Speculum Sapientiae: IV
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI.
DE HIS, QUAE SUNT CONTRA LUXURIAM.
De vitio intemperantiae contrario modestiae.
De murilego et porco, cap. 1.
Stabat murilegus in splendido prato, lingendo lingua pellem suam ut polleret etiam adhaerentem pulverem expiare, sed contra porcus non longe in coeno foetido, hinc inde perfusus, cutem spinis turpissimam jactatione hujusmodi amplius sordidabat. O, inquit, quam amoenissimus mihi lectus et status hic est dulcissimus, quam mihi delectabilissimus census, quam tam fruibile balneum carni meae, aqua refrigerii, stilla roris, transcendens nempe Libani latices, Damasci et Panormitani fontes et in bays et hanicis lavacra sospitatis. Atque murilegus dum hoc dicentem in sorde volutatum audiret, indignatus ad verbum et abominatus accubitum mente, voce quoque clariori haec dixit: de falsitate talis extollentiae multo magis quam de immunditiei foeditate dolerem, nisi, ut tibi referrem aliquid per eloquium, parum me direxisses. Quid enim hoc est ubi jaces? At ille respondit: lutum coenumque. Tunc murilegus increpando adjunxit: bene es porcus, quia delectaris in foetidis, impinguaris in sordibus et laetaris in rebus pessimis. Cui porcus impatiens dixit: vade, judica mures tuos; quid mihi et tibi? At ille: bene Salomonicum est, non arguere derisorem, ne oderit te. Attamen pestilenti muri judex auctoritate naturae constitutus sum suus, et tibi immundo, si percipis, natura in moribus corrector sum tuus; te namque lingendo lingua vitare sordes edoceo, si attendis, at illum scilicet murem judico, cum in maleficiis eum judicialis ungula comprehendit. Vide, quaeso, quam cara est Deo grataque munditia tam animae quam naturae. Ille enim coelum sibi in aeternum paravit mundissimum et replevit luce clarissima mundum, animam de candidato semine generat et puro membra sanguine cibat, mira quidem rutilantia flores germinat ac splendenti pluma, squama et pellicula carnes ornat. Sic natura pretiosas gemmas gignit purissimas et metalla quidem puritate splendentia parit, et condit suo diverso modo digesta. Ut quid ergo in immunditiis delectaris? Nescivisti, quod, expulsiva dissoluta virtute, retentis foeditatibus caro perit? Et ideo si vitam tantum diligis, sordes fuge et ad purgativum mox lavacrum adscende. Quo dicto requievit.
Contra amatores deliciarum luxuriosos.
De porco et vulpe, cap. 2.
Speciose porcus a suo domino enutritus cum impinguatus recumberet, ad eum veniens vulpes salutavit et dixit: quomodo est tibi, frater? At ille respondit: quid petis? nonne hoc cernis, quod laetus, satiatus, incrassatus, nunquam fatigatus, sed delectatus requiesco? Nam inveni hominem secundum cor meum, qui facto mane mihi in abundantia cibum anteponit, nunquam esurire permittit, imo ad esum me interdum pigritantem apponit, luti suavissimum lectum stravit atque dulci manu blanditur pruritum recumbentis. Non solum pati morsum me unquam a canibus ad debilitationem, cum vagor, sustinuit, sed nec latratum pavescere me permisit. Qui plura? eo procurante semper vivo in croceis. Ut quid ergo tu sic tota die vaga et famelica circuis et cum tali amico ad habitandum non venis? Quibus vulpes auditis super insensatum ridens subjunxit: bene verum est, quod crassities tondet sensum, tollit motum et continuatae subvertunt deliciae intellectum. Propterquod parum vidisti nec unquam rectitudinaliter judicasti. Nimirum iste homo piscator factus est super terram, cibali dulcedine ornat hamum, ut ad mortem suaviter trahat incautum; ille magnes factus est hominis plurimum attractivus, qui cum risu occidit, attractum cibis deducit ad suspendium et ut venator callidus dulci fistula vocat ad laqueum; replet namque ventrem tuum, ut decoctum te sapidius comedat, dat furfur, ut pinguedinem faciat, accommodat brodium, ut carnem assumat. O si intrasses domum ejus et diligentius conspexisses, profecto ex infumatis inibi pendentibus aliis, quos ita nutriverat, ab eo paratum tibi incendium cognovisses. Bonis cibis te ducit ad mortem et in sempiternas tristitias tibi delicias has convertet. Absit a me talis amicus, qui subornat amori odium et aeternae mortis sub mundi deliciis condit hamum. Abominor cibum ejus blandientem, repudio manum, extunc totum ejus sperno solatium, nolo certe, ut risu me conducat ad luctum nec suis falsis deliciis a me separet pellis vitale consortium. Calicem Pharaonis eligo, non ferculorum canistrum, sperno paleam, non flagellem, sagittam Jonathae intra me diligo et Joabi refugio basium. Quibus sic probatis mox fugit.
Proverbium de malo deliciarum.
De cane et lupo, cap. 3.
Sub meridiano aestu canem, aperto ore ac pectore inquietato in accubitum sui cordis refrigerium attrahentem inveniens lupus dixit: o insensate miser et sponte calamitati subjectus! si tantum tibi placent angustiae, ut quid ergo cum Empedocle Siculo te non AEtnae refertam miseria projicis in fornacem? Nimirum si te delectant contra naturam poenalitates, exspecta parum, quia in morte cuncta poenalia invenies. Ut quid ergo in tantilla vita spretis refrigeriis ex nunc ardes? Namque tu in nocte ovibus quiescentibus somnum nescis, illis tota die pascentibus non quiescis, panem tantum et aquam sumis, nocturno gelu et diurno caumate, illis spisso vellere coopertis ac mutuo se foventibus, tu nuda pelle in tempestatis aere solus degis, illis quidem sine timore jacentibus tu suspensa palpebra hinc dentem hinc ungulam in aperto vigilans pertimescis. Quaenam sunt interdum deliciae tuae nisi acetosum lac, intestinum foetidum, lectus lapideus et suavis odor stercoris ovium? Quid plura? Cunctis es juste infelicior et tu tibi ipsi mundum jam fecisti infernum. Surge, surge, miser, et relictis poenis quaere delicias, ut saltem, antequam vitam finias, stillicidio consolationis gustato ex perientia quid sit bonum agnoscas. Hujus autem canis valida exhortatione devictus surrexit et, ut se licentiaret, ad oviculas venit et dixit: dudum servivi vobis et obsessus undique miseriis satis steti, vadam, ut juxta lupi monita in deliciis aliquantulum requiescam. Quo audito illi gementes dixerunt: quamquam simpliciores simus, tamen sapientia cum simplicibus versatur. Propter hoc rogamus, ut antiquas amicas audias et inimico tuo in aeternam non credas. Nescis enim, quod calidissimus lupus, quem dente non dejicit, arte ferit? Unde quia te in rigida vita dudum hostem acerrimum habuit, nunc per hortamenta deliciarum invadit, ut deliciis emollitum inveniat, ac delicatae carni inimicum dentem validius infigat. Adhuc autem deliciis caro non solum emollitur, sed vigor animae frangitur ac vitiorum ardor acuitur virtutumque jugum curvatur, cor ipsum livor passionum ingreditur et rationis splendor fuscatur. Nimirum delitiae fregerunt Sampsonem fortissimum, subverterunt David virum sanctissimum et deceperunt Salomonem sapientissimum. Quidnam enim deliciae corporales faciunt? foris mellificant cunctos vestimentis, balneis et unguentis et intus replent eduliis, condimentis et vinis. Idcirco pes tumorositate gravatur, calor humiditate conditur et emollita cutis hinc inde levissime penetratur. Igitur, frater, si delicias quaeris, perniciem diligis et in dulci flumine letaliter vis submergi, venenum in zucaro appetis et in aeternas angustias risu et canticis vis deduci. Crede nobis, crede et in hujus vitae deliciis omne malum latitare agnosce. Vigor enim carnis est valetudo virtutis. Quo audito conversus canis quievit.
Proverbium, quod sapiens debet esse temperatus in ubertate nec gulae servire.
De vulpe et mustela, cap. 4.
Macilenta vulpes, replendae cutis curam agens, antidotum et magistrum quaerebat; cujus quidem gnara mustela ei obvia dixit: expertum quaere, nam experientia facit artem. At illa respondit: scio, filia, scio, quia jam experta meae habitudinis sum magistra. Deinde cum circuitu vigili suis sordibus involutum porcum pinguissimum invenisset, obstupescens miranda crassitie, sic jacentem diligenti prius contuitu circuivit cernensque in posterioribus eum vili cutis apertura foedatum, coram posita mox accessit et dixit: te doctorem replendae cutis fore tam nimirum relatu quam ipsa habitudo tua docuit. Idcirco dignum mercede repletionis documentum macra expostulo. Attamen, reverende doctor, ne turberis, prius te quaestiuncula pulso. Audivi enim in plilosophicis scholis, quod admiratio disciplinae sit radix, ramusculus quaestio et satisfactio dulcis fructus. Cui ille tunc exhilaratus sic inquit: postquam dignata es, debitae calliditatis magistra, ad paupertatis nostrae venam doctrinalem recurrere, certe mihi debitum est respondere. Statim ergo illa subjunxit: quid est, propter quod te non solum tanta foeditate foedum, verum et in posterioribus video te corrosum? Mirandus es certe satis cutis plenitudine, non autem minus sordidus pruriginoso es ulcere. At ille rubore confuso vultu respondit: nempe, carissima, facinus passus est sensus, quia moles pinguedinis nec sensum pati nec motu subvehere permisit. Nonne crassities venatorum insensibiliter letalem patitur ictum? Ad haec vulpes antiquae eruditionis sententia sic inquit: maledicta sit talis pinguedo stupefactiva sensus, dissolutiva motus, sorde referta, doloroso opere gravida, generationis orbata gaudio et vitae privata tripudio. Plura enim pinguedine suffocantur et prolifica virtute orbantur. Gaudeo certe omni modo nescia tui et cara est mihi admodum experientia mei. Naturae de caetero obediam, juxta quod sapientiae est sententia, quae pluribus ingens salutis mater et modicis contenta est. Nec, paucis tantum egens, obediam amplius intemperantiae gulae, quae infirmitatis fontana, libidinis poena, desipientiae semita, mortis janua, stat nullo fine epularum contenta. Ad salutem enim et vitam cum naturali lege ordinatus sit cibus, in perditionem et mortem suam immoderatus eo utitur fatuus. Eruditum igitur his magistrum, disciplina illicentiatum valedicto reliquit.
Proverbium contra amatores vini.
De ape et bibione, cap. 5.
Mellis stillicidia in floribus apem lingentem bibio reperit et ibi causam, quid quaereret, mox petivit. Cui illa respondit: mel sitibunda quaero, mel colligo de florum profundo. At ille haec audiens ridens dixit: bene scripsit Aristoteles, quod amatores dulcium fatui sunt, putaveramque te sensatam fore ex regis gubernatione et arte, sed, ut cerno, operatione minor res tua est. Namque nondum nosti, quid est mel et vitalis suavitas, cujus radicis de fructu et flore stillet. Attende, quia compatior siti tuae, veni mecum et dabo tibi mellis cellarium plenum. Ut quid tota die sitibunda et anxia in aridis floribus tempestaris? egredere, en! te dulcedinis ducam ad fontem. At vero cum illum credula sequeretur, deductam ad vitem sic allocutus est dicens: nimirum haec est abundantia vitae, abundantia gratiae, dulcedo laetitiae, valetudo mirificae medicinae, istud est mel suavissimum cor sustentans, hic balsamicus liquor substantiam salvans, hic ros nitidissimus homines Deosque laetificans. Bibe ergo mecum sitibunda satis et in jucunditate recumbe. Ad haec sagax illa vini odorem sentiens mox ita fertur dixisse: profecto hoc dudum audiveram, sed experientiam nesciebam, quia amatores vini sunt ebrii. Nimirum quia vino male semper ebrius es, rationis lucernula cares, quoniam et de vini corruptione genitus es, idcirco de proprietate ejus corruptissime locutus es. Nam vinum mel ori est, sed quidem capiti venenosum fel. Sapit in ore, ardet in ventre, fumat in capite, contundit sensus, vigorem confundit, imaginationem fallit, rationem destruit, tollit mentem, visum obnubilat, nervos laxat, linguam balbificat, os inhonestat, manus mobilitat, pectus inflammat, spumat luxuriam, vim gignitivam enervat, gressus inordinat, totum vastat, ita ut a planta pedis usque ad verticem non sit in ebrio sanitas. Vinum quippe qui primum bibit, inebriatus est, inebrieatus sopitus, sopitus nudatus, nudatus inhonestatus, inhonestatus derisus. Eo venenatus Loth stuprum filiarum non sensit, Amon temulentus fratis gladio cecidit et Holofernes dux invictus, prostratus manu muliebri, pugione suo caput amisit. O quam amabile, dulce et omne venenum! Odis amantes, diligis te abhorrentes, occidis te perfruentes, submergis te sectantes, abutentes laedis, mederis utentes te, utentibus vero mellitum es venenum. Quibus diffinitis recessit.
Proverbium contra amatores pinguium.
De aqua, oleo et flamma, cap. 6.
In lampade vitrea degens cum oleum aquae superfusum prius descendens in infima, mox in sublimia moveretur, locuta est aqua ei dicens: ut quid, frater, super me, quae in olivae radicibus te nutrivi, tanto impetu ingratitudinis spreta reverentia adscendisti? Ad illud respondit: quippe naturae impetum et rationis vigentis sequens gressum, quo illa impulit, huc me direxi nec licet quidem rebellem esse naturae; nonne tu, carissima, impellente ea cum grata superis fuisses, abstracta de supernis mox in ima descendisti? Ad haec aqua quiete subjunxit: ut video, nosti, doce me, quo modo natura supernatare te faciat? Cui oleum dixit: in promptu causa est, quia ignea pinguedo me levat. Quod quidem aqua diligenter notante statim in lychno accensa scintilla se coepit oleo nutrire, cumque illud se videret gradatim decrescere, flammam vero excrescere, sic paulatim indignatum fertur dixisse: adhaesisti suaviter, ut consumeres socium fraudulenter, quando satiabitur ardor tuus? Et illa: quippe quando desiccabitur unctuositas tua; nisi enim a te prius amoveatur pinguedo, a me quidem comburendi non separabitur actio. An ignoras, quod ab Asbesto in aeternum non separor, quoniam unctuoso humido ei inseparabiliter adhaerente vivit perpetuo meus vigor? Sic in vitae primordio semel in corporis medullis accensa tamdiu exardeo, quamdiu in iis cibativa regnavit pinguedo. Nonne ardor libidinis tantum protenditur, quantum vita in luxuria incrassatur? Quibus dictis post modicum consumto oleo flamma venit ad aquam. Cujus extemplo contra calidum frigus suum apposuit ac contra ardoris voraginem substantiali macredine se armavit, coepitque mox flamma clamare et dixit: quid est hoc, quod agis, avara? cur vis exstinguere vitam meam? Nam consumere me tu vis, ut parum ante oleum destruxisti; novi malitiam tuam, ego sum medicina tua. Quo dicto flamma exstincta est.
Proverbium contra amatores carnalis pulchritudinis ob luxuriam.
De camelo et duobus tauris dimicantibus propter vitulam, cap. 7.
Duobus letaliter adversum se cornu et ungula dimicantibus tauris camelus supervenit et, misertus mox exitiale bellum ac furorem cruentum, ingerens se, eos divisit dixitque: quaenam vobis ratio odiendi, quae causa pugnandi est, cum ambobus similem speciem natura donaverit vinculum diligendi? Dicite mihi, si ratione fortassis tantae iracundiae seminarium possit evelli? At illi dixerunt: nimirum, pater, hujus odii amor est causa, vitulam enim formosam diligimus, quam quilibet sibi appropriare volens, tam saeva pugna mutuo dimicamus. Quo audito cum prudens ille libidinem hujus furoris occasionem notasset, mox pugnam diremit ratione et dixit: quod pulchritudo certe placeat oculo et vi amoris cor ad se delectabiliter trahat, non est vitium, sed natura, pulchrum cum sensus ex se delectet et cum bonum naturaliter attrahat. Attamen quod speciositatis placentia in luxuriam vertatur, hoc non natura, sed vitiositas est. Vult enim libido inepta puritatis abuti pulchritudine ac splendorem ejus suis foeditatibus sordidare. Cujus quidem compositionem natura miratur et admiratione delectatur et delectatione legis ordine utitur. Omnis autem species a prima infabricata formosissima forma in creatis rebus exemplata est, cum summa arte facta sint omnia. Unde nostri appetitus sunt in illam decoram, placabilem et summe pulchram formam per tractum rationis ordinandi. Quae tamen pura, causalis et incorporalis formositas summe placere debet, intime attrahere, et ad se totius nostri cordis impetum recurvare, ut eam diligamus potissime, ipsam desideremus ardentissime, et ad eam perfruendam totaliter rapiamur. Si ergo pulchritudinis amorem libido suae delectationis pondere sinistrorsum recurvat, tunc a formosissimae artis suae veneratione ratio devia turpiter cedit et oberrat. Quemadmodum si mente deficimus et venustam faciem non in sua substantia, sed in umbra speculari diligimus, sicut quidem sensu egemus ad videndum formam in visione et luce sensibili, quam in splendore sapientiae plus amamus. Porro si generationem amatis, non debetis quaerere claram faciem sed foecundam matricem. Nondum certe considerastis, quomodo natura in generando nequaquam in eam faciei speciem respicit, sed eam spernit, et quod vipera secum coeuntem nimis specie delectatum occidit? Quippe Narcissus periit, quia venustatem dilexit in imagine, non in re, et ita vos modo saevistis invicem, quia in corruptibili carne fallaciter et umbraliter pictam speciem et non in artis solida virtute diligitis. Quibus taliter mitigatis illorum libidinosum furorem convertit ad pacem.
Proverbium ad commendationem castitatis.
De foenice et vipera contraria in natura, cap. 8.
Foenicem solitariam recumbentem reperiens vipera salutavit et dixit: ut quid tu sola sedes? ubi tui generis est amica societas? Cui illa: quippe sola sum in genere meo nec ulla adest in me sexus discretio, una tantum sum et singularis in mundo. Quo audito mirata valde vipera dixit: numquid tibi soli fuit illiberalis natura, cum caeteris animalibus tam sit in generatione profusa? Orbavit enim te dulcis societatis solatio, generationis suavissimo gaudio et gratissimo prolis bono. Ad quid tibi pulchritudo haec, cum privata es vitae conjugalis dulcedine et coeundi dilectione? Nempe si moritura es, tota deficies, et si immortalis, in aeternum es tristis. Quid plura? caecitate tibi oculis obscuratis malum bonumque quid sit, nunquam senties nec nosti. Ad haec illa foenix, venereorum non ignara fastidii, et puritatis haud nescia gaudii, minime turbata respondit: nimirum nec avaram mihi aut minus providam, imo circumspectam universaliter et amicam puto exstitisse naturam. Totus namque mundus societas mihi suavissima est, quocumque volavero, conjunctione gratissima contiguam reperio creaturam. Numquid supercoelestis natura specierum singularium numerositate dotata societatis dulcedine privata est? Absit. Ibi namque est summa et gaudiosa societas, ubi totius speciei maxima et intima unitas. Nonne in generibus sexu divisis haec naturalis societatis conjunctio delectabilissime agitur, ut in carne una quodammodo species singularitatis efficiatur? O quam dulcis, quam amoena est indivisibilis unitas et virtutis inseparabilis comitiva! Igitur, quia singularis, sum specie assimilata coelestibus, gaudeo, intentissime laetor, et totam, non partem me esse exulto. Tota enim res, tota vis in me una omnisque bonitas meae speciei est clara. Quid, si generationis lepore non fruor, nempe etiam saphirus, stella, orbis et annus non generant nec minus inde pretiosa se putant. Indignior enim et a primo bonitatis fonte per dissimilitudinem elongata natura quidem esse semper in unitate non potuit, sed ex divisione successivae generationis ad perdurandum Dei providentia est adjuta. Revera si generationis pensatur solatium, cur non etiam ejus desudationis tormentum? Quamquam enim foetus una instantanea delectatione concipitur, tamen abominatione fovetur, labore portatur, timore servatur, dolore parturitur, periclitatione gignitur, foetore nutritur, servitute augetur, anxietate diligitur et in puncto cum maxima tribulatione amittitur. An forte tu sola de generatione gaudes? Experientia disces. Concipies enim delectabiliter et letaliter paries. Cum prolem nutrieris, tunc eam te perdendo amittes, et sic paris carissimum cibum mortis. Aut quae gratia gallinae est, quae pullos genitos tanto amoris impetu fovet? Nonne ab iis, cum creverint, ignoratur? Parum sudat jumentum vetus sub onere et postquam lactaverit, calcem patitur. Quid ergo meum gaudium est? Generare me ipsam. Meum solatium est fovere me ipsam, dum sine divisione et maculatione igne purificante me genero; cum senio gravis deficio, tunc innovata resurgo, cum, ut loquar verius, semper vivo. Cinis enim resolutionis meae semen est vivificum novae vitae. Nec dicas certe, in vacuum me depurasse naturam, cum sim gemmatae et floridae castitatis exemplum. Ob hoc non solum delectationem veneream me nescivisse non tribulor, sed inviolabili puritate ligata eam nunquam me noscituram delector. Tua igitur scientia imo concupiscentia sit boni et mali, quo momentanea dulcedine coitus furore libidinis insanis et perdis in aeternum vitam et caput. Et hoc dicto ab invicem sunt divisi.
Proverbium ad laudem virginitatis.
De rosa et lilio, cap. 9.
Rosa et lilium juxta ficulneam sunt exortae: quae cum expandissent floribunda folia, nitore splendentia ac rorem suavitatis manantia aromaticique odoris fragrantiam effudissent, et illa floris orbata luce acerbum in fructum pariter pullulasset, lacte quidem invidentiae pruriens, commota mox invectivam proposuit dicens: post tam amoenissimam rutilantiam floridam, ubi fructus vestri intenta genitura finaliter? Sanum est quippe florere sine fructu. Ligat enim natura sagax fructum in flore et ob ipsum tam vernantissimum germinat in florem. At illae mox radicem eloquii sentientes pacifica ratione dixerunt: bene scimus, quod propter pruritum generationis perdidisti gloriam floris et idcirco jam exspoliata es sic loquens; nempe fructum paris dulcissimum, sed tamen pateris in radice pruritum, quo florem amisisti, nobis autem ex plena puritate et suavitate substantiae flos ipse fructus est. Unde in nobis flos et fructus minime distinguitur, quoniam abundante nimis mellitae puritatis et odoriferae sublimitatis humore id ipsum factum est in nobis flos et fructus. Nonne vapor terrae purissimus totum floridum in aurum concrescit et ros dulcissimus coeli virginitate vernante margaritam congemmascit? Igitur rosa et lilium et flores fructiferi et fructus floridi sunt. An nescivisti, quod virginitatis manantis puritate, aromate et suavitate virtus ipsa clarissimus flos est et fructus? Mirabile igitur germen virginitatis sine germine non est. Nunquam est fructus sine fructu, imo totus et ipse fructus est. Sic et sancta virginitas ipsum naturae et virtutis est germen pretiosissimum, flos amoenissimus et splendor clarissimus, fructus dulcissimus, decor praestantissimus, odor suavissimus, valor totus. Nimirum ipsa est naturae ac virtutis clarissima gemma, inviolata integritas, coelestina serenitas, summa temperantia, perfecta victoria, spiritus super germen, gloria tota. Ut rosa igitur fragrans et lilium rutilans est sancta virginitas, flos et fructus, ad cujus quidem fragrantiam unicornis tractus suaviter currit, cujus dulcedine ferocitas mansuescit, cujus puritate ejus tam valida delectata potestas quasi victa in nitido gremio virginali reverentialiter prostrata recumbit. O nimirum magnes nimiae validitatis, virginitatis ad se trahens naturam! O saphirus mirabilis castitatis omnem fugans et destruens famam venenosam! O smaragdus rutilans viriditatis, perpetua puritas, inviolatae integritatis amatrix, foetidam Veneris nullatenus patiens corruptelam! Ad haec ficulnea stupefacta conticuit.
Proverbium contra amatores venereorum.
De vipera et elephante, cap. 10.
Furibundae viperae ad coitum properanti elephas obvius quaesivit et dixit: quo sic effrenato passu, tam effuso desiderii impetu, cupiditatis abruptissimo cursu ardenter, carissima, properas et festinas? At illa vix parum tento eloquio mox respondit: nimirum, frater, anhelo venereae suavitatis ad gaudium, accelero ad inconsummatae deliciositatis solatium, festino gaudiosae felicitatis ad actum. Quo audito castus et prudens elephas, ejus non minus deceptioni quam letiferae furiositati compassus, illico sic locutus est dicens: scio, certe, quod furibunda luxuria oculos non habet et ob hoc nequit intueri quod ruit. Nimirum ad occasum amantissimae vitae tendis, ad basium mortis amarissimae proficisceris, ad morsum cruentae libidinis caeco animaris duce furore. Quid namque est coitus nisi deliciosa pernicies, mors latens, venenositas blandiens, dulcis effusio vitam perdens, amplexus destructionem emolliens et suavitas dire fallens? Te siquidem delectatione contenebrat ac vita privat, canes ad morsus acutissimos instigat, equum infatuat, murilegum furore tormentat, stultum suaviter passerem evacuat, oculos caecat, carnem foetore commaculat, rationem obscurat, beatissimam virginitatem violat ac vitae generaliter horam curtat. Ad haec vipera respondit: si haec, ut asseris, venus incutit, ut quid in coitu tantam natura delectationem infudit? Natura quidem aequitate domita neminem decipit nec unquam sapientia gubernata erravit. Cui ille: fateor, quod dixisti, attamen excessivum venereorum solatium laesionis eorum est evidens argumentum; in tantum enim venere corporis valetudo contunditur, quod, nisi tanta delectatio traheret ad hoc, natura nullatenus moveretur; mille namque per ululatus ungitur et ad scholae ferulam ducit, qua puero suo prius mater blanditur. Quo audito illum abire permisit.
Contra eos, qui coitu ad delectationem utuntur.
De passere et turture, cap. 11.
Libidinosum passerem immoderatissimo coitu se effundentem turtur prospiciens mox ad eum venit et dixit: ut quid, frater mi, tanto libidinoso impetu et libidinis impetuoso furore consumeris et tui prodigus tam temet ipsum effundis? An ignoras, quod animalia multum coeuntia parum vivant? Parce tibi et quiesce et cuncta cum moderatione age. Cui ille respondit: nempe si nosti delectationem veneream, qud miraris? Dulcis esca trahit ad hamum et morsus gustatus suaviter rapit morsum. Ad haec turtur, intelligens immoderationis eius delectationem esse radicem, subjunxit: scio, certe scio, quod generationis amor non duceris, sed delectatione venereae cupidinis ventilaris. Attamen quid est, quod effundis? Nonne digestissimam medullam, nonne vitae admirabilis sementivam propagantis naturae, radicalis carnis substantiam et divitiarum gignitivam thesaurariam venam? Attende igitur, quid prodigus destruis, quid insanus dispergis, quid ingratus in nihil projicis, et iniquus depositarius naturae vanitati impendis. Nimirum submersor es ordinis mundialis et naturalis legis transgressor. Mundi enim orgo et lex naturae hoc habet, ut tantum naturae delectatio dirigatur in prolem, tu autem peremta et neglecta prole retortor perversitatis in delectationem umbratilem transitivam prolificum semen fundis. Quid plura? Stultissimus quippe est, qui delectabiliter se destruit, et tanto dementius, quanto letalius se perdit. Et his digestis quievit.
Speculum sapientiae beati Cirilli episcopi, alias quadripartitus apologeticus vocatus, in cujus quidem proverbiis omnis et totius sapientiae speculum claret, finit feliciter.
Explicit tabula seu repertorium capitulorum apologetici quadripartiti Cirilli.
Apologus est sermo dubius vel fictus de brutis animalibus ad instructionem vitae humanae formatus. Et dicitur ab apos quod est longum et logos quod est sermo dubius vel fictus quasi sermo longe a veritate. Vel dicitur ab a, quod est sine, et pos, quod est pes, et logos, quod est sermo, quasi sermo sine pede, id est sine fundamento. Vel dicitur a pos, quod est sub, et logos, quod est sermo, quasi sub vero sermone diversus intellectus. Vel dicitur a pos, quod est juxta, et logos, quod est sermo, inde apologus quasi juxta sermonem.