius, dum quandrantiae munus viro pauperi a Pyrrho rege oblatum virtute ditissimus renuit, magis eligens honestate civis liberi quam muneribus emti regis gloriositate potiri. Qua profecto re multo magis emicuit, dum rex admiratus spectabilem virum utique semper tonante laude super solem erexit dicens: ille est Fabricius qui difficilius ab honestate quam sol a rectitudine sui cursus averti potest. Quid plura? Certe nil carius venditur ac perdibilius sumitur quam munus cupiditate volitum ac donatum. Quibus diffinitis etsi non carne, ab avaritia tamen libera mente quievit et propter munera in captivitate permansit.
Contra eos, qui cupiendo festinant ditari et laetantur, quantocius se divites esse factos.
De cucurbita et palma, cap. 13.
Orta est cucurbita juxta palmam, sed radicem habens violentissime fugitivam, paucis sursum rapta diebus ac antiquissimae quidem palmae, incrementis quantocius violentioribus adaequata, proposuit dicens: palma soror, quantum temporis habes? Cui illa: centum vitae annos. Tunc cucurbita mature se crevisse gaudens grata naturae dixit: gratias tibi ago, quia mihi pro anno diem dedisti; nam quod palmae solaris alationis infra zodiacum annus, hoc mihi dies dedit te operante, quae profusissimis beneficentiis, quas quidem agis, rebus numerum tribuis et augmentum diurnis periodis. Mox enim palma, ut superbiam, de qua se levaret, dejiceret ac quo lactabatur tristaret, ita fertur dixisse: bene es cucurbita, curvatum judicium habens; namque, si sane sentires, in te non rapinae vis sed judicativa vigeret et utique attenderes, quod regularitate mirabili natura cuncta disponens juxta mores augmentationis mensurat periodos durationis. Revera quod immature crescit, cito decrescit et paulatim auctum longe est durativum. Effemera piscis repentine augmentatus eo die, quo oritur, moritur et elephas centenarium venit ad terminum, quia festinum non habet incrementum. Torrens rapidus cito consumitur et tardus amplius passu moderaminis antiquatur. Melius est ergo paulatim crescere et diutissime vigere quam celerius supercrescere et quantocius ariditate finire. Quibus non certe sine tribulatione auditis suspicans cucurbita dixit: quis te hoc docuit? Et illa: tarditatis quidem meae antiquitas, nam in antiquis est sapientia. Tunc illa, maestitiam tandem addente scientia, talibus in praejudicium suum et commodum aliorum erudita cucurbita cum lacrymis exclamavit et dixit: o nimium infelicem rapacitatem cupidinis ac violentae radicis ac felicissimam moderantiam aequitatis! Quae enim cito vorat violenta rapacitas, effunduntur post modicum, sed quae paulatim acquirit aequitas, nunquam deficiunt, quia in sempiternum manet justitiae fundamentum. Quibus dictis conticuit.
Contra eos, qui se raptis divitiis plenos esse gaudent.
De sanguisuga et formica, cap. 14.
In membri languentis antidotum corruptis humoribus aggravati sitibunda sanguinis apposita sanguisuga gratulari coepit admodum, quod ad fontem venarum pervenerat a se diutius exoptatum. Cum autem acumen oris per poralis cutis meatum venam thesauri vivifici attigisset et nisibus totis deliciosa tunc aviditate satis quod sitiverat biberet, arte mirabili nocivum ab utili sequestratum, natura diligenti sagacitate propinante malis male cupida plena facta est. Sed cum letalis haustus in totam perfusum virus inciperet ebullire ac quantocius pararet virus mortem venenatam, dolor disrumperet et jam clamore periret, mox ad dolentis vocem venit formicula granum trahens. Quae dixit: quid accidit tibi? Et illa: amatum quippe sanguinem putavi sugere alimentum et exhausi venenum, cupidam namque decepit propinator avarus, qui retinens sibi commodum sugentis in perniciem dedit virus. Tunc formica subjunxit: bene video quod stulti ea, quae sibi sunt noxia, cupiunt. Et adjungens inquit: nescivisci, quod, qui alienum sanguinem sugit, propriam perditionem sumit, et dum male quod cupierat rapit, hoc letaliter postmodum evomit et se sibi praecarissimum perdit? Hac revera draco tam callidus peste cupiditatis illuditur, qui ut experti proprietatum animalium tradunt, dum hostiliter concupitum, quem vi et arte praevenit, hinc caudae potentia irretiti pedis auferendo refugium, hinc oris morsu inimicum quaerendo instrumentum avidius, elephantis sanguinem sugit et plenus se perimit et non tam jucundus bibit quam dolorosus se extinguit. Totum enim quod rapitur raptori est virus. An ignorasti, quod avarus raptor, dum lupinis dentibus et cocodrillico morsu alienam rem devorat, propriam alienat, totum se dissipat et cor vastat, quoniam, male quod congregat, raptoribus parat. Nam Chaldaeus Assyrium, Persa Chaldaeum, Persam Graecus, praedonem praedo, et sic exspoliat Graecum Romanus. Gaudeo igitur, quod nullius sanguinem sugo, imo providentia curo, diligentia quaero, justitia congrego, sapientia servo. Quibus, nullius praedo, laboris justi meritis vivo. Quo dicto sanguisuga simul cum vita cruorem raptum evomuit.
Contra eos, qui laborare nolunt et de rapinis vivere student.
De ape et aranea, cap. 15.
Sui laboris ad studium api pergenti, arte texens aranea suae fraudis retiaculum, cum coram se illa transiret, mox inquit: quo quidem, querula tempestate, tam quietis impatiens, tota die vaga curris et circuis? Cui illa virtutis suavitate mellita patienter respondit: discurro per flores aequis laboribus emens pabulum mellis. Tunc aranea dixit: stultum est tamen pro stilla roris melliflui circuire. Ad haec apis adjunxit: stultum imo est quod judicas non sentire, stolidissimum autem pro victu vitam evomere, pro vilissima re medullam carissimam fundere, pro incerto certum impendere, pro minimo magnum perdere ac pro foetidissima musca te ipsum eviscerare. Ego certe, nihil de propriis amittendo, laboro semper ad certum, tu autem tota die insidiaris eviscerata, pro incerto das et perdis intimum tuum, ut rapias extrinsecus alienum. Attamen cum in retiaculum occultatum nihil inciderit, quid habes aliud nisi quod perdidisti? Omnis namque fur ante perdit sua, quam rapiat aliena, dat pro veste fidei gloriam, pro auro justitiam, pro cibo vitam, pro accidente substantiam et pro iniquitatis necessitate pascenda tanquam mercator stolidus virtutis clarissimae perdit famam. Melior igitur est labor factus fructu justitiae, quam rapacis avaritiae tempestuosissima quies. His auditis post confusionem aranea se abscondit.
Contra eos, qui, ut splendide vivant, rapinae dant operam.
De bove et lupo, cap. 16.
Post jugum laboris ac commodi in cibum falce linguae bovem herbas metentem vagabundus otio lupus rapax cum cerneret, mox ad eum veniens inquit: quid est, quod tam validum animal acutisque cornibus adarmatum non solum ab homine jugum toleras gravissimae servitutis, sed quod deterius est, post tam gravis laboris onus vivis edulio vilitatis? Certe si super artem doli vigoremque dentis mihi tantam natura validitatem dedisset, ita bonis sine laboribus carnibus vescerer, aselli tamen esum vix dignarer! Ad haec bos ruminata sententia respondisse dicitur: o si innocentiae bonum, mansuetudinis fructum, aequitatis commodum pacisque decus libra rationis appenderes et hostilis rapacitatis reatum diligentiori circumspectione librares! Videres namque, quantae calamitatis sit saevire hostiliter ac rapaciter vivere, cum nequissima vita miserae juventutis sit lues. Namque cum male vivitur, ut vivatur, virtutis nobilior vita vera perimitur et ea quae relinquitur vita, cum in ea vivat vitialis calamitas, nequior mors efficitur et sic vera vita per semet ipsam damnatur. Quid igitur, quod otiosa rapacitate vivis, malitia gloriaris? Attende, quod animalia viventia de rapina hinc divina lex, hujusmodi immunda dicens, in holocaustum hujusmodi prohibens eorumque esum hominibus interdicens ut maligna damnavit. Hinc natura rationalis saeva ea tamquam suae complexioni discordantia semper abhorruit. Hinc cunctarum effectiva malarum artium felle, venenositate, feritate, ac solitudine haec detestanda notavit. Nam et omnis furis immundissima mens, distorta anima, fellita voluntas, civilitas aemula, ferocissima vita. Ferre igitur jugum in profectum omnium suavissimum onus virtutis est mihi et tempestuosa libertas in praejudicium singulorum servitus vitiositatis est tibi. Sic nempe carius est mihi comedere foenum de labore justitiae quam haedum de scelere avaritiae violentae. Quo audito lupus confutatus discessit.
Contra fures, qui ibi pluries comprehenduntur, ubi latere crediderunt.
De noctua, quae conqueritur contra lucem, cap. 17.
Cum multum de nocte nocuta in furti facinore desudasset, radio praeventa diali, minus intuens sed plus timens, coepit de luce conqueri et maledicere sic diei: o caliginosam lucem, obscuram diem, accusationem apertam, dubitationem letiferam, ut quid praevenisti me? Cur tam cito venisti? Ecce quidem jam non video, ubi condar; jam visa ab inimicalibus avibus confundar. Cui mox adversatrix lux sic respondit: nimirum quod tibi, nequam, odiosa sum, gaudeo, sed magis quod caliginosa sum, jubilo, attamen maxime quod damnosa exsulto. In nocte enim vides, ut noceas caeteris quiescentibus, inquietaris ut rapias, universis dormientibus vigilas, ut occidas. Inquietasti noctem, sprevisti diem, odisti lucem, pervertisti ordinem naturalem. Revera ceterae aves, cum surgo, surgunt, cum advenio, jucundantur, cum appareo, ad invenienda pascua ventilantur. Tu vero surgente die quiescis, ut lateas, apparente die dispares, ne pereas, ac vigilanter dormis, ut per noctem malefaciendo discurras. Quare, illuminatrix cunctorum, sum tibi tenebra odiosa, cunctis gratissima ac tibi mortifera, cum universis sim secura? nisi quod profecto oculus tuus nequam est, cor malevolum, conscientia scelerosa. Non miror, si contuitus tuus frangit saphirum, qui attactus fugat venenum, quoniam internum habes spiritum venenosum, qui impugnat virtutem, fugit lucem et odit splendorem. Attamen quod mansuetae aves inimicantur tibi, evidens argumentum malitiae tuae est, contra quam non omnis dumtaxat armatur lex, sed, siquidem aequitatis ipsa amica, tota etiam insurgit natura. Quibus taliter diffinitis adversus eam jam insurgentibus avibus mox dilaniata est mansuetudinis inimica.
Proverbium ostensivum differentiae inter avarum et liberalem.
De aranea et verme faciente sericum, cap. 18.
De medullis propriis fila serica vigili circuitu verme condente laborans prope similiter, sed dissimili ratione et tantam opificis studiositatem prospectans aranea dixit: ut quid, fater mi, tam temetipsum torquens evisceras pro non tuo? At ille: tu autem te, ut quid? Et illa: ego quidem laboro pro meo. Mox ille: quid est tuum? Cui aranea dixit: bonum meum est, praeda certe, quam capio hoc in retiaculum incidentem. Ad haec illa: quae namque est praeda? Et illa: praeda mea est musca. Quibus auditis vermis locutus est dicens: nimirum, soror mea, detestanda mihi videtur ars fraudulentiae, cassus labor dementiae ac repudianda praeda miseriae. Nondum nosti, ut video, quid sit verum proprium bonum. Hoc est enim intrinsecum, non extrinsecum tantumque illud quod possessore non volente perditur. Igitur in hoc, in quo sponte ipsum adeptus reliquerit, est unusquisque invictus. Is namque veraciter vincitur, qui a bono proprio spoliatur. Bonum autem extrinsecum census est, ut quod volente possessore abraditur et false praestantioris judicatur esse potentiae. Sic enim bonum proprium virtus sola fore dignoscitur, quoniam haec est cordis et quae quidem te, nisi eam relinqueris, non relinquet. In ea dumtaxat, nisi velit possessor, non vincitur, quantumcunque aut intus aut foris molestias patiatur. Revera haec est possessio mea, qua invictus, liber, dives, quietus tutissimus, et caeterorum bonorum non cupitor sed possessor exundantia ipsius bonitatis in bonis innumerabilibus me ipsum effundo. Bonum enim diffusivum est sui ipsius. Igitur bonum meum est liberalitatis verissima virtus, qua, cum communico propria, mihi hoc magis approprio, quam cum aliena possideo; cum distribuero colligo, et dum expendo, recondo ea. Nimirum ut cunctis proficiat coelum, rapidissimo cursu volvitur, virtuosa lumina sidera fundunt, aer torridus concrescit in pluviam et ubique tam commoda germinat terra. Ea quidem non sibi sed aliis germificat natura liberalis, gignit metalla, scaturiunt fontes, fructificant arbores, mellificant apes et cara vellera ferunt oves. Tota igitur naturae ars, labor et studium ad beneficium exhibendum ex virtute liberalitatis concurrunt. Hoc igitur agendo sequor illam et ex medullis carioribus beneficia impendere conor. Quibus auditis illiberalis aranea, confusa a doctore liberalitatis, obmutuit.
Proverbium ostensivum, quod liberalis dat gratis.
De terra et aere, cap. 19.
Cum post effusionem pluviae, quam dederat aridae sitienti calefactus aer, ex eadem vaporales humiditates exhauriret, mox ei locuta est terra dicens: ut quid tam cito humidum subtrahis, quod sitibundae gratiosus parum ante dedisti? At ille respondit: adhuc, cum tam antiqua sis, ignoras? Nisi hoc sumerem, illud nullatenus tribuissem; idcirco enim dono laticem, ut assumam vaporem. Tunc terra sic inquit: letalius quippe cupiditatis est virus, quod liberalitatis specie erigitur; tanto enim amplius nocivum vitium est, quanto magis apparentiae pallio se virtutem mentitur. Dicam igitur, ne turberis, quod non es effusor, sed mercator rapidus, non donator sed venditor cum sis, nequaquam es liberalis. Liberalis namque est, qui sua bona liberaliter dispergens non commutat, sed donat. Donare autem est gratis tantum virtutem impendere. Unde ratio liberalis donationis possessae bonitas est virtutis. Non enim donat liberalis, intendens aliquid recipere a se volitum, sed dumtaxat ad perficiendum operibus virtutis a se possessum jam bonum. At vero qui alienum dando desiderat, liberaliter minime tribuit, quod serviliter vendidit, non donavit. Attende, quaeso, ad virtuosissimas donationes naturae, quam liberaliter effundantur. Quid enim ab inferioribus suscipit coelum, quibus omnium suorum vivificum praestat continuo beneficium? Quid Tytan luminis dialis emissione? Aut quid ego ab homine ei stillando genitam venam auri, vitis liquorem suavissimum, apis dulcissimum favum mellis? Nihil certe, quoniam liberalis natura, amando dumtaxat virtutis bonum, dat donum. Nulla enim verior aut major dorationis est merces, quam ipsius donativae virtutis, grandissima res. Quibus auditis ille de questu illiberalitatis erubuit.
Proverbium, quod liberalis dato beneficio non improperat exigendo laudem.
De vermiculo faciente sericum, cap. 20.
Accepto beneficio serici ex medullis propriis liberalitatis causa donati, cum ad condignas exhibendas gratias ei gratus homo quaereret largitorem, sub circumcluso firmiter cortice ipsum absconditum reperit post diligentis inquisitionis laborem. Cui mox gratissima voce dixit: ut quid, mi carissime, porpriis etiam liberalissime effusis medullis faciem dumtaxat sic avarus abscondisti? Certe major mihi erat maestitia ad gratiarum actiones non inveniendo te, quam laetitia fuerat, tam magnificas donationes in suscipiendo a te. Quibus a grato homine cum rubore auditis, haec vermiculus liberalis respondit: ut quid, carissme, ad agendas gratias tantillum pauperem inquirebas, cum tibi nil existimem me dedisse? Namque ubi beneficium liberalitatis non praecessit, magnificum gratiarum actionis nullum digne sequitur debitum. Attamen amico pauperi si utique dignaris gratias agere, meum erit, quia pro certo majus est, donum grate suscipere, quam donasse. Pro eo siquidem vere liberalis precibus tribuit, si quod donat grate suscipitur, et magis suscepisse se judicabit. Propter hoc a grato non aliud exigitur quam hoc, quod gaudiose suscepit. Igitur liberalis abscondit faciem, fugit laudem, nullam repetit exteriorem mercedem. Numquam patens est natura germificans, auri liberalissima tam profunda vena, virtus pomificans coeli beneficiis; et auriga nonne abscondit faciem, ne tamquam visibilem gloriam exigentes improperent donatam, maxime quae fuderunt. Igitur natura et virtus non in faciem tribuunt, quia nec rem nec laudem extrinsecus pro virtualiter fusis muneribus cupierunt. Quibus dictis vale addito quievit.
Proverbium, quod liberalis omnibus, quibus potest, donat.
De terra et primo mobili, cap. 21.
Adspiciens terra, quod primum mobile praeter se communicato motu diurna cuncta secum visibilia raperet, locuta est ei dicens: ut quid inquietas tantum omnia? Cur tibi non sufficit motum tuum influere tantum uni? At illud respondens desuper dixit: bene locuta es sicut terra, obscura dementia, tenacitate arida, cupiditate perpetue sitibunda. Non attendis, quod meum inquietare est nobilitare, meum movere clarificare ac meum rapere liberalissime sit donare? Omnibus enim, quae mecum moventur, meam naturam communico, virtutem natam impendo, propriam causalitatem distribuo. Aut quidem si forte uni vel paucis impertiri superabundans meum illiberaliter beneficium voluisti, tunc mihi aut aliis crudeliter invidisti. Considera, quaeso, quod sicut universale recipit, sic universalis virtus communiter agit. Igitur quemadmodum vera justitia est ad omnes, ita beneficentia libera derivatur ad omnes. Nam liberalissimo radio Tytan cuncta respersit nec unquam effusionis suae splendoris terminos coartavit. Hepar universis membris sanguinem cibalem distribuit, et cor vitalem vaporem per cuncta perflavit, sensum cerebrum cunctis influit et totum liberaliter corpus subditum vivum facit. Igitur qui liberaliter donat, cunctis, quibus potest, accommodat, quia non est personarum acceptor sed communis beneficiorum largitor. Quibus auditis verecunda terra obmutuit.
Proverbium, quod liberalis granditer donat.
De die et nocte, cap. 22.
Ad solis praesentiam facta die, cum nox totaliter fuisset exclusa, statim ei lamentabiliter dixit: ut quid tantam clarae luciditatis copiositatem effudisti et me sic ab habitabili orbe undique propulsasti? Nonne sufficiebat te lumen ad visionis necessitudinem effudisse? Cui ille respondit: nimirum infrigidativa es corporiset pectoris constructiva et propter hoc loqueris ut avara. Quid est virtus? Nonne ultimum fore potentiae a philosophis diffinitur? Unde qui infra potestatis valetudinem agit, nondum virtualiter egit. Sic igitur qui non, quantum potuit, benefecit, parumper oberrans a virtute deficit. At vero quid est aliud liberalitas quam liberae beneficentiae magna voluntas? Homo nimirum deficientior est, si donat minus quam potest, voluntatis enim evidens signum est beneficium traditum. In muneribus igitur largiendis non suscipientis attendenda est dignitas sed donantis, quoniam in beneficiis virtus attenditur, non persona. Et propter hoc Antigonus talentum petenti Cuneo illiberaliter denegavit. Tandem avaritiam suam indignitate philosophi pallians: plus est quam tibi dari conveniat, inquit. At vero sic Alexander Macedo, cum argueretur, quod nimis ultra quam satis esset, cuidam dedisset, mox liberaliter respondit: nimirum non adspexi dignitatem personae, sed ad regalis munificentiae granditatem. Attende ad primariam liberalitatis fontanam, unde bonitatis omnis trahitur vena, quantum realitatis mundo tribuit, quia omnia; quantum pulchritudinis firmamento, quia omnes stellas; et quantum veri splendoris, quoniam totam lucem. Nunquam reliquit aliquod universitatis principium, tam maxime bonitatis suae beneficio vacuum. Sic anima quidem liberaliter agens subjecto corpori tantum quantumprofuit tribuit. Sic liberalis vermiculus viscera propria in beneficium cuncta dedit. Sic largissima foenix in generatione alterius totam in seminarium pulverem semetipsam effundit. Verae igitur liberalitatis beneficium non est carum sed carius, non est majus sed maximum, neque tantum sed totum bonum. Quo audito magister veritatis obticuit.
Proverbium, quod beneficium liberalis debet esse perpetuum.
De Danubio et aequore, cap. 23.
Semper inundanti Danubio sic locutum est aequor: quando tuae manationis cessabit impetus? Quando terminabitur influxus? Quousque latices dabis? At ille parum indignatus respondit: bene loqueris sicut mare, quia omnia fluenta insatiabiliter recipis nec tamen juste crevisti; nimirum tunc liberalitatis meae cessabit influxus, cum insatiabilis tuae terminabitur appetitus. Non enim minor est valetudo virtutis quam vitiositatis defectio et propter hoc, sicut cupiditati nihil satis est, ita liberalitati nullus est finis. Responde mihi, quomodo, ex quo, propter quod et quid tribuit liberalis? Nonne ex inclinatione virtutis praestat, ratione delectationis donat, ratione dilectionis se totum communicat? Quoniam igitur virtus, quemadmodum natura illam inclinat, semper peragit nec unquam exsistit otiosa. Unde semper humilis inclinatus justus est, innocens, rectus, misericors, prudens, pius liberalis, beneficialis et profusus. Similiter verus amor est sine fine, caritas autem nunquam excedit, et qui amicus est, perpetuo diligit. Unde qui ex dilectione largitur, nunquam a dilectione retrahitur, nisi dilectio finiatur. Operatur enim amor magna, si est, si autem desinit operari, amor non est. Attamen nec unquam deficit beneficium liberali ad dandum, cum sit virtute et amore ditissimus. Nempe si deficit pecunia, adest lingua, se deest census, adest manus, si est cellarium vacuum, non est consilium diminutum. Nunquam siquidem desunt virtuti divitiae. Non ergo deficiat virtuosa voluntas, quia non deerit fructuosa facultas. Attende, quaeso, quod perpetuae sunt emanationes beneficiorum liberalis naturae. Nonne coelum vitales virtutes semper inferioribus influit? Sol perpetuo lumen fundit et semper gratissima tellus pascua gignit et donec vixerit cor, membra singula calefacit, hepar nutrit, cerebrum sensus animat. Igitur liberalis beneficii perpetuus est influxus. Quibus dictis magis Danubius redundavit.
Proverbium, quod liberalis velox est ad dandum.
De sole et caligine, cap. 24.
Cum exortus sol in primo principio orientis, copiosissima fusa luce, tenebram undique ab habitabilis pleno hemispherio mox fugasset, caligo deorsum sic conquesta eidem est dicens: ut quid tantae largitionis impetu, tanto repentino emissionis influxu radiorum tuorum fulgores super terram fudisti? Numquid non satis erat, debita moderatione paulatim influere et ita me curialius modesta contrarietate fugare? At ille respondit: tenebra es et ideo ignorantiae caecitate referta sicut tenebra es locuta. Nimirum nescivisti modum liberalis donationis. Namque cum magna voluntas in dando est, si facultas adest, non minor est in effundendo velocitas. Sic qui effundere potuit et distulit, utique concupivit quod tenuit, nec voluntate plena dedit. Clarum est speculum liberae voluntatis effusiva celeritas donationis. Ea siquidem lucide panditur, quod virtus, non quod datur, ametur. Virtus autem in libera voluntate consistit. Audivisti quod jam in proverbio utitur: qui cito dat, bis donat. Nempe bis, quia voluntatem et placidam rem, aut certe bis dat, quia in re et in voluntate. Unde in voluntate non dedit, qui totum de foris opere donare tardavit. Namque ubi ad dandum facultas affuit et interfuit tarditas, ibi voluntas non fuit. Revera si dare diligitur, non tardatur. Neque enim aliud principaliter magis liberalis intendit quam hoc, quod dare virtualiter voluit. Porro si liberalis est donator, laetificum videri decet eo, quod minus gaudenter suscipitur munus tardum. Attende, quaeso, quanto impetu a natura nati fontes scaturiunt, venti funduntur, coelum in beneficium volvitur et substantialis forma materiae in atomo temporis copulatur. Beneficium ergo quanto datur velocius, tanto libentius, quanto libentius, tanto liberalius, et quanto liberalius traditur, tanto carius sumitur et jucundius possidetur. Quibus auditis caligo disparuit.
Proverbium ostensivum, quod liberalis hilariter donat.
De aquila et foenice, cap. 25.
De supernis ad infima contuitu vigili aquila praedam investigando prospiciens, cum foenicem cerneret se igne genito comburentem, descendit ad eum subito et haec dixit: numquid in combustione non doles? At ille: tu autem in venatione non gaudes? Et illa: etiam. Tunc foenix adjunxit: certe sicut tu cupida delectaris in captione praedae, ita foenix larga in donatione substantiae. Non enim minor jucunditas est in exhibitione liberalitatis quam tibi in depraedatione cupiditatis. Omnem enim actionem virtutis effusio sequitur delectationis. Propter hoc, carissima, in hoc igne non doleo, sed delector, quia in generatione alterius tam delectabiliter quam liberaliter totam me ipsam effundo. Numquid non considerasti, quanto impetu delectationis in generatione liberaliter vipera se diffundit, ut quidem non sentiat amaritudinem morsus mortis? Nimirum cuncta sua beneficia non sine magna delectatione liberalis natura communicat. Namque generativa virtus medullam vivificam beneficialiter cum suavitate largitur, cum jucunditate cor funditur, et cum digestum cibum stomachus donaverit, delectatur. Omnis enim donatio liberalis cum hilaritate est cordis, quoniam ejus effundere virtutem augere est virtutem, proficere in virtute, virtutem quoque possidere. At vero illiberalis tenedo aurum perdit semet ipsum et, foris dum possidet, intus veraciter nihil habet, dolet, si dederit, quia perdit, eo quod ex virtute non dedit. Si rapuerit, delectatur et nescit caecus, quod ipse amittitur. Sed quid habet,qui se ipsum non possidet? Omnia enim transeunt cum persona. Et propter hoc qui cupiditatis est servus, cujus est dominus? Disperge ergo bona libenter, dona hilariter et una cum virtute possideas universa: ac quidem in sempiternum sis liber. Quibus auditis aquila, ratione liberalitatis confusa, in superna avolavit.
Proverbium contra iniquitatem ingratitudinis.
De vipera et ejus filiis, cap. 26.
Gravida vipera cum ad maturitatem perfectam foetus perduxisset, diros in suis visceribus sentiens morsus, amara nimirum beneficii querimonia iis dixit: quid est hoc scelus quod facitis? numquid redditis pro bono malum, quia laceratis ventrem, qui vos portavit, matrem occiditis, quae vos genuit? Quae est ista contra naturam nequitia et ingratitudinis saevitia tam stupenda? At illi dixerunt: quid est, quod nobis dedisti aut fecisti? Nimirum, ut delectares te, concepisti et in tetri carceris ventrem nos abscondisti. Quid aliud circa nos egeris, nescimus, attamen prodire in lucem appetimus et gratum mundi spatium affectamus. Tunc mater adjunxit: ecce quidem jam totum in rubiginem ingratitudinis impegistis, namque non solum, ut dignum est, nec quantum ad generationis beneficium pertinet, respondistis, sed quod majus, imo quod pejus est, spernitis, depravatis et denegatis, atque quod scelestius est, matrem exinde laeditis, et quod est ingratitudinis complementum, jam obliti tanti muneris estis. Nam qui beneficii recordatur, ingratus esse nondum in toto sancitur. Revera ergo concepi vos ex medullis carioribus meis, alui ex sanguinibus propriis meis, fovi calore meo, portavi labore, promovi cum dolore et in visceribus propriis nocte ac die custodivi cum timore. Nunc autem pro tantis beneficiis matri rependitis vicem mortis. Nimirum in ipsam directe venam bonitatis delinquitis, in virtutem piissimae largitatis peccatis, legem aequitatis offenditis et fontanam pietatis beneficae obturatis, lucidum ignem caritatis exstinguitis, splendorem veritatis fuscatis. Verumtamen quia inique rependitis malum pro bono, retribuetur vobis justissime malum pro bono, namque justitia ingratitudini est grata minime. Namque demeritorum reddit ei stipendia digna et propter hoc, quia cum ingratitudine incepistis, dira ingratitudine et saeva finietis. Nam tu, fili, foecundabis sororem tuam et ipsa te perimet et tu, filia, foetus concipies, qui confestim crudeliter te occident et sic vertetur vitium in tormentum et ingratitudo ingratitudine punietur et erit soboles ingratitudinis cibus mortis. Quibus dictis dolore viscerum exstincta est.
Proverbium ostensivum proprietatem grati.
De cane et lupo, cap. 27.
Canis a domino verberatus cum ex doloribus decumbens clamaret, mox venit ad eum lupus nihil veritus sed securus, sicque visitator durissimus atque gravissimus, consolator asperrimis leniens, amarissimis mulcens, afflictionem addens afflicto proposuit dicens: cur de amico clamore conquereris et grandi voce de homine lamentaris? tu certe reus tibi es, qui tantum hominem semper dilexisti! Haec sunt stipendia meritorum tuorum; quia nocturno gelu et calore diurno gregem custodivisti, suscipe nunc dolorem. Cui quidem canis gratissimus clara gratitudinis sententia mox respondit: si bona suscepi de manu hominis, cur et non sustinerem nunc mala? non semper bonum expetimus ab amico, imo et si quando inferatur, suscipiamus et malum. Nam si ex lege dilectionis pro amico malum non fugitur, ut quid ab eo tranquillissime non feratur illatum? Minus enim pro certo gratus esse dignoscitur, qui quandocunque, cujus dotatus est beneficentia, patienter ejus non tolerat offensam. At semper diligit, qui amicus est, et semel accepto beneficio virtuosus semper est gratus, sicut asbeston, qui vere dilexit, accenditur et quasi fons vivus ingratitudinis vena aperitur. Est enim virtutis semper prosper actus. Ad haec lupus discordiae seminator adjunxit: et quod est beneficium tibi datum nisi post diei curriculum panis frustum? Tu autem, cum animalia caetera nocte libera quiescunt, aeternus servus super gregem palpebris timorosis evigilas et aperto ore in diali caumate, inquieto pectore, lingua paralytiva sitis auram. Sic continuis latratibus tempestaris et infestis semper laniaris ursinis ungulis: sed nunquam pro pane parvo dulcem tribuisti quietem et pellem! Tunc canis prudentius callido hosti respondit: nimirum cunctis inimicus et nocivus nihil unquam virtutis et gratitudinis cognovisti! Quid enim aliud est gratitudo quam caritatis justitia, liberalitatis lex debita et beneficentia aequitatis? tribuens pro uno centuplum ceu bona terra pro minimo maximum, ut matrix foecunda pro vili carissimum velut coctula nuda. Neque certe ullum est liberalis beneficium modicum, quia cum virtutis quippe amore dedit principaliter semetipsum. Quid ergo dignum dabitur pro virtute aut quid aequivalens reddetur pro grato homine? Pro certo nihil est, quod a grato liberali rependitur, nisi virtus pro virtute, amor pro amore, atque homo pro homine quantocius redonetur. Vade igitur, quod hominis semper sum amicus et tuus propter hominem perpetuus inimicus. Quibus cum pavore auditis lupus mox in solitudinem fugit.
Explicit liber tertius.